monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 15] <<<
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 16]
1 Inter haec Euangelus gloriae Graecorum invidens et inludens, «facessant», ait, «haec quae inter vos in ostentationem loquacitatis agitantur; quin potius si quid callet vestra sapientia, scire ex vobis volo ovumne prius extiterit an gallina».2 «Inridere te putas», Dysarius ait, «et tamen quaestio quam movisti et inquisitu et scitu digna est.3 Iocum enim tibi de rei vilitate comparans, consuluisti utrum prius gallina ex ovo an ovum ex gallina coeperit; sed hoc ita seriis inserendum est ut de eo debeat vel anxie disputari.4 Et proferam quae in utramque partem mihi dicenda subvenient, relicturus tibi utrum eorum verius malis videri. 5 Si concedimus omnia quae sunt aliquando coepisse, ovum prius a natura factum iure aestimabitur.6 Semper enim quod incipit imperfectum adhuc et informe est, et ad perfectionem sui per procedentis artis et temporis additamenta formatur.7 Ergo natura fabricans avem ab informi rudimento coepit et ovum, in quo necdum est species animalis, effecit.8 Ex hoc perfectae avis species extitit, procedente paulatim maturitatis effectu.9 Deinde quicquid a natura variis ornatibus comptum est, sine dubio coepit a simplici et ita contextionis accessione variatum est.10 Ergo ovum visu simplex et undique versum pari specie creatum est, et ex illo varietas ornatuum quibus constat avis species absoluta est.11 Nam sicut elementa prius extiterunt et ita reliqua corpora de commixtione eorum creata sunt, ita rationes seminales quae in ovo sunt, si venialis erit ista translatio, velut quaedam gallinae elementa credenda sunt.12 Nec importune elementis, de quibus sunt omnia, ovum comparaverim.13 In omni enim genere animantium quae ex coitione nascuntur invenies ovum aliquorum esse principium instar elementi.14 Aut enim gradiuntur animantia aut serpunt aut nando volandove vivunt.15 In gradientibus lacertae et similia ex ovis creantur; quae serpunt, ovis nascuntur exordio; volantia universa de ovis prodeunt, excepto uno quod incertae naturae est; nam vespertilio volat quidem pellitis alis, sed inter volantia non habendus est, quia quattuor pedibus graditur formatosque pullos parit et nutrit lacte quos generat.16 Nantia paene omnia de ovis oriuntur generis sui, crocodilus vero etiam de testeis qualia sunt volantium.17 Et ne videar plus nimio extulisse ovum elementi vocabulo, consule initiatos sacris Liberi patris, in quibus hac veneratione ovum colitur ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam, mundi simulacrum vocetur, mundum autem consensu omnium constat universitatis esse principium. 18 Prodeat qui priorem vult esse gallinam, et in haec verba temptet quod defendit adserere: Ovum rei cuius est nec initium nec finis est.19 Nam initium est semen, finis avis ipsa formata, ovum vero digestio est seminis.20 Cum ergo semen animalis sit et ovum seminis, ovum ante animal esse non potuit, sicut non potest digestio cibi fieri antequam sit qui edit.21 Et tale est dicere ovum ante gallinam factum ac si quis dicat matricem ante mulierem factam: et qui interrogat, quem ad modum gallina sine ovo esse potuit similis est interroganti quonam pacto homines facti sint ante pudenda de quibus homines procreantur.22 Vnde sicut nemo recte dicet hominem seminis esse sed semen hominis, ita nec ovi gallinam sed ovum esse gallinae.23 Deinde si concedamus ut ab adversa parte dictum est, haec quae sunt ex tempore aliquo sumpsisse principium, natura primum singula animalia perfecta formavit, deinde perpetuam legem dedit ut continuaretur procreatione successio.24 Perfecta autem in exordio fieri potuisse testimonio sunt nunc quoque non pauca animantia quae de terra et imbre perfecta nascuntur, ut in Aegypto mures, ut aliis in locis ranae serpentesque et similia.25 Ova autem numquam de terra sunt procreata, quia in illis nulla perfectio est, natura vero perfecta format et de perfectis ista procedunt, ut de integritate partes.26 Nam ut concedam ova avium esse seminaria, videamus quid de semine ipso philosophorum definitio testatur, quae ita sancit: semen est generatio ad eius ex quo est similitudinem pergens.27 Non potest autem ad similitudinem pergi rei quae necdum est, sicut nec semen ex eo quod adhuc non subsistit emanat.28 Ergo in primo rerum ortu intellegamus, cum ceteris animantibus quae solo semine nascuntur, de quibus non ambigitur quin prius fuerint quam semen suum, aves quoque opifice natura extitisse perfectas, et quia vis generandi inserta sit singulis, ab his iam procedere nascendi modos quos pro diversitate animantium natura variavit. 29 Habes, Euangele, utrobique quod teneas, et dissimulata paulisper inrisione tecum delibera quid sequaris». 30 Et Euangelus: «quia et ex iocis seria facit violentia loquendi, hoc mihi absolvatis volo, cuius diu me exercuit vera deliberatio.31 Nuper enim mihi de Tiburti agro meo exhibiti sunt apri quos obtulit silva venantibus et quia diutule continuata venatio est, perlati sunt alii interdiu, noctu alii.32 Quos perduxit dies, integra carnis incolumitate durarunt, qui vero per noctem lunari plenitudine lucente portati sunt putruerunt.33 Quod ubi scitum est, qui sequenti nocte deferebant, infixo cuicumque parti corporis acuto aeneo, apros carne integra pertulerunt.34 Quaero igitur cur noxam, quam pecudibus occisis solis radii non dederunt, lunare lumen effecerit». 35 «Facilis est», Dysarius inquit, «et simplex ista responsio.36 Nullius enim rei fit aliquando putredo nisi calor umorque convenerint.37 Pecudum autem putredo nihil aliud est nisi cum defluxio quaedam latens soliditatem carnis in umorem resolvit.38 Calor autem si temperatus sit et modicus, nutrit umores, si nimius exsiccat et habitudinem carnis extenuat.39 Ergo de corporibus enectis sol ut maioris caloris haurit umorem, lunare lumen, in quo est non manifestus calor sed occultus tepor, magis diffundit umecta et inde provenit iniecto tepore et aucto umore putredo». 40 His dictis Euangelus Eustathium intuens, «si rationi dictae adsentiris», ait, «annuas oportet, aut si est quod moveat, proferre non pigeat, quia vis vestri sermonis obtinuit ne invita aure vos audiam». 41 «Omnia», inquit Eustathius, «a Dysario et luculente et ex vero dicta sunt.42 Sed illud pressius intuendum est, utrum mensura caloris sit causa putredinis, ut ex maiore calore non fieri et ex minore ac temperato provenire dicatur.43 Solis enim calor qui nimium fervet quando annus in aestate est et hieme tepescit, putrefacit carnes aestate, non hieme.44 Ergo nec luna propter submissiorem calorem diffundit umores, sed nescio quae proprietas, quam Graeci ἰδίωμα vocant, et quaedam natura inest lumini quod de ea defluit, quae umectet corpora et velut occulto rore madefaciat cui admixtus calor ipse lunaris putrefacit carnem cui diutule fuerit infusus.45 Neque enim omnis calor unius est qualitatis, ut hoc solo a se differat, si maior minorve sit, sed esse in igne diversissimas qualitates nullam secum habentes societatem, rebus manifestis probatur.46 Aurifices ad formandum aurum nullo nisi de paleis utuntur igne, quia ceteri ad producendam hanc materiam inhabiles habentur; medici in remediis concoquendis magis de sarmentis quam ex alio ligno ignem requirunt.47 Qui vitro solvendo formandoque curant de arbore cui myricae nomen est igni suo escam ministrant; calor de lignis oleae cum sit corporibus salutaris, perniciosus est balneis et ad dissolvendas iuncturas marmorum efficaciter noxius.48 Non est ergo mirum si ratione proprietatis quae singulis inest calor solis arefacit, lunaris umectat.49 Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis umoris amplius lunare lumen umectet et, sicut ligna adhuc virore umida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat umoris adiectio.50 Hoc quoque notum est, quia si quis diu sub luna somno se dederit, aegre excitatur et proximus fit insano, pondere pressus umoris qui in omne eius corpus diffusus atque dispersus est proprietate lunari quae ut corpus infundat omnes eius aperit et laxat meatus.51 Hinc est quod Diana, quae luna est, Ἄρτεμις dicitur, quasi ἀερότεμις, hoc est aerem secans.52 Lucina a parturientibus invocatur, quia proprium eius munus est distendere rimas corporis et meatibus viam dare, quod est ad celerandos partus salutare.53 Et hoc est quod eleganter poeta Timotheus expressit: διὰ λαμπρὸν πόλον ἄστρων
διά τ᾽ ὠκυτόκοιο σελάνας.54
Nec minus circa inanimata lunae proprietas ostenditur.55 Nam ligna quae luna vel iam plena vel adhuc crescente deiecta sunt, inepta sunt fabricis quasi emollita per umoris conceptionem, et agricolis curae est frumenta de areis non nisi luna deficiente colligere ut sicca permaneant.56 Contra quae umecta desideras luna crescente conficies.57 Tunc et arbores aptius seres maxime cum illa est super terram, quia ad incrementa stirpium necessarium est umoris alimentum.58 Aer ipse proprietatem lunaris umoris et patitur et prodit.59 Nam cum luna plena est vel cum nascitur - et tunc enim a parte qua sursum suspicit plena est - aer aut in pluviam solvitur, aut si sudus sit, multum de se roris emittit, unde et Alcman lyricus dixit rorem aeris et lunae filium.60 Ita undique versum probatur ad umectandas dissolvendasque carnes inesse lunari lumini proprietatem, quam magis usus quam ratio deprehendit. 61 Quod autem dixisti, Euangele, de acuto aeneo, ni fallor coniectura mea a vero non deviat. Est enim in aere vis acrior, quam medici stypticam vocant, unde squamas eius adiciunt remediis quae contra perniciem putredinis advocantur. Deinde qui in metallo aeris morantur, semper oculorum sanitate pollent, et quibus ante palpebrae nudatae fuerant, illic convestiuntur. Aura enim quae ex aere procedit, in oculos incidens haurit et exsiccat quod male influit. Vnde et Homerus modo εὐήνορα modo νώροπα χαλκόν has causas secutus appellat. Aristoteles vero auctor est vulnera quae ex aereo mucrone fiunt minus esse noxia quam ex ferro faciliusque curari: "quia inest", inquit, "aeri vis quaedam remedialis et siccifica, quam demittit in vulnere." Pari ergo ratione infixum corpori pecudis lunari repugnat umori […]»
Macrobius HOME
bav1575.341 bnf6371.174 bus14.241
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 15] <<<
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik