monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 6] <<< >>> [cap. 8]
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 7]
1 Probata omnibus Dysarii disputatione subiecit Symmachus: «ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Dysarius invenit, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum et ita debilitari ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare».2 Ad haec Horus: «tu vero, Symmache, frustra opinaris frigidam mulierum esse naturam, quam ego calidiorem virili, si tibi volenti erit, facile probabo.3 Vmor naturalis in corpore, quando aetas transit pueritiam, fit durior et acuitur in pilos.4 Ideo tunc et pubes et genae et aliae partes corporis vestiuntur.5 Sed in muliebri corpore hunc umorem calore siccante fit inopia pilorum, et ideo in corpore sexus huius manet continuus splendor et levitas.6 Est et hoc in illis indicium caloris, abundantia sanguinis cuius natura fervor est, qui ne urat corpus, si insidat, crebra purgatione subtrahitur.7 Quis ergo dicat frigidas, quas nemo potest negare plenas caloris quia sanguinis plenae sunt? Deinde licet urendi corpora defunctorum usus nostro saeculo nullus sit, lectio tamen docet eo tempore quo igni dari honor mortuis habebatur, si quando usu venisset ut plura corpora simul incenderentur, solitos fuisse funerum ministros denis virorum corporibus adicere singula muliebria, et unius adiutu quasi natura flammei et ideo celeriter ardentis cetera flagrabant.8 Ita nec veteribus calor mulierum habebatur incognitus.9 Nec hoc tacebo quod, cum calor semper generationis causa sit, feminae ideo celerius quam pueri fiunt idoneae ad generandum quia calent amplius.10 Nam et secundum iura publica duodecimus annus in femina et quartus decimus in puero definit pubertatis aetatem.11 Quid plura? Nonne videmus mulieres, quando nimium frigus est, mediocri veste contentas, nec ita operimentis plurimis involutas ut viri solent, scilicet naturali calore contra frigus quod aer ingerit repugnante?» Ad haec renidens Symmachus: 'bene', inquit, 'Horus noster temptat videri orator ex Cynico, qui in contrarium vertit sensus quibus potest muliebris corporis frigus probari.12 Nam quod pilis ut viri non obsidentur, inopia caloris est.13 Calor est enim qui pilos creat, unde et eunuchis desunt, quorum naturam nullus negaverit frigidiorem viris, sed et in corpore humano illae partes maxime vestiuntur quibus amplius inest caloris.14 Leve autem est mulierum corpus quasi naturali frigore densetum, comitatur enim algorem densitas, levitas densitatem.15 Quod vero saepe purgantur, non multi sed vitiosi umoris indicium est.16 Indigestum est enim et crudum quod egeritur, et quasi infirmum effluit nec habet sedem, sed natura quasi noxium et magis frigidum pellitur.17 Quod maxime probatur quia mulieribus cum purgantur etiam algere contingit, unde intellegitur frigidum esse quod effluit, et ideo in vivo corpore non manere quasi inopia caloris extinctum.18 Quod muliebre corpus iuvabat ardentes viros, non caloris erat sed pinguis carnis et oleo similioris, quod non illis contingeret ex calore.19 Quod cito admonentur generationis, non nimii caloris sed naturae infirmioris est, ut exilia poma celerius maturescunt, robusta serius.20 Sed si vis intellegere in generatione veram rationem caloris, considera viros longe diutius perseverare in generando quam mulieres in pariendo, et hoc tibi sit indubitata probatio in utroque sexu vel frigoris vel caloris.21 Nam vis eadem in frigidiore corpore celerius extinguitur, in calidiore diutius perseverat.22 Quod frigus aeris tolerabilius viris ferunt, facit hoc suum frigus, similibus enim similia gaudent.23 Ideo ne corpus earum frigus horreat, facit consuetudo naturae quam sortitae sunt frigidiorem. 24 Sed de his singuli ut volent iudicent.25 Ego vero ad sortem venio consulendi, et quod scitu dignum aestimo, ab eodem Dysario quaero et mihi usque ad adfectum nimium amico et cum in ceteris tum in his optime docto.26 Nuper in Tusculano meo fui, cum vindemiales fructus pro annua sollemnitate legerentur.27 Erat videre permixtos rusticis servos haurire vel de expresso vel de sponte fluente mustum nec tamen ebrietate capi.28 Quod in illis praecipue admirabar, quos impelli ad insaniam parvo vino noveram.29 Quaero quae ratio de musto ebrietatem aut tardam fieri faciat aut nullam?» Ad haec Dysarius: «omne quod dulce est cito satiat nec diuturnam desiderii sui fidem tenet, sed in locum satietatis succedit horror.30 In musto autem sola dulcedo est, suavitas nulla.31 Nam vinum cum in infantia est, dulce; cum pubescit, magis suave quam dulce est.32 Esse autem harum duarum rerum distantiam certe Homerus testis est, qui ait, μέλιτι γλυκερῷ καὶ ἡδέϊ οἴνῳ.33
Vocavit enim mel dulce et vinum suave.34 Mustum igitur cum necdum suave est sed tantum modo dulce, horrore quodam tantum sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati.35 Addo aliud, naturali ratione ebrietati dulcedinem repugnare, adeo ut medici eos qui usque ad periculum distenduntur vino plurimo cogant vomere et post vomitum contra fumum vini qui remansit in venis panem offerant melle inlitum, et ita hominem ab ebrietatis malo dulcedo defendit.36 Ideo ergo non inebriat mustum in quo est sola dulcedo. 37 Sed et hoc de idonea ratione descendit, quod mustum grave est et flatus et aquae permixtione et pondere suo cito in intestina delabitur ac profluit, nec manet in locis obnoxiis ebrietati, delapsum vero relinquit sine dubio in homine ambas qualitates naturae suae, quarum altera in flatu, altera in aquae substantia est.38 Sed flatus quidem quasi aeque ponderosus in ima delabitur, aquae vero qualitas non solum ipsa non impellit in insaniam sed et, si qua vinalis fortitudo in homine resedit, hanc diluit et extinguit.39 Inesse autem aquam musto vel hinc docetur quod cum in vetustatem procedit fit mensura minus sed acrius fortitudine, quia exhalata aqua qua molliebatur, remanet vini sola natura cum fortitudine sua libera, nulla diluti umoris permixtione mollita».
Macrobius HOME
bav1575.309 bnf6371.163 bus14.224
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 6] <<< >>> [cap. 8]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik