monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 9] <<<     >>> [cap. 11]

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 10]

1 «Ergo», ait Eusebius, «habendus mihi sermo est, Dysari, tecum de aetate cuius ianuam iam paene ambo pulsamus.2 Homerus cum senes πολιοκροτάφους vocat, quaero utrum ex parte poetico more totum caput significare velit, an ex aliqua ratione canos huic praecipue parti capitis adsignet?» Et Dysarius: «et hoc divinus ille vates prudenter ut cetera.3 Nam pars anterior capitis umidior occipitio est, et inde crebro solet incipere canities».4 «Et si pars anterior», ait ille, «umidior est, cur calvitium patitur quod non nisi ex siccitate contingit?» «Opportuna», inquit Dysarius, «obiectio: sed ratio non obscura est.5 Partes enim priores capitis fecit natura rariores, ut quicquid superflui aut fumei flatus circa cerebrum fuerit, evanescat per plures meatus.6 Vnde videmus in siccis defunctorum capitibus velut quasdam suturas quibus hemisphaeria, ut ita dixerim, capitis illigantur.7 Quibus igitur illi meatus fuerint ampliores, umorem siccitate mutant et ideo tardius canescunt sed non calvitio carent».8 «Si ergo siccitas calvos efficit et posteriora capitis sicciora esse dixisti, cur calvum occipitium numquam videmus?» Ille respondit: «siccitas occipitii non ex vitio sed ex natura est.9 Ideo omnibus sicca sunt occipitia.10 Ex illa autem siccitate calvitium nascitur, quae per malam temperiem, quam Graeci δυσκρασίαν solent vocare, contingit.11 Inde capillos crispi, quia ita temperati sunt ut capite sicciore sint, tarde canescunt, cito in calvitium transeunt.12 Contra qui capillo sunt rariore, non eo facile nudantur, nutriente umore quod φλέγμα vocitatur; sed fit illis cita canities.13 Nam ideo albi sunt cani quia colorem umoris quo nutriuntur imitantur».14 «Si ergo senibus abundantia umoris capillos in canitiem tinguit, cur senecta opinionem exactae siccitatis accepit?» «Quia senecta», inquit ille, «extincto per vetustatem naturali calore fit frigida, et ex illo frigore gelidi et superflui nascuntur umores.15 Ceterum liquor vitalis longaevitate siccatus est; inde senecta sicca est inopia naturalis umoris, umecta est abundantia vitiosi ex frigore procreati.16 Hinc est quod et vigiliis aetas gravior adficitur, quia somnus, qui maxime ex umore contingit, de naturali nascitur, sicut est multus in infantia, quae umida est abundantia non superflui sed naturalis umoris.17 Eadem ratio est quae pueritiam canescere non patitur cum sit umectissima, quia non ex frigore nato phlegmate umida est sed illo naturali et vitali umore nutritur.18 Ille enim umor qui aut de aetatis frigore nascitur aut cuiuslibet vitiositatis occasione contrahitur, ut superfluus, ita et noxius est. 19 Hunc videmus in feminis, nisi crebro egeratur, extrema minitantem, hunc in eunuchis debilitatem tibiis ingerentem, quarum ossa quasi semper in superfluo umore natantia naturali vigore caruerunt et ideo facile intorquentur, dum pondus superpositi corporis ferre non possunt, sicut canna pondere sibi imposito curvatur». 20 Et Eusebius: «quoniam nos a senectute usque ad eunuchos traxit superflui umoris disputatio, dicas volo cur ita acutae vocis sunt ut saepe mulier an eunuchus loquatur, nisi videas, ignores».21 Id quoque facere superflui umoris abundantiam ille respondit: «ipse enim ἀρτηρίαν, per quam sonus vocis ascendit, efficiens crassiorem angustat vocis meatum et ideo vel feminis vel eunuchis vox acuta est, viris gravis, quibus vocis transitus habet liberum et ex integro patentem meatum.22 Nasci autem in eunuchis et in feminis ex pari frigore parem paene importuni umoris abundantiam etiam hinc liquet, quod utrumque corpus saepe pinguescit, certe ubera prope similiter utrique grandescunt».
Macrobius HOME

bav1575.319 bnf6371.166 bus14.229

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik