monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 12] <<< >>> [cap. 14]
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 13]
1 Successit Horus et, «cum multa», inquit, «de potu et cibatu quaesisset Avienus, unum maxime necessarium, sponte an oblitus ignoro, praetermisit: cur ieiuni magis sitiant quam esuriant.2 Hoc in commune nobis, Dysari, si videtur, absolve». 3 Et ille: «rem tractatu dignam», inquit, «Hore, quaesisti sed cuius ratio in aperto sit.4 Cum enim animal ex diversis constet elementis, unum est de his quae corpus efficiunt quod aut solum aut maxime ultra cetera aptum sibi quaerat alimentum, calorem dico, qui liquorem sibi exigit ministrari.5 Certe de ipsis quattuor elementis extrinsecus videmus nec aquam nec aerem neque terram aliquid quo alatur aut quod consumat exigere nullamque noxam vicinis vel adpositis sibi rebus inferre, solus ignis alimenti perpetui desiderio quicquid offendit absumit.6 Inspice et primae aetatis infantiam, quantum cibum nimio calore conficiat, et contra senes cogita facile tolerare ieiunium quasi exstincto in ipsis calore qui nutrimentis recreari solet.7 Sed et media aetas, si multo exercitio excitaverit sibi naturalem calorem, animosius cibum adpetit.8 Consideremus et animalia sanguine carentia, quae nullum cibum quaerant penuria caloris.9 Ergo si calor semper in adpetentia est, liquor autem proprium caloris alimentum est, bene in nobis cum ex ieiunio corpori nutrimenta quaeruntur, praecipue calor suum postulat, quo accepto corpus omne recreatur et patientius expectat cibum solidiorem». 10 His dictis Avienus anulum de mensa rettulit qui illi de brevissimo dexterae manus digito repente deciderat, cumque a praesentibus quaereretur cur eum alienae manui et digito, et non huic gestamini deputatis potius insereret, ostendit manum laevam ex vulnere tumidiorem.11 Hinc Horo nata quaestionis occasio et, «dic», inquit, «Dysari - omnis enim situs corporis pertinet ad medici notionem, tu vero doctrinam et ultra quam medicina postulat consecutus es - dic, inquam, cur sibi communis adsensus anulum in digito qui minimo vicinus est, quem etiam medicinalem vocant, et manu praecipue sinistra gestandum esse persuasit?» Et Dysarius: «de hac ipsa quaestione sermo quidam ad nos ab Aegypto venerat, de quo dubitabam fabulamne an veram rationem vocarem, sed libris anatomicorum postea consultis verum repperi, nervum quendam de corde natum priorsum pergere usque ad digitum manus sinistrae minimo proximum, et illic desinere implicatum ceteris eiusdem digiti nervis; et ideo visum veteribus ut ille digitus anulo tamquam corona circumdaretur». 12 Et Horus, «adeo», inquit, «Dysari, verum est ita ut dicis Aegyptios opinari, ut ego sacerdotes eorum, quos prophetas vocant, cum in templo vidissem circa deorum simulacra hunc in singulis digitum confectis odoribus inlinere et eius rei causas requisissem, et de nervo quod iam dictum est principe eorum narrante didicerim et insuper et de numero qui per ipsum significatur.13 Complicatus enim senarium numerum digitus iste demonstrat, qui omnifariam plenus perfectus atque divinus est, causasque cur plenus sit hic numerus ille multis adseruit, ego nunc ut praesentibus fabulis minus aptas relinquo.14 Haec sunt quae in Aegypto divinarum omnium disciplinarum compote, cur anulus huic digito magis inseratur agnovi». 15 Inter haec Caecina Albinus, «si volentibus vobis erit», inquit, «in medium profero quae de hac eadem causa apud Ateium Capitonem, pontificii iuris inter primos peritum, legisse memini.16 Qui cum nefas esse sanciret deorum formas insculpi anulis, eo usque processit ut et cur in hoc digito vel in hac manu gestaretur anulus non taceret.17 Veteres, inquit, non ornatus sed signandi causa anulum secum circumferebant.18 Vnde nec plus habere quam unum licebat nec cuiquam nisi libero, quos solos fides deceret quae signaculo continetur.19 Ideo ius anulorum famuli non habebant.20 Imprimebatur autem sculptura materiae anuli, seu ex ferro seu ex auro foret, et gestabatur ut quisque vellet, quacumque manu quolibet digito.21 Postea, inquit, usus luxuriantis aetatis signaturas pretiosis gemmis coepit insculpere, et certatim haec omnis imitatio lacessivit, ut de augmento pretii quo sculpendos lapides parassent gloriarentur.22 Hinc factum est ut usus anulorum exemptus dexterae, quae multum negotiorum gerit, in laevam relegaretur, quae otiosior est, ne crebro motu et officio manus dexterae pretiosi lapides frangerentur.23 Electus autem, inquit, in ipsa laeva manu digitus minimo proximus, quasi aptior ceteris cui commendaretur anuli pretiositas.24 Nam pollex, qui nomen ab eo quod pollet accepit, nec in sinistra cessat nec minus quam tota manus semper in officio est: unde apud Graecos ἀντίχειρ, inquit, vocatur, quasi manus altera.25 Pollici vero vicinus nudus et sine tuitione alterius adpositi videbatur.26 Nam pollex ita inferior est ut vix radicem eius excedat.27 Medium et minimum vitaverunt, inquit, ut ineptos, alterum magnitudine, brevitate alterum; et electus est qui ab utroque clauditur et minus officii gerit et ideo servando anulo magis adcommodatus est. 28 Haec sunt quae lectio pontificalis habet, unus quisque ut volet vel Etruscam vel Aegyptiacam opinionem sequatur». 29 Inter haec Horus ad consulendum reversus, «scis», inquit, «Dysari, praeter hunc vestitum qui me tegit nihil me in omni censu aliud habere.30 Vnde nec servus mihi est, nec ut sit opto, sed omnem usum qui vivo ministrandus est, ego mihimet subministro.31 Nuper ergo cum in Ostiensi oppido morarer, sordidatum pallium meum in mari diutule lavi et super litus sole siccavi, nihiloque minus eaedem in ipso post ablutionem maculae sordium visebantur.32 Cumque me res ista stupefaceret, adsistens forte nauta, "quin potius", ait, "in fluvio ablue pallium tuum si vis emaculatum".33 Parui ut verum probarem, et aqua dulci ablutum atque siccatum vidi splendori suo redditum, et ex illo causam requiro cur magis dulcis quam salsa aqua idonea sit sordibus abluendis?» «Iamdudum», Dysarius inquit, «haec quaestio ab Aristotele et proposita est et soluta.34 Ait enim aquam marinam multo spissiorem esse quam est dulcis.35 Immo illam esse faeculentam, dulcem vero puram atque subtilem.36 Hinc facilius ait vel imperitos nandi mare sustinet, cum fluvialis aqua quasi infirma et nullo adiumento fulta mox cedat et in imum pondera accepta transmittat.37 Ergo aquam dulcem dixit quasi natura levem celerius immergere in ea quae abluenda sunt, et dum siccatur secum sordium maculas abstrahere; marinam vero quasi crassiorem nec facile penetrare purgando propter densitatem sui et dum vix siccatur non multum sordium secum trahere». 38 Cumque Horus his adsentiri videretur, Eustathius ait, «ne decipias, quaeso, credulum qui se quaestionemque suam commisit fidei tuae.39 Aristoteles enim, ut nonnulla alia, magis acute quam vere ista disseruit.40 Adeo autem aquae densitas non nocet abluendis ut saepe qui aliquas species purgatas volunt, ne sola aqua vel dulci tardius hoc efficiant, admisceant illi cinerem, vel si defuerit, terrenum pulverem, ut crassior facta celerius possit abluere.41 Nihil ergo impedit marinae aquae densitas.42 Sed nec ideo quia salsa est minus abluit.43 Salsitas enim findere et velut aperire solet meatus et ideo magis elicere debuit abluenda.44 Sed haec una causa est cur aqua marina non sit ablutioni apta, quia pinguis est, sicut et ipse Aristoteles saepe testatus est et sales docent quibus inesse quiddam pingue nullus ignorat.45 Est et hoc indicium pinguis aquae marinae quod, cum inspergitur flammae, non tam extinguit quam pariter accenditur, aquae pinguedine alimoniam igni subministrante.46 Postremo Homerum sequamur qui solus fuit naturae conscius.47 Facit enim Nausicaam Alcinoi filiam abluentem vestes cum super mare esset, non in mari sed in fluvio.48 Idem locus Homeri docet nos marinae aquae quiddam inesse pingue permixtum.49 Vlixes enim cum iamdudum mare evasisset et staret siccato corpore, ait ad Nausicaae famulas, ἀμφίπολοι, στῆθ᾽ οὕτω ἀπόπροθεν, ὄφρ᾽ ἐγὼ αὐτός
ἅλμην ὤμοιιν ἀπολούσομαι.50
Post haec cum descendisset in fluvium, ἐκ κεφαλῆς ἔσμηχεν ἁλὸς χνόον.51
Divinus enim vates, qui in omni re naturam secutus est, expressit quod fieri solet, ut qui ascendunt de mari, si in sole steterint, aqua quidem celeriter sole siccetur, maneat autem in corporis superficie veluti flos quidam qui et in detergendo sentitur, et hoc est aquae marinae pinguedo quae sola impedit ablutionem.
Macrobius HOME
bav1575.329 bnf6371.170 bus14.234
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 12] <<< >>> [cap. 14]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik