monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 3] <<<     >>> [cap. 5]

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 4]

1 Et Praetextatus: «hoc quaestionum genus cum et senilem deceat aetatem, cur soli iuveni suadetur? Quin agite, omnes qui adestis, haec apta convivio fabulemur, nec de cibatu tantum, sed et si qua de natura corporum vel alia, praesente maxime Dysario nostro, cuius plurimum ad hoc genus quaestionum poterit ars et doctrina conferre, sortiamurque, si videtur, ut per ordinem unus quisque proponat quam solvendam aestimat quaestionem».2 Hic adsensi omnes Praetextato anteloquium detulerunt, orantes ut cum ipse coepisset, ceteris ex filo consultationis eius interrogandi constitueretur exemplum.3 Tum ille, «quaero», inquit, «utrum simplex an multiplex cibus digestu sit facilior, quia multos hunc, nonnullos illum sectantes videmus.4 Et est quidem superba et contumax et velut sui ostentatrix continentia, contra amoenam se et comem adpetentia vult videri.5 Cum ergo una censoria sit, delicata altera, scire equidem velim quae servandae aptior sit sanitati.6 Nec longe petendus adsertor est cum Dysarius adsit, qui quid conveniat corporibus humanis non minus callet quam ipsa natura, fabricae huius auctor et nutrix.7 Dicas ergo velim quid de hoc quod quaeritur medicinae ratio persuadeat». 8 «Si me», Dysarius inquit, «aliquis ex plebe imperitorum de hac quaestione consuluisset, quia plebeia ingenia magis exemplis quam ratione capiuntur, admonuisse illum contentus forem institutionis pecudum, quibus cum simplex et uniformis cibus sit, multo saniores sunt corporibus humanis, et inter ipsas illae morbis implicantur quibus, ut altiles fiant, offae compositae et quibusdam condimentis variae farciuntur.9 Nec dubitaret posthac cum advertisset animalibus simplici cibo utentibus familiarem sanitatem, aegrescere autem et inter illa quae saginam composita varietate patiuntur, quia constat id genus alimoniae non magis copia quam varietate crudescere.10 Fortasse illum attentiorem exemplo altero fecissem, ut consideraret nullum umquam fuisse medicorum circa curas aegrescentium tam audacis neglegentiae ut febrienti varium et non simplicem cibum daret.11 Adeo constat quam facilis digestu sit uniformis alimonia, ut ei, vel cum infirma est natura, sufficiat.12 Nec tertium defuisset exemplum, ita esse vitandam ciborum varietatem ut varia solent vina vitari.13 Quis enim ambigat eum qui diverso vino utitur in repentinam ruere ebrietatem, necdum hoc potus copia postulante? Tecum autem, Vetti, cui soli perfectionem disciplinarum omnium contigit obtinere, non tam exemplis quam ratione tractandum est, quae et me tacente clam te esse non poterit. 14 Cruditates eveniunt aut qualitate suci in quem cibus vertitur, si non sit aptus umori qui corpus obtinuit, aut ipsius cibi multitudine, non sufficiente natura ad omnia quae congesta sunt concoquenda.15 Ac primum de suci qualitate videamus. 16 Qui simplicem cibum sumit, facile quo suco corpus eius vel gravetur vel iuvetur usu docente cognoscit.17 Nec enim ambigit cuius cibi qualitate possessus sit, cum unum sumpserit; et ita fit ut noxa cuius causa deprehensa est, facile vitetur.18 Qui autem multiplici cibo alitur, diversas patitur qualitates ex diversitate sucorum, nec concordant umores ex materiae varietate nascentes nec efficiunt liquidum purumve sanguinem, in quem iecoris ministerio vertuntur, et in venas cum tumultu suo transeunt.19 Hinc morborum scaturrigo, qui ex repugnantium sibi umorum discordia nascuntur.20 Deinde quia non omnium quae esui sunt una natura est, non omnia simul coquuntur, sed alia celerius, tardius alia, et ita fit ut digestionum sequentium ordo turbetur.21 Neque enim cibi quem sumimus una digestio est sed, ut corpus nutriat, quattuor patitur digestiones, quarum unam omnes vel ipsi quoque hebetes sentiunt, alias occultior ratio deprehendit.22 Quod ut omnibus liqueat, paulo altius mihi causa repetenda est. 23 Quattuor sunt in nobis virtutes quae administrandam alimoniam receperunt, quarum una dicitur καθελκτική, quae deorsum trahit cibaria confecta mandibulis.24 Quid enim tam crassam materiam per faucium angusta fulciret nisi eam vis naturae occultior hauriret? Hausta vero ut non continuo lapsu per omne corpus, succedentibus sibi foraminibus pervium, ad imum usque descendant et talia qualia accepta sunt egerantur, sed salutare officium digestionis expectent, secundae haec cura virtutis est, quam Graeci, quia retentatrix est, vocant καθεκτικήν.25 Tertia quia cibum in aliud ex alio mutat, vocatur ἀλλοιωτική.26 Huic obsequuntur omnes, quia ipsa digestionibus curat.27 Ventris enim duo sunt orificia, quorum superius erectum recipit devorata et in follem ventris recondit.28 Hic est stomachus, qui paterfamilias dici meruit, quasi omne animal solus gubernans: nam si aegrescat, vita in ancipiti est, titubante alimoniae meatu, cui natura tamquam rationis capaci velle ac nolle contribuit.29 Inferius vero demissum intestinis adiacentibus inseritur, et inde via est egerendis.30 Ergo in ventre fit prima digestio, virtute ἀλλοιωτικῇ in sucum vertente quicquid acceptum est, cuius faex retrimenta sunt quae per intestina inferiore orificio tradente labuntur, et officio quartae virtutis, cui ἀποκριτική nomen est, procuratur egestio. 31 Ergo postquam in sucum cibus reformatur, hic iam iecoris cura succedit.32 Est autem iecur concretus sanguis et ideo habet nativum calorem, quod confectum sucum vertit in sanguinem, et sicut cibum in sucum verti prima est, ita sucum transire in sanguinem secunda digestio est.33 Hunc calor iecoris administratum per venarum fistulas in sua quaeque membra dispergit, parte quae ex digestis frigidissima est in lienem refusa, qui ut iecur caloris ita ipse frigoris domicilium est.34 Nam ideo omnes dexterae partes validiores sunt et debiliores sinistrae, quia has regit calor visceris sui, illae contagione frigoris sinistra obtinentis hebetantur.35 In venis autem et arteriis, quae sunt receptacula sanguinis et spiritus, tertia fit digestio.36 Nam acceptum sanguinem quodammodo defaecant, et quod in eo aquosum est venae in vesicam refundunt, liquidum vero purumque et altilem sanguinem singulis totius corporis membris ministrant et ita fit ut cum cibum solus venter accipiat, alimonia eius dispersa per universos membrorum meatus ossa quoque et medullas et ungues nutriat et capillos.37 Et haec est quarta digestio, quae in singulis membris fit dum quod unicuique membro datum est ipsi membro fit nutrimentum.38 Nec tamen huic totiens defaecato retrimenta sua desunt; quae cum membra omnia in sua sunt sanitate, per occultos evanescunt meatus: si qua vero pars corporis aegrescat, in ipsam quasi infirmiorem ultima illa quae diximus retrimenta labuntur, et hinc nascuntur morborum causae quae ῥεύματα medicis vocare mos est.39 Si enim fuerit ultimi suci iusto uberior multitudo, hanc a se repellit pars corporis illa quae sanior est, et sine dubio labitur in infirmam quae vires non habet repellendi, unde alieni receptio distendit locum in quem ceciderit, et hinc creantur dolores.40 Haec est ergo triplex causa vel podagrae vel cuiuslibet ex confluentia morbi, id est multitudo umoris, fortitudo membri a se repellentis et recipientis infirmitas. 41 Cum igitur adseruerimus quattuor in corpore fieri digestiones, quarum altera pendet ex altera, et si praecedens fuerit impedita, nullus fit sequentis effectus, recurramus animo ad illam primam digestionem quae in ventre conficitur, et invenietur quid impedimenti ex multiformi nascatur alimoniae.42 Diversorum enim ciborum diversa natura est, et sunt qui celerius, sunt qui tardius digeruntur.43 Cum ergo prima digestio vertit in sucum, quia non simul omnia accepta vertuntur, quod prius versum est, dum alia tardius vertuntur, acescit; et hoc saepe etiam eructando sentimus.44 Alia quoque, quibus tarda digestio est, velut ligna umida quae urgente igne fumum de se creant, sic et illa imminente igne naturae fumant, dum tardius concoquuntur - siquidem nec hoc sensum eructantis evadit.45 Cibus autem simplex non habet controversam moram dum simul in simplicem sucum vertitur, nec digestio ulla turbatur dum omnes sibi stata momentorum dimensione succedunt.46 Si quis autem - quia nihil impatientius imperitia - rationes has dedignetur audire, aestimans non impediri digestionem nisi sola ciborum multitudine, nec velit de qualitate tractare, hic quoque multiformis alimonia deprehenditur causa morborum.47 Nam pulmentorum varietas recipit varia condimenta, quibus gula ultra quam naturae necesse est lacessitur, et fit inde congeries, dum pruritu desiderii amplius vel certe de singulis parva libantur.48 Hinc Socrates suadere solitus erat illos cibos potusve vitandos, qui ultra sitim famemve sedandam producunt adpetentiam.49 Denique vel propter hoc edendi varietas repudietur, quia plena est voluptatis, a qua seriis et studiosis cavendum est.50 Quid enim tam contrarium quam virtus et voluptas? Sed modum disputationi facio, ne videar hoc ipsum in quo sumus, licet sobrium sit, tamen quia varium est accusare convivium».
Macrobius HOME

bav1575.296 bnf6371.159 bus14.218

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 3] <<<     >>> [cap. 5]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik