monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 13] <<<     >>> [cap. 15]

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 14]

1 Et quia a ceteris expeditus mihi te paulisper indulges, modo autem nobis de aqua sermo fuit, quaero cur in aqua simulacra maiora veris videntur? Quod genus apud popinatores pleraque scitamentorum cernimus proposita ampliore specie quam corpore, quippe videmus in doliolis vitreis aquae plenis et ova globis maioribus et iecuscula fibris tumidioribus et bulbos spiris ingentibus.2 Et omnino ipsum videre qua nobis ratione constat, quia solent de hoc nonnulli nec vera nec veri similia sentire?» Et Dysarius, «aqua», inquit, «densior est aeris tenuitate et ideo eam cunctantior visus penetrat, cuius offensa repercussa videndi acies scinditur et in se recurrit.3 Scissa dum redit, iam non directo ictu sed undique versum incurrit liniamenta simulacri, et sic fit ut videatur imago archetypo suo grandior.4 Nam et solis orbis matutinus solito nobis maior apparet quia interiacet inter nos et ipsum aer adhuc de nocte roscidus, et grandescit imago eius tamquam in aquae speculo visatur.5 Ipsam vero videndi naturam non insubide introspexit Epicurus, cuius in hoc non est, ut aestimo, improbanda sententia, adstipulante praecipue Democrito, quia sicut in ceteris ita et in hoc paria senserunt.6 Ergo censet Epicurus ab omnibus corporibus iugi fluore quaepiam simulacra manare, nec umquam tantulam moram intervenire quin ultro ferantur inani figura cohaerentes corporum exuviae, quarum receptacula in nostris oculis sunt et ideo ad deputatam sibi a natura sedem proprii sensus recurrunt.7 Haec sunt quae vir ille commemorat, quibus si occurris obvius, expecto quid referas». 8 Ad haec renidens Eustathius, «in propatulo est», inquit, «quod decepit Epicurum.9 A vero enim lapsus est aliorum quattuor sensuum secutus exemplum, quia in audiendo et gustando et odorando atque tangendo nihil e nobis emittimus, sed extrinsecus accipimus quod sensum sui moveat.10 Quippe et vox ad aures ultro venit, et aurae in nares influunt, et palato ingeritur quod gignat saporem, et corpori nostro adplicantur tactu sentienda.11 Hinc putavit et ex oculis nihil foras proficisci sed imagines rerum in oculos ultro meare.12 Cuius opinioni repugnat quod in speculis imago adversa contemplatorem suum respicit, cum debeat, siquidem a nobis orta recto meatu proficiscitur, posteram sui partem cum discedit ostendere, ut laeva laevam dextera dexteram respiciat.13 Nam et histrio personam sibi detractam ex ea parte videt qua induit, scilicet non faciem sed posteriorem cavernam.14 Deinde interrogare hunc virum vellem an tunc imagines e rebus avolant cum est qui velit videre, an et cum nullus aspicit, emicant undique simulacra.15 Nam si quod primum dixi teneat, quaero cuius imperio simulacra praesto sint intuenti et quotiens quis voluerit ora convertere, totiens se et illa convertant.16 Si secundo inhaereat, ut dicat perpetuo fluore rerum omnium manare simulacra, quaero quam diu cohaerentia permanent nullo coagulo iuncta ad permanendum.17 Aut si manere dederimus, quem ad modum aliquem retinebunt colorem, cuius natura cum sit incorporea, tamen numquam potest esse sine corpore? Dein quis potest in animum inducere simul atque oculos verteris incurrere imagines caeli, maris, litoris, prati, navium, pecudum et innumerabilium praeterea rerum, quas uno oculorum iactu videmus, cum sit pupula quae visu pollet oppido parva? Et quonam modo totus exercitus visitur? An de singulis militibus profecta simulacra se congerunt atque ita collata tot milia penetrant oculos intuentis? Sed quid laboramus opinionem sic inanem verbis verberare, cum ipsa rei vanitas se refellat? Constat autem visum nobis hac provenire ratione.18 Genuinum lumen e pupula, quacumque eam verteris, directa linea emicat.19 Id oculorum domesticum profluvium, si reppererit in circumfuso nobis aere lucem, per eam directim pergit quam diu corpus offendat, et si faciem verteris ut circumspicias, utrobique acies videndi directa procedit.20 Ipse autem iactus, quem diximus de nostris oculis emicare, incipiens a tenui radice in summa fit latior sicut radii a pictore finguntur: ideo per minutissimum foramen contemplans oculus videt caeli profunditatem.21 Ergo tria ista necessaria nobis sunt ad effectum videndi: lumen, quod de nobis emittimus, et ut aer qui interiacet lucidus sit, et corpus quo offenso desinat intentio; quae si diutius pergat, rectam intentionem lassata non obtinet sed scissa in dextram laevamque diffunditur.22 Hinc est quod ubicumque terrarum steteris, videris tibi quandam caeli conclusionem videre, et hoc est quod horizontem veteres vocaverunt.23 Quorum indago fideliter deprehendit directam ab oculis aciem per planum contra aspicientibus non pergere ultra centum octoginta stadia et inde iam recurvari.24 Per planum ideo adieci quia altitudines longissime aspicimus, quippe qui et caelum videmus. 25 Ergo in omni horizontis orbe ipse qui intuetur centron est.26 Et quia diximus quantum a centro acies usque ad partem orbis extenditur, sine dubio in horizonte διάμετρος orbis trecentorum sexaginta stadiorum est, et si ulterius qui intuetur accesserit seu retrorsum recesserit, similem se circa orbem videbit.27 Sicut igitur diximus, cum lumen quod pergit e nobis per aeris lucem in corpus inciderit, impletur officium videndi; sed ut possit res visa cognosci, renuntiat visam speciem rationi sensus oculorum, et illa advocata memoria recognoscit.28 Ergo videre oculorum est, iudicare rationis.29 Quia trinum est officium quod visum complet ad dinoscendam figuram, sensus, ratio, memoria, sensus rem visam rationi refundit, illa quid visum sit recordatur.30 Adeo autem in tuendo necessarium est rationis officium ut saepe in uno videndi sensu etiam alium sensum memoria suggerente ratio deprehendat.31 Nam si ignis appareat, scit eum et ante tactum ratio calere; si nix sit illa quae visa est, intellegit in ipsa ratio etiam tactus rigorem.32 Hac cessante visus inefficax est, adeo ut quod remus in aqua fractus videtur, vel quod turris eminus visa, cum sit angulosa, rotunda existimatur, faciat rationis neglegentia, quae si se intenderit, agnoscit in turre angulos et in remo integritatem. 33 Et omnia illa discernit quae Academiacis damnandorum sensuum occasionem dederunt; cum sensus inter certissimas res habendi sint comitante ratione, cui nonnumquam ad discernendam speciem non sufficit sensus unus.34 Nam si eminus pomi quod malum dicitur figura visatur, non omni modo id malum est; potuit enim ex aliqua materia fingi mali similitudo.35 Advocandus est igitur sensus alter ut odor iudicet.36 Sed potuit inter congeriem malorum positum auram odoris ipsius concepisse.37 Hic tactus consulendus est qui potest de pondere iudicare.38 Sed metus est ne et ipse fallatur, si fallax opifex materiam quae pomi pondus imitaretur elegit.39 Confugiendum est igitur ad saporem, qui si formae consentiat, malum esse nulla dubitatio est.40 Sic probatur efficaciam sensuum de ratione pendere.41 Ideo deus opifex omnes sensus in capite id est circa sedem rationis locavit».
Macrobius HOME

bav1575.333 bnf6371.171 bus14.237

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 13] <<<     >>> [cap. 15]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik