monumenta.ch > Isidorus > 39 > 38 > XXXV DE RATIONE PVERPERII MATVRI. > 2 > 28 > 43 > 3 > 2 > 22 > 34 > 16 > 32 > 24 > 12
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 11] <<<     >>> [cap. 13]

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 12]

1 Tunc Avienus, «quia me ordo», ait, «ad similitudinem consultationis adplicat, reducendus mihi est ad convivium sermo qui longius a mensa iam fuerat evagatus et ad alias transierat quaestiones.2 Saepe adposita salita carne quam laridum vocamus, ut opinor quasi "large aridum", quaerere mecum ipse constitui qua ratione carnem ad diuturnitatem usus admixtio salis servet.3 Hoc licet aestimare mecum possim, malo tamen ab eo qui corporibus curat certior fieri». 4 Et Dysarius: «omne corpus suapte natura dissolubile et marcidum est et, nisi quodam vinculo contineatur, facile defluit.5 Continetur autem, quam diu inest, anima reciprocatione aeris, qua vegetantur conceptacula spiritus, dum semper novo spirandi nutriuntur alimento.6 Hoc cessante per animae discessum membra marcescunt, et omne pondere suo conflictum corpus obteritur.7 Tum sanguis etiam, qui quam diu fuit compos caloris, dabat membris vigorem, calore discedente versus in saniem, non manet intra venas sed foras exprimitur, atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta.8 Id fieri sal admixtus corpori prohibet.9 Est enim natura siccus et calidus, et fluxum quidem corporis calore contrahit, umorem vero siccitate vel coercet vel exsorbet.10 Certe umorem sale differri sive consumi fit hinc cognitu facile quod, si duo panes pari magnitudine feceris, unum sale aspersum, sine sale alterum, invenies indigentem salis pondere propensiorem, scilicet umore in eo per salis penuriam permanente». 11 «Et hoc a Dysario meo quaesitum volo: cur defaecatum vinum validius fit viribus sed infirmius ad permanendum, et tam bibentem cito permovet quam ipsum, si manserit, facile mutatur?» «Quod cito», inquit Dysarius, «permovet haec ratio est, quia tanto penetrabilius efficitur in venas bibentis, quanto fit liquidius faece purgata.12 Ideo autem facile mutatur, quod nullo firmamento nixum undique sui ad noxam patet.13 Faex enim vino sustinendo et alendo et viribus sufficiendis quasi radix eius est». 14 «Et hoc quaero», Avienus ait, «cur faex in imo subsidit omnium nisi mellis, mel solum est quod in summum faecem expuat?» Ad hoc Dysarius, «faecis materia ut spissa atque terrena ceteris laticibus pondere praestat, melle vincitur.15 Ideo in illis gravitate devergens ad fundum decidit, in melle vero ut levior de loco victa sursum pellitur». 16 «Quoniam ex his quae dicta sunt ingerunt se similes quaestiones, cur, Dysari, ita mel et vinum diversis aetatibus habentur optima, mel quod recentissimum, vinum quod vetustissimum? Vnde est et illud proverbium quo utuntur gulones, mulsum quod probe temperes miscendum esse novo Hymettio et vetulo Falerno».17 «Propterea», inquit ille, «quia inter se ingenio diversa sunt.18 Vini enim natura umida est, mellis arida.19 Si dicto meo addubitaveris, medicinae contemplator effectum.20 Nam quae udanda sunt corporis, vino foventur, quae siccanda sunt melle detergentur.21 Igitur longinquitate temporis de utroque aliquid exsorbente vinum meracius fit, mel aridius et ita mel suco privatur ut vinum aqua liberatur». 22 «Nec hoc quod sequetur dissimile quaesitis est: cur si vasa vini atque olei diutule semiplena custodias, vinum ferme in acorem corrumpitur, oleo contra sapor suavior conciliatur?» «Vtrumque», Dysarius ait, «verum est.23 In illud enim vacuum quod superne liquido caret aer advena incidit, qui tenuissimum quemque umorem elicit et exorbet, eo siccato vinum quasi spoliatum viribus, prout ingenio imbecillum aut validum fuit, vel acore exasperatur vel austeritate restringitur, oleum autem supervacuo umore siccato velut mucore qui in eo latuit absterso adquirit novam suavitatem saporis». 24 Rursus ait Avienus: «Hesiodus cum ad medium dolii perventum est, compercendum et ceteris eius partibus ad satietatem dicit abutendum, optimum vinum sine dubio significans quod in dolii medietate consisteret.25 Sed et hoc usu probatum est, in oleo optimum esse quod supernatat, in melle quod in imo est.26 Quaero igitur cur oleum quod in summo est, vinum quod in medio, mel quod in fundo, optima esse credantur». 27 Nec cunctatus Dysarius ait, «mel quod optimum est reliquo ponderosius est.28 In vase igitur mellis pars quae in imo est utique praestat pondere, et ideo supernante pretiosior est.29 Contra in vase vini pars inferior admixtione faecis non modo turbulenta, sed et sapore deterior est; pars vero summa aeris vicinia corrumpitur, cuius admixtione fit dilutior.30 Vnde agricolae dolia, non contenti sub tecto reposuisse, defodiunt et operimentis extrinsecus inlitis muniunt, removentes in quantum fieri potest a vino aeris contagionem, a quo tam manifeste laeditur ut vix se tueatur in vase pleno et ideo aeri minus pervio.31 Ceterum si inde hauseris et locum aeris admixtioni patefeceris, reliquum quod remansit omne corrumpitur.32 Media igitur pars quantum a confinio summi utriusque tantum a noxa remota est, quasi nec turbulenta nec diluta». 33 Adiecit Avienus, «cur eadem potio meracior videtur ieiuno quam ei qui cibum sumpsit?» Et ille: «venas inedia vacuefacit, saturitas obstruit.34 Igitur cum potio per inanitatem penitus influit, quia non obtusas cibo venas invenit, neque fit admixtione dilutior et per vacuum means gustatu fortiore sentitur». 35 «Hoc quoque sciendum mihi est», Avienus ait, «cur qui esuriens biberit aliquantulum famem sublevat, qui vero sitiens cibum sumpserit non solum non domat sitim sed magis magisque cupidinem potus accendit?» «Nota est», inquit Dysarius, «causa.36 Nam liquori quidem nihil officit quin sumptus ad omnes corporis partes quoquoversus permanet et venas compleat, et ideo inedia quae inanitatem fecerat, accepto potus remedio, quasi iam non in totum vacua recreatur.37 Cibatus vero utpote concretior et grandior in venas non nisi paulatim confectus admittitur.38 Ideo sitim quam repperit nullo solatio sublevat, immo quicquid foris umoris nactus est exorbet et inde penuria eius, quae sitis vocatur, augetur». 39 «Nec hoc mihi», Avienus ait, «ignoratum relinquo: cur maior voluptas est cum sitis potu extinguitur quam cum fames sedatur cibo?» Et Dysarius: «ex praedictis hoc quoque liquet.40 Nam potionis totus haustus in omne corpus simul penetrat et omnium partium sensus facit unam maximam et sensibilem voluptatem, cibus autem exiguo subministratu paulatim penuriam consolatur.41 Ideo voluptas eius multifariam comminuitur». 42 «Hoc quoque si videtur addo quaesitis: cur qui avidius vorant facilius satias capit quam qui eadem quietius ederint?» «Brevis est», inquit, «illa responsio.43 Nam ubi avide devoratur, tunc multus aer cum edulibus infertur propter hiantium rictus et crebritatem respirandi, igitur ubi aer venas complevit, ad obiciendum fastidium pro cibo pensatur». 44 «Ni molestus tibi sum, Dysari, patere plus nimio ex discendi cupidine garrientem, et dicas quaeso cur edulia satis calida facilius comprimimus ore quam manu sustinemus et si quid eorum plus fervet quam ut diutius mandi possit, ilico devoramus et tamen alvus non perniciose uritur».45 Et ille: «intestinus calor qui in alvo est quasi multo maior vehementiorque quicquid calidum accipit magnitudine sua circumvenit ac debilitat.46 Ideo praestat si quid ori fervidum admoveris, non ut quidam faciunt hiare, ne novo spiritu fervori vires ministres, sed paulisper labra comprimere, ut maior calor qui de ventre etiam ori opitulatur comprimat minorem calorem.47 Manus autem, ut rem fervidam ferre possit, nullo proprio iuvatur calore». 48 «Iamdudum», inquit Avienus, «nosse aveo cur aqua quae obsita globis nivium perducitur ad nivalem rigorem minus in potu noxia est quam ex ipsa nive aqua resoluta.49 Scimus enim quot quantaeque noxae epoto nivis umore nascantur».50 Et Dysarius: «addo aliquid a te quaesitis.51 Aqua enim ex nive resoluta, etiam si igne calefiat et calida bibatur, aeque noxia est ac si epota sit frigida.52 Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele, qui in physicis quaestionibus suis hanc posuit et in hunc sensum ni fallor absolvit.53 "Omnis aqua", inquit, "habet in se aeris tenuissimi portionem quo salutaris est, habet et terream faecem qua est corpulenta post terram.54 Cum ergo aeris frigore et gelu coacta coalescit, necesse est per evaporationem velut exprimi ex ea auram illam tenuissimam, qua discedente conveniat in coagulum, sola terrea in se remanente natura.55 Quod hinc apparet quia cum fuerit eadem aqua solis calore resoluta, minor modus eius reperitur quam fuit antequam congelasceret, deest autem quod evaporatio solum in aqua salubre consumpsit".56 Nix ergo quae nihil aliud est quam aqua in aere denseta, tenuitatem sui, cum denseretur, amisit et ideo ex eius resolutae potu diversa morborum genera visceribus inseminantur». 57 «Nominatum gelu veteris, quae me solebat agitare, admonuit quaestionis, cur vina aut numquam aut rarenter congelascant, ceteris ex magna parte umoribus nimietate frigoris cogi solitis? Num quia vinum semina quaedam in se caloris habet - et ob eam rem Homerus dixit αἴθοπα οἶνον, non ut quidam putant propter colorem - an alia quaepiam causa est? Quam quia ignoro scire cupio». 58 Ad haec Dysarius: «esto vina naturali muniantur calore: num oleum minus ignitum est aut minorem vim in corporibus calefactandis habet? Et tamen gelu stringitur.59 Certe si putas ea quae calidiora sunt difficilius congelascere, congruens erat nec oleum concrescere et ea quae frigidiora sunt facile gelu cogi, acetum autem omnium maxime frigorificum est atque id tamen numquam gelu stringitur.60 Num igitur magis oleo causa est coaguli celerioris quod et levigatius et spissius est? Faciliora enim ad coeundum videntur quae levatiora densioraque sunt, vino autem non contingit tanta mollities, et est quam oleum multo liquidius, acetum vero et liquidissimum est inter ceteros umores et tanto est acerbius ut sit acore tristificum; et exemplo marinae aquae, quae ipsa quoque amaritudine sui aspera est, numquam gelu contrahitur.61 Nam quod Herodotus historiarum scriptor contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem scripsit, mare Bosporicum, quod et Cimmerium appellat, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, id gelu constringi et consistere, aliter est ac putatur.62 Nam non marina aqua contrahitur, sed quia plurimum in illis regionibus fluviorum est et paludum in ipsa maria influentium, superficies maris, cui dulces aquae innatant, congelascit et incolumi aqua marina videtur in mari gelu, sed de advenis undis coactum.63 Hoc et in Ponto fieri videmus, in quo frusta quaedam et, ut ita dixerim, prosiciae gelidae feruntur, contractae de fluvialium vel palustrium undarum multitudine, in quas licet frigori, quasi levatiores marina.64 Plurimum autem aquarum talium influere Ponto et totam superficiem eius infectam esse dulci liquore, praeter quod ait Sallustius, "mare Ponticum dulcius quam cetera est," hoc quoque testimonio, quod si in Pontum vel paleas vel ligna seu quaecumque natantia proieceris, foras extra Pontum feruntur in Propontidem atque ita in mare quod adluit Asiae oram, cum constet in Pontum influere maris aquam, non effluere de Ponto.65 Meatus enim qui solus de Oceano receptas aquas in maria nostra transmittit, in freto est Gaditano quod Hispaniam Africamque interiacet; et sine dubio inundatio ipsa per Hispaniense et Gallicanum litora in Tyrrhenum prodit, inde Hadriaticum mare facit, ex quo dextra in Parthenium, laeva in Ionium et directim in Aegaeum pergit, atque ita ingreditur in Pontum.66 Quae igitur ratio facit ut rivatim aquae de Ponto effluant cum foris influentes aquas Pontus accipiat? Sed constat utraque ratio.67 Nam superficies Ponti propter nimias aquas quae de terra dulces influunt, foras effluit; deorsum vero intro pergit influxio.68 Vnde probatum est natantia quae, ut supra dixi, iaciuntur in Pontum foras pelli, si vero columna deciderit, introrsum urinari.69 Et hoc saepe usu probatum est, ut graviora quaeque in fundo Propontidis ad Ponti interiora pellantur». 70 «Adiecta hac una consultatione reticebo: cur omne dulcium magis dulce videtur cum frigidum est quam si caleat?» Respondit Dysarius: «calor sensum occupat, et gustatum linguae fervor interpedit.71 Ideo exasperatione oris praeventa suavitas excluditur.72 Quod si caloris absit iniuria, tum demum potest lingua incolumi blandimento dulcedinem pro merito eius excipere.73 Praeterea sucus dulcis per calorem non impune penetrat venarum receptacula et ideo noxa minuit voluptatem».
Macrobius HOME

bav1575.322 bnf6371.167 bus14.231

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 11] <<<     >>> [cap. 13]
monumenta.ch > Isidorus > 39 > 38 > XXXV DE RATIONE PVERPERII MATVRI. > 2 > 28 > 43 > 3 > 2 > 22 > 34 > 16 > 32 > 24 > 12

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik