monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 5] <<<     >>> [cap. 7]

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 6]

1 Post haec Flavianus: «et alios quidem medicos idem dicentes semper audivi, vinum inter calida censendum; sed et nunc Eustathius cum causas ebrietatis attingeret, praedicabat vini calorem.2 Mihi autem saepe hoc mecum reputanti visa est vini natura frigori propior quam calori, et in medium profero quibus ad hoc aestimandum trahor, ut vestrum sit de mea aestimatione iudicium.3 Vinum, quantum mea fert opinio, sicut natura frigidum est, ita capax vel etiam appetens fit caloris, cum calidis fuerit admotum.4 Nam et ferrum cum tactu sit frigidum - ψυχρὸν δ᾽ ἕλε χαλκὸν ὀδοῦσιν -
si tamen solem pertulerit, concalescit et calor advena nativum frigus expellit.5 Hoc utrum ita esse ratio persuadeat requiramus.6 Vinum aut potu interioribus conciliatur, aut fotu, ut superficiem curet, adhibetur.7 Cum infunditur cuti, quin frigidum sit nec medici infitias eunt, calidum tamen in interioribus praedicant, cum non tale descendat sed admixtum calidis concalescat.8 Certe respondeant volo cur stomacho in lassitudinem degeneranti ad instaurandas constrictione vires offerant aegrescenti vinum, nisi frigore suo lassata cogeret et colligeret dissoluta? Et cum lasso, ut dixi, stomacho nihil adhibeant calidum, ne crescat ulterius lassitudo, a vini potu non prohibent, defectum in robur hac curatione mutantes. 9 Dabo aliud indicium accidentis vino quam ingeniti caloris.10 Nam si quis aconitum nesciens hauserit, non nego haustu eum meri plurimi solere curari.11 Infusum enim visceribus trahit ad se calorem et veneno frigido quasi calidum iam repugnat.12 Si vero aconitum ipsum cum vino tritum potui datum sit, haurientem nulla curatio a morte defendit.13 Tunc enim vinum natura frigidum admixtione sui frigus auxit veneni nec in interioribus iam calescit, quia non liberum sed admixtum alii, immo in aliud versum, descendit in viscera.14 Sed et sudore nimio vel laxato ventre defessis vinum ingerunt, ut in utroque morbo constringat meatus.15 Insomnem medici frigidis oblinunt, modo papaveris suco, modo mandragora vel similibus, in quibus est et vinum; nam vino somnus reduci solet, quod non nisi ingeniti frigoris testimonium est.16 Deinde omnia calida Venerem provocant et semen excitant et generationi favent, hausto autem mero plurimo fiunt viri ad coitum pigriores, sed nec idoneum conceptioni serunt, quia vini nimietas ut frigidi facit semen exile vel debile.17 Hoc vero vel manifestissimam aestimationis meae habet adsertionem, quod quaecumque nimium algentibus, eadem contingunt ebriis.18 Fiunt enim tremuli, graves, pallidi, et saltu tumultuantis spiritus artus suos et membra quatiuntur.19 Idem corporis torpor ambobus, eadem linguae titubatio.20 Multis autem et morbus ille quem παράλυσιν Graeci vocant sic nimio vino, ut multo algore, contingit.21 Respicite etiam quae genera curationis adhibeantur ebriis.22 Nonne cubare sub multis operimentis iubentur ut exstinctus calor refoveatur? Non et ad calida lavacra ducuntur? Non illis unctionum tepore calor corporis excitatur? Postremo qui fiunt crebro ebrii alii cito senescunt, alii ante tempus competentis aetatis vel calvitio vel canitie insigniuntur, quae non nisi inopia caloris eveniunt.23 Quid aceto frigidius, quod culpatum vinum est? Solum enim hoc ex omnibus umoribus crescentem flammam violenter extinguit, dum per frigus suum calorem vincit elementi.24 Nec hoc praetereo, quod ex fructibus arborum illi sunt frigidiores quorum sucus imitatur vini saporem, ut mala seu simplicia seu granata vel cydonia, quae cotonea vocat Cato. 25 Haec ideo dixerim, quod me saepe movit et exercuit mecum disputantem, quia in medium proferre volui, quid de vino aestimaverim sentiendum.26 Ceterum consultationem mihi debitam non omitto.27 Te enim, Dysari, convenio ut quod quaerendum mihi occurrit absolvas.28 Legisse apud philosophum Graecum memini - ni fallor, ille Aristoteles fuit in libro quem de ebrietate composuit - mulieres raro in ebrietatem cadere, crebro senes; nec causam vel huius frequentiae vel illius raritatis adiecit.29 Et quia ad naturam corporum tota haec quaestio pertinet, quam nosse et industriae tuae et professionis officium est, volo te causas rei quam ille sententiae loco dixit, si tamen philosopho adsentiris, aperire». 30 Tum ille: «recte et hoc Aristoteles ut cetera, nec possum non adsentiri viro cuius inventis nec ipsa natura dissentit.31 Mulieres, inquit, raro ebriantur, crebro senes.32 Rationis plena gemina ista sententia, et altera pendet ex altera.33 Nam cum didicerimus quid mulieres ab ebrietate defendat, iam tenemus quid senes ad hoc frequenter impellat.34 Contrariam enim sortita naturam sunt muliebre corpus et corpus senile.35 Mulier umectissimo est corpore.36 Docet hoc et levitas cutis et splendor, docent praecipue adsiduae purgationes superfluo exonerantes corpus umore.37 Cum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit umorem, vim suam perdit et fit dilutius nec facile cerebri sedem ferit fortitudine eius extincta.38 Sed et haec ratio iuvat sententiae veritatem, quod muliebre corpus crebris purgationibus deputatum pluribus consertum est foraminibus, ut pateat in meatus et vias praebeat umori in egestionis exitum confluenti, per haec foramina vapor vini celeriter evanescit.39 Contra senibus siccum corpus est, quod probat asperitas et squalor cutis.40 Vnde et haec aetas ad flexum fit difficilior, quod est indicium siccitatis.41 Intra hos vinum nec patitur contrarietatem repugnantis umoris et integra vi sua adhaeret corpori arido, et mox loca tenet quae sapere homini ministrant.42 Dura quoque esse senum corpora nulla dubitatio est, et ideo ipsi etiam naturales meatus in membris durioribus obserantur, et hausto vino exhalatio nulla contingit, sed totum ad ipsam sedem mentis ascendit.43 Hinc fit ut et sani senes malis ebriorum laborent, tremore membrorum, linguae titubantia, abundantia loquendi, iracundiae concitatione, quibus tam subiacent iuvenes ebrii quam senes sobrii.44 Si ergo levem pertulerint impulsum vini, non accipiunt haec mala sed incitant, quibus aetatis ratione iam capti sunt».
Macrobius HOME

bav1575.306 bnf6371.162 bus14.223

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 5] <<<     >>> [cap. 7]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik