monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 4] <<<     >>> [cap. 6]

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 5]

1 Haec cum Praetextato et ceteris prona adsensione placuissent, Euangelus exclamavit: «nihil tam indignum toleratu quam quod aures nostras Graia lingua captivas tenet et verborum rotunditati adsentiri cogimur circumventi volubilitate sermonis, qui ad extorquendam fidem agit in audientes tyrannum.2 Et quia his loquendi labyrinthis impares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat, et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat». 3 Et Symmachus: «rem iucundam, Euangele, amarius postulasti.4 Vadere enim contra tam copiose et eleganter inventa res est quae habeat utilem voluptatem, sed non tamquam ingeniis insidiantes et gloriosis tractatibus invidentes hoc debemus expetere.5 Nec abnego potuisse me quoque tamquam palinodiam canere.6 Est enim rhetorica praelusio communes locos in utramvis partem inventorum alternatione tractare.7 Sed quia facilius Graecorum inventionibus a Graecis forte aliis relata respondent, te, Eustathi, oramus omnes ut sensa et inventa Dysarii contrariis repellendo in integrum restituas exauctoratum conviviorum leporem». 8 Ille diu hoc a se officium deprecatus ubi tot impellentium procerum, quibus obviandum non erat, hortatui succubuit, «bellum», inquit, «duobus mihi amicissimis cogor indicere, Dysario et continentiae, sed ab auctoritate vestra tamquam ab edicto praetoris impetrata venia gulae patronum, quia necesse est, profitebor.9 In primo speciosis magis quam veris, ut docebitur, exemplis paene nos Dysarii nostri cepit ingenium.10 Ait enim pecudes simplici uti cibo et ideo expugnari difficilius earum quam hominum sanitatem.11 Sed utrumque falsum probabo. 12 Nam neque simplex est animalibus mutis alimonia nec ab illis quam a nobis morbi remotiores.13 Testatur unum varietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum, aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diversa condire quam in herbis natura variavit.14 Notus est omnibus Eupolis, inter elegantes habendus veteris comoediae poetas.15 Is in fabula quae inscribitur Aeges inducit capras de cibi sui copia in haec se verba iactantes: βοσκόμεθ᾽ ὕλης ἀπὸ παντοδαπῆς, ἐλάτης, πρίνου κομάρου τε
πτόρθους ἁπαλοὺς ἀποτρώγουσαι, καὶ πρὸς τούτοισί γε θαλλόν,
κύτισόν τ᾽ ἠδὲ σφάκον εὐώδη, καὶ σμίλακα τὴν πολύφυλλον,
κότινον, σχῖνον, μελίαν, λεύκην, ἁλίαν δρῦν, κιττόν, ἐρείκην,
πρόμαλον, ῥάμνον, φλόμον, ἀνθέρικον, κισθόν, φηγόν, θύμα, θύμβραν.16
Videturne vobis ciborum ista simplicitas, ubi tot enumerantur vel arbusta vel frutices non minus suco diversa quam nomine? Quod autem non facilius morbis homines quam pecudes occupentur, Homero teste contentus sum qui pestilentiam refert a pecudibus inchoatam, quando morbus, antequam in homines posset inrepere, facilius captis pecoribus incubuit.17 Sed et quanta sit mutis animalibus infirmitas vitae brevitas indicio est.18 Quod enim eorum quibus notitia nobis in usu est potest annos hominis aequare, nisi recurras forte ad ea quae de corvis atque cornicibus fabulosa dicuntur? Quos tamen videmus omnibus inhiare cadaveribus universisque seminibus insidiari, fructus arborum persequi.19 Nam non minus edacitatis habent quam de longaevitate eorum opinio fabulatur. 20 Secundum si bene recordor exemplum est solere medicos aegris simplicem cibum offerre, non varium; cum hunc offeratis, ut opinor, non quasi digestu faciliorem, sed quasi minus adpetendum, ut horrore uniformis alimoniae edendi desiderium languesceret, quasi multis concoquendis per infirmitatem non sufficiente natura.21 Ideo si quis aegrescentium vel de ipso simplici amplius adpetat, subducitis adhuc desideranti.22 Ideo vobis commento tali non qualitas sed modus quaeritur.23 Quod autem in edendo sicut in potando suades varia vitari, habet latentis captionis insidias, quia nomine similitudinis coloratur.24 Ceterum longe alia potus, alia ciborum ratio est.25 Quis enim umquam edendo plurimum mente sauciatus est, quod in bibendo contingit? Fartus cibo stomachum vel ventrem gravatur, infusus vino fit similis insano, opinor quia crassitudo cibi uno in loco permanens expectat administrationem digestionis, et tunc demum membris sensim confectus illabitur; potus ut natura levior mox altum petit et cerebrum, quod in vertice locatum est, ferit fumi calentis aspergine.26 Et ideo varia vina vitantur ne res quae ad possidendum caput repentina est calore tam diverso quam subito consilii sedem sauciet.27 Quod aeque in cibi varietate metuendum nulla similitudo, ratio nulla persuadet. 28 In illa vero disputatione, qua digestionum ordinem sermone luculento et vario digessisti, illa omnia quae de natura humani corporis dicta sunt et nil nocent propositae quaestioni, et eloquenter dicta non abnego.29 Illi soli non adsentior, quod sucos varios de ciborum varietate confectos dicis contrarios esse corporibus, cum corpora ipsa de contrariis qualitatibus fabricata sint.30 Ex calido enim et frigido, de sicco et umido constamus.31 Cibus vero simplex sucum de se unius qualitatis emittit.32 Scimus autem similibus similia nutriri.33 Dic quaeso unde tres aliae qualitates corporis nutriantur.34 Singula autem ad se similitudinem sui rapere testis Empedocles, qui ait, ὣς γλυκὺ μὲν γλυκὺ μάρπτε, πικρὸν δ᾽ ἐπὶ πικρὸν ὄρουσεν,
ὀξὺ δ᾽ ἐπ᾽ ὀξὺ ἔβη, θερμὸν δ᾽ ἐποχεύετο θερμῷ.35
Te autem saepe audio Hippocratis tui verba cum admiratione referentem: εἰ ἓν ἦν ὁ ἄνθρωπος, οὐδέποτ᾽ ἂν ἤλγεεν• ἀλγεῖ δέ, οὐκ ἄρα ἕν ἐστι.36 Ergo si homo non unum, nutriendus est non ex uno.37 Nam et deus omnium fabricator aerem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere voluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit umori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos.38 Ver ergo calidum fecit et umectum, sicca est aestas et calida, autumnus siccus et frigidus, hiems umida pariter et frigida est.39 Sic et elementa, quae sunt nostra principia, ex diversitatibus et ipsa constant et nos nutriunt.40 Est enim ignis calidus et siccus, aer umectus et calidus, aqua similiter umecta sed frigida, terra frigida pariter et sicca.41 Cur ergo nos ad uniformem cibum redigis cum nihil nec in nobis nec circa nos nec in his de quibus sumus uniforme sit? Quod autem acescere vel nonnumquam fumare in stomacho cibum vis adsignare varietati, ut credamus, pronunties oportet aut semper eum qui vario cibo utitur haec pati aut numquam illum pati qui simplicem sumit.42 Si vero et qui mensa fruitur copiosa hoc vitium saepe non sentit, et qui se uno cibo adficit saepe sustinet quod accusas, cur hoc varietati et non modo edacitatis adsignas? Nam et de simplici avidus noxam patitur cruditatis, et in vario moderatus digestionis commodo fruitur. 43 "At", inquies, "ipsa immoderatio ex ciborum varietate nascitur titillante gula et adsumenda plura quam necesse est provocante".44 Rursus ad ea quae iam dixi revolvor, cruditates de modo, non de qualitate provenire.45 Modum vero servat qui sui potens est et in mensa Sicula vel Asiana, excedit impotens et si solis olivis aut olere vescatur.46 Et tam ille copiosus si moderationem tenuit sanitatis compos est, quam insanus fit ille cui merus sal cibus est, si hoc ipsum voraciter invaserit.47 Postremo si in his quae sumimus varietatem noxiam putas, cur potionum remedia quae per os humanis visceribus infunditis ex tam contrariis ac sibi repugnantibus mixta componitis? Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec monstrosis carnibus abstinetis, inserentes poculis testiculos castorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.48 Cum ergo ad custodiam vitae hoc faciant remedia quod cibus, siquidem illa eam revocent, iste contineat, cur illis providere varietatem laboras, istum squalori uniformitatis addicis? Post omnia in voluptatem censura cothurnati sermonis invectus es, tamquam voluptas virtuti semper inimica sit et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est.49 Quid enim agit ipse serius non edendo nisi cogente fame nec potando praeter sitim nisi ut de utroque capiat voluptatem? Ergo voluptas non mox nomine ipso infamis est, sed fit modo utendi vel honesta vel arguenda.50 Parum est si excusata sit et non etiam laudetur voluptas.51 Nam cibus qui cum voluptate sumitur, desiderio tractus in ventrem reconditur patula expectatione rapientem: et dum animose fruitur, mox eum concoquit, quod non ex aequo cibis evenit quos nulla sui dulcedo commendat.52 Quid ergo accusas varietatem quasi gulae irritamentum cum salus sit hominis vigere adpetentiam, qua deficiente languescit et periculo fit propior? Nam sicut in mari gubernatores vento suo etiam si nimius sit, contrahendo in minorem modum vela praetervolant et flatum cum est maior coercent, sopitum vero excitare non possunt, ita et adpetentia cum titillatur et crescit, rationis gubernaculo temperatur, si semel ceciderit, animal extinguitur.53 Si ergo cibo vivimus et cibum appetentia sola commendat, elaborandum nobis est commento varietatis ut haec semper provocetur, cum praesto sit ratio qua intra moderationis suae terminos temperetur.54 Memineritis tamen lepido me convivio adesse, non anxio; nec sic admitto varietatem ut luxum probem, ubi quaeruntur aestivae nives et hibernae rosae et, dum magis ostentui quam usui servitur, silvarum secretum omne lustratur et peregrina maria sollicitantur.55 Ita enim fit ut etiam si sanitatem sumentium mediocritas observata non sauciet, ipse tamen luxus morum sit aegritudo». 56 His favorabiliter exceptis Dysarius: «obsecutus es», inquit, «Eustathi, dialecticae, ego medicinae.57 Qui volet eligere sequenda usum consulat, et quid sit utilius sanitati experientia docebit».
Macrobius HOME

bav1575.301 bnf6371.161 bus14.220

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 4] <<<     >>> [cap. 6]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik