monumenta.ch > Martialis > 42 > 2 > 60 > 62 > 81 > 83 > 15
Martialis, 1, XIV. <<<     >>> XVI.

Martialis, 1, XV.

1 O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
2 Si quid longa fides canaque iura valent,
3 Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
4 Et numerat paucos vix tua vita dies.
5 Non bene distuleris videas quae posse negari,
6 Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
7 Expectant curaeque catenatique labores,
8 Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
9 Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
10 Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
11 Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':
12 Sera nimis vita est crastina: vive hodie.
Martialis HOME