monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 8] <<< >>> [cap. 10]
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 9]
1 Interpellat Euangelus pergentem consultationem et «exercebo», inquit, «Dysarium nostrum si tamen minutis illis suis et rorantibus responsionibus satisfaciet consulenti.2 Dic, Dysari, cur qui ita se vertunt ut saepe in orbem rotentur, et vertiginem capitis et obscuritatem patiuntur oculorum, postremo, si perseveraverint, ruunt, cum nullus alius motus corporis hanc ingerat necessitatem». 3 Ad haec Dysarius, «septem», inquit, «corporei motus sunt.4 Aut enim accedit priorsum aut retrorsum recedit, aut in dexteram laevamve divertitur, aut sursum promovet aut deorsum, aut orbiculatim rotatur.5 Ex his septem motibus unus tantum in divinis corporibus invenitur, sphaeralem dico, quo movetur caelum, quo sidera, quo cetera moventur elementa.6 Terrenis animalibus illi sex praecipue familiares sunt, sed nonnumquam adhibetur et septimus.7 Sed sex illi ut directi, ita et innoxii; septimus, id est qui gyros efficit, crebro conversu turbat et umoribus capitis involvit spiramentum quod animam cerebro quasi omnes corporis sensus gubernanti ministrat.8 Hoc est autem spiramentum quod ambiens cerebrum singulis sensibus vim suam praestat; hoc est quod nervis et musculis corporis fortitudinem praebet.9 Ergo vertigine turbatum et simul agitatis umoribus oppressum languescit et ministerium suum deserit.10 Inde fit his qui raptantur in gyros hebetior auditus, visus obscurior, postremo, nervis et musculis nullam ab eo virtutem quasi deficiente sumentibus, totum corpus, quod his sustinetur et in robur erigitur, desertum iam fulcimentis suis labitur in ruinam.11 Sed contra haec omnia consuetudo, quam secundam naturam pronuntiavit usus, illos iuvat qui in tali motu saepe versantur.12 Spiramentum enim cerebri quod paulo ante diximus, adsuetum rei iam non sibi novae, non pavescit hunc motum nec ministeria sua deserit.13 Ideo consuetis etiam iste agitatus innoxius est». 14 «Inretitum te iam, Dysari, teneo et si vere opinor, nusquam hodie effugies.15 Et alios enim in arte tibi socios et ipsum te audivi saepe dicentem, cerebro non inesse sensum, sed ut ossa ut dentes ut capillos, ita et cerebrum esse sine sensu.16 Verumne est haec vos dicere solitos, an ut falsum refelles?» «Verum», ait ille.17 «Ecce iam clausus es.18 Vt enim concedam tibi praeter capillos in homine aliquid esse sine sensu, quod non facile persuasu est, tamen cur sensus omnes paulo ante dixisti a cerebro ministrari, cum cerebro non inesse sensum ipse fatearis? Potestne excusare huius contrarietatis ausum vel vestri oris nota volubilitas?» Et Dysarius renidens: «retia quibus me involutum tenes nimis rara sunt, nimis patula: ecce me, Euangele, sine nisu inde exemptum videbis.19 Opus naturae est ut sensum vel nimium sicca vel nimium umecta non capiant.20 Ossa, dentes cum unguibus et capillis nimia siccitate ita denseta sunt ut penetrabilia non sint effectui animae qui sensum ministrat; adeps medulla et cerebrum ita in umore atque mollitie sunt, ut eundem effectum animae quem siccitas illa non recipit mollities ista non teneat.21 Ideo tam dentibus unguibus ossibus et capillis quam adipi medullis et cerebro sensus inesse non potuit.22 Et sicut sectio capillorum nihil doloris ingerit, ita si secetur vel dens vel os seu adeps seu cerebrum seu medulla, aberit omnis sensus doloris.23 "Sed videmus", inquies, "tormentis adfici quibus secantur ossa, torqueri homines et dolore dentium".24 Hoc verum esse quis abneget? Sed ut os secetur, omentum quod impositum est ossi cruciatum, dum sectionem patitur, importat.25 Quod cum medici manus transit, os iam cum medulla quam continet habent indolentiam sectionis similem capillorum.26 Et cum dentium dolor est, non os dentis in sensu est, sed caro quae continet dentem.27 Nam et unguis quantus extra carnem crescendo pergit sine sensu secatur, qui carni adhaeret iam facit si secetur dolorem, non suo sed sedis suae corpore; sicut capillus dum superior secatur nescit dolorem: si avellatur, sensum accipit a carne quam deserit.28 Et cerebrum quod tactu sui hominem vel torquet vel frequenter interimit, non suo sensu sed vestitus sui, id est omenti, hunc importat dolorem. 29 Ergo diximus quae in homine sine sensu sint et quae hoc causa faciat indicatum est.30 Reliqua pars debiti mei de eo est cur cerebrum, cum sensum non habeat, sensus gubernet.31 Sed de hoc quoque temptabo, si potero, esse solvendo. 32 Sensus de quibus loquimur quinque sunt: visus, auditus, odoratus, gustus et tactus.33 Hi aut corporei sunt aut circa corpus, solisque sunt caducis corporibus familiares.34 Nulli enim divino corpori sensus inest, anima vero omni corpore, vel si divinum sit, ipsa divinior est.35 Ergo, si dignitas divinorum corporum sensum dedignatur, quasi aptum caducis, multo magis anima maioris est maiestatis quam ut sensu egeat.36 Vt autem homo constet et vivum animal sit, anima praestat, quae corpus inluminat.37 Porro inluminat inhabitando et habitatio eius in cerebro est.38 Sphaeralis enim natura et ad nos de alto veniens, partem in homine et altam et sphaeralem tenuit et quae sensu careat, qui non est animae necessarius.39 Sed quia necessarius animali est, locat in cavernis cerebri spiramentum de effectibus suis: cuius spiramenti natura haec est ut sensus et ingerat et gubernet.40 De his ergo cavernis, quas ventres cerebri nostra vocavit antiquitas, nascuntur nervorum septem συζυγίαι.41 Cui rei nomen quod ipse voles Latinum facito.42 Nos enim συζυγίαν nervorum vocamus, cum bini nervi pariter emergunt et in locum certum desinunt.43 Septem ergo nervorum συζυγίαι de cerebri ventre nascentes vicem implent fistularum, spiramentum sensificum ad sua quaeque loca naturali lege ducentes, ut sensum vicinis et longe positis membris animalis infundant. 44 Prima igitur συζυγία nervorum talium petit oculos et dat illis agnitionem specierum et discretionem colorum; secunda in aures se diffundit per quam eis innascitur notitia sonorum; tertia naribus inseritur vim ministrans odorandi; quarta palatum tenet quo de gustatibus iudicatur; quinta vi sua omne corpus implet, omnis enim pars corporis mollia et aspera, frigida et calida discernit.45 Sexta de cerebro means stomachum petit, cui maxime sensus est necessarius, ut quae desunt adpetat, superflua respuat et in homine sobrio se ipse moderetur.46 Septima συζυγία nervorum infundit sensum spinali medullae, quae hoc est animali quod est navi carina, et adeo usu aut dignitate praecipua est ut longum cerebrum a medicis sit vocata.47 Ex hac denique, ut ex cerebro, diversi nascuntur meatus, virtutem tribus animae propositis ministrantes.48 Tria sunt enim quae ex animae providentia accipit corpus animalis: ut vivat, ut decore vivat et ut immortalitas illi successione quaeratur.49 His tribus propositis, ut dixi, animae per spinalem medullam praebetur effectus.50 Nam cordi et iecori et spirandi ministeriis, quae omnia ad vivendum pertinent, vires de spinalibus quos dixi meatibus ministrantur.51 Nervis etiam manuum pedum aliarumve partium, per quas decore vivitur, virtus inde praestatur, et ut successio procuretur, nervi ex eadem spinali medulla pudendis et matrici, ut suum opus impleant, ministrantur.52 Ita nulla in homine pars corporis sine spiramento, quod in ventre cerebri locatum est, et sine spinalis medullae beneficio constat.53 Sic ergo fit ut cum ipsum cerebrum sensu careat, sensus tamen a cerebro in omne corpus proficiscatur». 54 «Εὖγε! Graeculus noster», Euangelus ait, «tam plane nobis ostendit res opertu naturae tectas ut quicquid sermone descripsit oculis videre videamur.55 Sed Eustathio iam cedo, cui praeripui consulendi locum».56 Eustathius: «modo vel vir omnium disertissimus Eusebius vel quicumque volent alii ad exercitium consultationis accedant, nos postea liberiore otio congrediemur».
Macrobius HOME
bav1575.315 bnf6371.165 bus14.227
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 8] <<< >>> [cap. 10]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik