monumenta.ch > Martialis > 61 > 42 > 92 > 25 > 83 > 63 > 37 > 44 > 46 > 56 > 10 > 2 > 50 > 53 > 61 > 62 > 16 > 93 > 28 > 2 > 59 > 36 > 22 > 40 > 12 > 72 > 85
Martialis, 1, LXXXIV. <<<     >>> LXXXVI.

Martialis, 1, LXXXV.

1 Venderet excultos colles cum praeco facetus
2 Atque suburbani iugera pulchra soli,
3 'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse
4 Vendere: nil debet, fenerat immo magis.'
5 'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnes
6 Et pecus et fructus, non amat inde locum.'
7 Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet
8 Omnia? Sic Mario noxius haeret ager.
Martialis HOME

cbo90.79v