monumenta.ch > Martialis > 70 > 38 > 39 > 94 > 13 > 25 > 42 > 54 > 31 > 55 > 17 > 56 > 66 > 49 > 50 > 98 > 94 > 19 > 81 > 25 > 14 > 62 > 42 > 16 > 56 > 34 > 28 > 58 > 50 > 26 > 39 > 22 > 59 > 62 > 54 > 95 > 12 > 70
Martialis, 1, LXIX. <<<     >>> LXXI.

Martialis, 1, LXX.

1 Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis
2 Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
3 Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae
4 Transibis Vestae virgineamque domum;
5 Inde sacro veneranda petes Palatia clivo,
6 Plurima qua summi fulget imago ducis.
7 Nec te detineat miri radiata colossi
8 Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
9 Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei
10 Et Cybeles picto stat Corybante tholus.
11 Protinus a laeva clari tibi fronte Penates
12 Atriaque excelsae sunt adeunda domus.
13 Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
14 Nulla magis toto ianua poste patet,
15 Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.
16 Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',
17 Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
18 Ista, salutator scribere non potuit.'
Martialis HOME

cbo90.V2