monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 7] <<< >>> [cap. 9]
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 8]
1 Post haec Rufius Albinus: «ego quoque pro virili portione Dysarium nostrum inexercitum non relinquo.2 Dicas quaeso quae causa difficile digestu facit isicium, quod ab insectione "insicium" dictum amissione N litterae postea quod nunc habet nomen obtinuit, cum multum in eo digestionem futuram iuverit tritura tam diligens, et quicquid grave erat carnis absumpserit, consummationemque eius multa ex parte confecerit». 3 Et Dysarius: «inde hoc genus cibi difficile digeritur unde putas ei digestionem ante provisam.4 Levitas enim quam tritura praestat facit ut innatet udo cibo quem in medio ventris invenerit, nec adhaereat cuti ventris de cuius calore digestio promovetur.5 Sic et mox tritum atque formatum, cum in aquam coicitur, natat.6 Ex quo intellegitur quod idem faciens in ventris umore subducit se digestionis necessitati, et tam sero illic coquitur quam tardius conficiuntur quae vapore aquae quam quae igne solvuntur.7 Deinde dum instantius teritur, multus ei flatus involvitur, qui prius in ventre consumendus est, ut tum demum conficiatur quod remansit de carne iam liberum». 8 «Hoc quoque scire aveo», Rufius inquit, «quae faciat causa nonnullos carnes validiores facilius digerere quam tenues.9 Nam cum cito coquant offas bubulas, in asperis piscibus concoquendis laborant».10 «In his», Dysarius ait, «huius rei auctor est nimia in homine vis caloris: quae si idoneam materiam suscipit, libere congreditur et cito eam in concertatione consumit; levem modo praeterit ut latentem, modo in cinerem potius quam in sucum vertit, ut ingentia robora in carbonum frusta lucentia igne vertuntur, paleae si in ignem ceciderint, mox solum de eis cinerem restat videri.11 Habes et hoc exemplum non dissonum quod potentior mola ampliora grana confringit, integra illa quae sunt minutiora transmittit: vento nimio abies aut quercus avellitur, cannam nulla facile frangit procella». 12 Cumque Rufius delectatus enarrantis ingenio plura vellet interrogare, Caecina se Albinus obiecit: «mihi quoque desiderium est habendi paulisper negotii cum tam facunda Dysarii doctrina.13 Dic, oro te, quae facit causa ut sinapi et piper, si adposita cuti fuerint, vulnus excitent et loca perforent, devorata vero nullam ventris corpori inferant laesionem».14 Et Dysarius: «species», inquit, «et acres et calidae superficiem cui adponuntur exulcerant, quia integra virtute sua sine alterius rei admixtione utuntur ad noxam.15 Sed si in ventrem receptae sint, solvitur vis earum ventralis umoris alluvione, qua fiunt dilutiores, deinde prius vertuntur in sucum ventris calore quam ut integrae possint nocere». 16 Caecina subiecit: «dum de calore loquimur, admoneor rei quam semper quaesitu dignam putavi, cur in Aegypto, quae regionum aliarum calidissima est, vinum non calida sed paene dixerim frigida virtute nascatur».17 Ad hoc Dysarius: «usu tibi, Albine, compertum est, aquas quae vel de altis puteis vel de fontibus hauriuntur fumare hieme, aestate frigescere.18 Quod fit non alia de causa nisi quod aere qui nobis circumfusus est propter temporis rationem calente frigus in terrarum ima demergitur et aquas inficit quarum in imo est scaturrigo, et contra cum aer hiemem praefert, calor in inferiora demergens aquis in imo nascentibus dat vaporem.19 Quod ergo ubique alternatur varietate temporis, hoc in Aegypto semper est, cuius aer semper est in calore.20 Frigus enim ima petens vitium radicibus involvitur, et talem dat qualitatem suco inde nascenti.21 Ideo regionis calidae vina calore caruerunt». 22 «Tractatus noster», Albinus inquit, «semel ingressus calorem non facile alio digreditur.23 Dicas ergo volo cur qui in aquam descendit calidam, si se non moverit, minus uritur; sed si agitatu suo aquam moverit, maiorem sentit calorem et totiens aqua urit amplius, quotiens novus ei motus accesserit».24 Et Dysarius, «calida», inquit, «quae adhaeserit nostro corpori, mox praebet tactum sui mansuetiorem, vel quia cuti adsuevit vel quia frigus accepit a nobis.25 Motus vero aquam novam semper ac calidam corpori applicat et cessante adsuetudine de qua paulo ante diximus semper novitas auget sensum caloris».26 «Cur ergo», Albinus ait, «aestate cum aer calidus flabro movetur, non calorem sed frigus adquirit? Eadem enim ratione et in hoc fervorem deberet motus augere».27 «Non eadem ratio», Dysarius inquit, «in aquae et aeris calore.28 Illa enim corporis solidioris est, et crassa materies cum movetur, integra vi sua superficiem cui admovetur invadit; aer motu in ventum solvitur et liquidior se factus agitatu flatus efficitur.29 Porro ut flatus illud removet quod circumfusum nobis erat, erat autem circa nos calor, remoto igitur per flatum calore restat ut advenam sensum frigoris praestet agitatus».
Macrobius HOME
bav1575.312 bnf6371.164 bus14.226
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 7] <<< >>> [cap. 9]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik