monumenta.ch > Martialis > 13 > 50 > 25 > 56 > 69 > 34 > 42 > 31 > 21 > 2 > 69 > 62 > 11 > 14 > 63 > 26
Martialis, pr., XXV. <<<    

Martialis, 0, XXVI.

1 Lusit Nereïdum docilis chorus aequore toto
2 Et vario faciles ordine pinxit aquas.
3 Fuscina dente minax recto fuit, ancora curvo:
4 Credidimus remum credidimusque ratem,
5 Et gratum nautis sidus fulgere Laconum
6 Lataque perspicuo vela tumere sinu.
7 Quis tantas liquidis artes invenit in undis?
8 Aut docuit lusus hos Thetis aut didicit.
9 XXVII (XXIX)
10 Cum traheret Priscus, traheret certamina Verus,
11 Esset et aequalis Mars utriusque diu,
12 Missio saepe viris magno clamore petita est;
13 Sed Caesar legi paruit ipse suae:
14 Lex erat, ad digitum posita concurrere parma: -
15 Quod licuit, lances donaque saepe dedit.
16 Inventus tamen est finis discriminis aequi:
17 Pugnavere pares, subcubuere pares.
18 Misit utrique rudes et palmas Caesar utrique:
19 Hoc pretium virtus ingeniosa tulit.
20 Contigit hoc nullo nisi te sub principe, Caesar:
21 Cum duo pugnarent, victor uterque fuit.
22 XXVIII (XXVII)
23 Saecula Carpophorum, Caesar, si prisca tulissent,
24 ‹Monstra quibus fudit› barbara terra fera,
25 Non Marathon taurum, Nemee frondosa leonem,
26 Arcas Maenalium non timuisset aprum.
27 Hoc armante manus hydrae mors una fuisset,
28 Huic percussa foret tota Chimaera semel.
29 Igniferos possit sine Colchide iungere tauros,
30 Possit utramque feram vincere Pasiphaës.
31 Si vetus aequorei revocetur fabula monstri,
32 Hesionen solvet solus et Andromedan.
33 Herculeae laudis numeretur gloria: plus est
34 Bis denas pariter perdomuisse feras.
35 XXIX (XXX)
36 Concita veloces fugeret cum damma Molossos
37 Et varia lentas necteret arte moras,
38 Caesaris ante pedes supplex similisque roganti
39 Constitit, et praedam non tetigere canes.
40 Haec intellecto principe dona tulit.
41 Numen habet Caesar, sacra est haec, sacra potestas,
42 Credite: mentiri non didicere ferae.
43 XXX (XXVIII)
44 Augusti labor hic fuerat committere classes
45 Et freta navali sollicitare tuba.
46 Caesaris haec nostri pars est quota? vidit in undis
47 Et Thetis ignotas et Galatea feras;
48 Vidit in aequoreo ferventes pulvere currus
49 Et domini Triton isse putavit equos:
50 Dumque parat saevis ratibus fera proelia Nereus,
51 Horruit in liquidis ire pedestris aquis.
52 Quidquid et in circo spectatur et amphitheatro,
53 Dives, Caesar, io, praestitit unda tibi.
54 Fucinus et diri taceantur stagna Neronis:
55 Hanc norint unam saecula naumachiam.
Martialis HOME

bnf8071.50

Martialis, pr., XXV. <<<    
monumenta.ch > Martialis > 13 > 50 > 25 > 56 > 69 > 34 > 42 > 31 > 21 > 2 > 69 > 62 > 11 > 14 > 63 > 26

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik