Martialis, 1, XCVI.
| 1 | Si non molestum est teque non piget, scazon, |
| 2 | Nostro rogamus pauca verba Materno |
| 3 | Dicas in aurem sic ut audiat solus. |
| 4 | Amator ille tristium lacernarum |
| 5 | Et baeticatus atque leucophaeatus, |
| 6 | Qui coccinatos non putat viros esse |
| 7 | Amethystinasque mulierum vocat vestes, |
| 8 | Nativa laudet, habeat et licet semper |
| 9 | Fuscos colores, galbinos habet mores. |
| 10 | Rogabit, unde suspicer virum mollem. |
| 11 | Una lavamur: aspicit nihil sursum, |
| 12 | Sed spectat oculis devorantibus draucos |
| 13 | Nec otiosis mentulas videt labris. |
| 14 | Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen. |