monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 14] <<<     >>> [cap. 16]

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 15]

1 His dictis favor ab omnibus exortus est admirantibus dictorum soliditatem, adeo ut attestari vel ipsum Euangelum non pigeret.2 Dysarius deinde subiecit, «isti plausus sunt qui provocant philosophiam ad vindicandos sibi de aliena arte tractatus, unde saepe manifestos incurrit errores.3 Vt Plato vester dum nec anatomica quae medicinae propria est abstinet, risum de se posteris tradidit.4 Dixit enim divisas esse vias devorandis cibatui et potui, et cibum quidem per stomachum trahi, potum vero per ἀρτηρίαν quae τραχεῖα dicitur fibris pulmonis inlabi.5 Quod tantum virum vel aestimasse vel in libros rettulisse mirandum est vel potius dolendum.6 Vnde Erasistratus, medicorum veterum nobilissimus, in eum iure invectus est dicens rettulisse illum longe diversa quam ratio deprehendit.7 Duas enim esse fistulas instar canalium, easque ab oris faucibus proficisci deorsum, et per earum alteram induci delabique in stomachum esculenta omnia et poculenta, ex eoque ferri in ventriculum, qui Graece appellatur ἡ κάτω κοιλία, atque illic subigi digerique ac deinde aridiora ex his retrimenta in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, umidiora autem per renes in vesicam trahi; et per alteram de duabus superioribus fistulam, quae Graece appellatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare, perque eandem vocis fieri meatum; ac ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, ex eaque offensione intercluderetur animae via, impositam esse arte quadam et ope naturae ἐπιγλωττίδα quasi claustrum mutuum utriusque fistulae, quae sibi sunt cohaerentes, eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire ac protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter; ac propterea nihil umoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito. 8 Haec Erasistratus, cui ut aestimo vero ratio consentit.9 Cum enim cibus non squalidus siccitate, sed umoris temperie mollis, ventri inferendus sit, necesse est eandem viam ambobus patere, ut cibus potu temperatus per stomachum in ventre condatur, nec aliter natura componeret nisi quod salutare esset animali.10 Deinde cum pulmo et solidus et levigatus sit, si quid spissum in ipsum deciderit, quem ad modum penetrat aut transmitti potest ad locum digestionis, cum constet si quando casu aliquid paulo densius in pulmonem violentia spiritus trahente deciderit, mox nasci tussim nimis asperam et alias quassationes usque ad vexationem salutis? Si autem naturalis via potum in pulmonem traheret, cum polenta bibuntur vel cum hauritur potus admixtis granis ex re aliqua densiore, quid his sumptis pulmo pateretur? Vnde ἐπιγλωττίς natura provisa est, quae cum cibus sumitur, operimento sit arteriae, ne quid per ipsam in pulmonem spiritu passim trahente labatur, sicut et cum sermo emittendus est, inclinatur ad operiendam stomachi viam ut ἀρτηρίαν voci patere permittat.11 Est et hoc de experientia notum, quod qui sensim trahunt potum ventres habent umectiores, umore qui paulatim sumptus est diutius permanente: si quis vero avidius hauserit, umor eodem impetu quo trahitur praeterit in vesicam, et sicciori cibo provenit tarda digestio.12 Haec autem differentia non nasceretur, si a principio cibi et potus divisi essent meatus.13 Quod autem Alcaeus poeta dixit et vulgo canitur, οἴνῳ πνεύμονα τέγγε, τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται,
ideo dictum est quia pulmo re vera gaudet umore sed trahit quantum sibi aestimat necessarium.14 Vides satius fuisse philosophorum omnium principi alienis abstinere quam minus nota proferre». 15 Ad haec Eustathius paulo commotior, «non minus te», inquit, «Dysari, philosophis quam medicis inserebam, sed modo videris mihi rem consensu generis humani decantatam et creditam oblivioni dare, philosophiam artem esse artium et disciplinam disciplinarum: et nunc in ipsam invehitur parricidali ausu medicina, cum philosophia illic se habeatur augustior ubi de rationali parte, id est de incorporeis, disputat; et illic inclinetur ubi de physica, quod est de divinis corporibus vel caeli vel siderum, tractat.16 Medicina autem physicae partis extrema faex est, cui ratio est cum testeis terrenisque corporibus.17 Sed quid rationem nominavi, cum magis apud ipsam regnet coniectura quam ratio? - Quae ergo conicit de carne lutulenta, audet inequitare philosophiae de incorporeis et vere divinis certa ratione tractanti.18 Sed ne videatur communis ista defensio tractatum vitare pulmonis, accipe causas quas Platonica maiestas secuta est. 19 Ἐπιγλωττίς, quam memoras, inventum naturae est ad tegendas detegendasque certa alternatione vias cibatus et potus ut illum stomacho transmittat, hunc pulmo suscipiat.20 Propterea tot meatibus distinctus est et interpatet rimis, non ut spiritus egressiones habeat, cui exhalatio occulta sufficeret, sed ut per eos si quid cibatus in pulmonem deciderit, sucus eius mox migret in sedem digestionis.21 Deinde ἀρτηρία si quo casu scissa fuerit, potus non devoratur, sed quasi fisso meatu suo reiectatur foras incolumi stomacho.22 Quod non contingeret nisi ἀρτηρία via esset umoris.23 Sed et hoc in propatulo est, quia quibus aeger est pulmo accenduntur in maximam sitim, quod non eveniret nisi esset pulmo receptaculum potus.24 Hoc quoque intuere, quod animalia quibus pulmo non est potum nesciunt.25 Natura enim nihil superfluum sed membra singula ad aliquod vivendi ministerium fecit, quod cum deest usus eius, non desideratur. 26 Vel hoc cogita, quia si stomachus cibum potumque susciperet, superfluus foret vesicae usus.27 Poterat enim utriusque rei stomachus retrimenta intestino tradere, cui nunc solius cibi tradit; nec opus esset diversis meatibus quibus singula traderentur, sed unus utrique sufficeret ab eadem statione transmisso.28 Modo autem seorsum vesica et intestinum seorsum saluti servit, quia illi stomachus tradit, pulmo vesicae.29 Nec hoc praetereundum est, quod in urina, quae est retrimentum potus, nullum cibi vestigium reperitur, sed nec aliqua qualitate illorum retrimentorum vel coloris vel odoris inficitur; quod si in ventre simul fuissent, aliqua illarum sordium qualitas inficeretur.30 Nam postremo lapides qui de potu in vesica nascuntur cur numquam in ventre coalescunt, cum non nisi ex potu fiant et nasci in ventre quoque debuerint si venter esset receptaculum potus? In pulmonem defluere potum nec poetae nobiles ignorant.31 Ait enim Eupolis in fabula quae inscribitur Colaces, πίνειν γὰρ Πρωταγόρας ἐκέλευεν, ἵνα
πρὸ τοῦ κυνὸς τὸν πνεύμονα ἔκλυρον ἔχῃ.32
Et Eratosthenes testatur idem: καὶ βαθὺν ἀκρήτῳ πνεύμονα τεγγόμενος.33
Euripides vero huius rei manifestissimus adstipulator est: οἶνος περάσας πλευμόνων διαρροάς.34
Cum igitur et ratio corporeae fabricae et testium nobilis auctoritas adstipuletur Platoni, nonne quisquis contra sentit insanit?»
Macrobius HOME

bav1575.337 bnf6371.172 bus14.239

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 14] <<<     >>> [cap. 16]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik