| 1 | Quis negat esse satum materno funere Bacchum? |
| 2 | Sic genitum numen credite: nata fera est. |
| 3 | Icta gravi telo confossaque vulnere mater |
| 4 | Sus pariter vitam perdidit atque dedit. |
| 5 | O quam certa fuit librato dextera ferro! |
| 6 | Hanc ego Lucinae credo fuisse manum. |
| 7 | Experta est numen moriens utriusque Dianae, |
| 8 | Quaque soluta parens quaque perempta fera est. |