monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 10] <<<     >>> [cap. 12]

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 11]

1 His dictis cum ad interrogandum ordo Servium iam vocaret, naturali pressus ille verecundia usque ad proditionem coloris erubuit.2 Et Dysarius, «age Servi, non solum adulescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat, confer nobiscum libere quod occurrerit, interrogationibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas».3 Cumque diutule tacentem crebris ille hortatibus excitaret: «hoc», inquit Servius, «ex te quaero quod mihi contigisse dixisti, quae faciat causa ut rubor corpori ex animi pudore nascatur?» Et ille, «natura», inquit, «cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.4 Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro velamento tendat, ut videmus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere.5 Nec dubitare de his poteris cum nihil aliud sit rubor nisi color sanguinis».6 Addit Servius: «et qui gaudent cur rubescunt?» Et Dysarius, «gaudium», inquit, «extrinsecus contingit; ad hoc animoso occursu natura festinat, quam sanguis comitando quasi alacritate integritatis suae compotem tinguit cutem, et inde similis color nascitur».7 Idem refert: «contra qui metuunt, qua ratione pallescunt?» «Nec hoc», Dysarius ait, «in occulto est.8 Natura enim cum quid de extrinsecus contingentibus metuit, in altum tota demergitur, sicut nos quoque cum timemus latebras et loca nos occulentia quaerimus.9 Ergo tota descendens ut lateat, trahit secum sanguinem quo velut curru semper vehitur.10 Hoc demerso umor dilutior cuti remanet, et inde pallescit.11 Ideo timentes et tremunt, quia virtus animae introrsum fugiens nervos relinquit quibus tenebatur fortitudo membrorum, et inde saltu timoris agitantur.12 Hinc et laxamentum ventris comitatur timorem, quia musculi quibus claudebantur retrimentorum meatus, fugientis introrsum animae virtute deserti, laxant vincula quibus retrimenta usque ad egestionis opportunitatem continebantur».13 Servius his dictis venerabiliter adsensus opticuit.
Macrobius HOME

bav1575.321 bnf6371.167 bus14.230

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik