| 1 | Raptus abit media quod ad aethera taurus harena, |
| 2 | Non fuit hoc artis, sed pietatis opus. |
| 3 | XVIb |
| 4 | Vexerat Europen fraterna per aequora taurus: |
| 5 | At nunc Alciden taurus in astra tulit. |
| 6 | Caesaris atque Iovis confer nunc, fama, iuvencos: |
| 7 | Par onus ut tulerint, altius iste tulit. |