monumenta.ch > Martialis > 82
Martialis, 1, LXXXI. <<<     >>> LXXXIII.

Martialis, 1, LXXXII.

1 Haec quae pulvere dissipata multo
2 Longas porticus explicat ruinas,
3 En quanto iacet absoluta casu.
4 Tectis nam modo Regulus sub illis
5 Gestatus fuerat recesseratque,
6 Victa est pondere cum suo repente,
7 Et postquam domino nihil timebat,
8 Securo ruit incruenta damno.
9 Tantae, Regule, post metum querellae
10 Quis curam neget esse te deorum,
11 Propter quem fuit innocens ruina?
Martialis HOME

cbo90.79v