Martialis, 0, III.
| 1 | Quae tam seposita est, quae gens tam barbara, Caesar, |
| 2 | Ex qua spectator non sit in urbe tua? |
| 3 | Venit ab Orpheo cultor Rhodopeïus Haemo, |
| 4 | Venit et epoto Sarmata pastus equo, |
| 5 | Et qui prima bibit deprensi flumina Nili, |
| 6 | Et quem supremae Tethyos unda ferit; |
| 7 | Festinavit Arabs, festinavere Sabaei, |
| 8 | Et Cilices nimbis hic maduere suis. |
| 9 | Crinibus in nodum tortis venere Sygambri, |
| 10 | Atque aliter tortis crinibus Aethiopes. |
| 11 | Vox diversa sonat populorum, tum tamen una est, |
| 12 | Cum verus patriae diceris esse pater. |