monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 2] <<<     >>> [cap. 4]

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 3]

1 Haec dicentem favor omnium excepit.2 Sed mox subiecit Avienus: «vos omnes qui doctorum doctissimi adestis, oraverim ut hortatu vestro Eustathius quae de scommate paulo ante dixerit animetur aperire».3 Omnibusque ad hoc provocantibus ille contexuit: «praeter κατηγορίαν, quae ψόγος est, et praeter διαβολήν, quae delatio est, sunt alia duo apud Graecos nomina, λοιδορία et σκῶμμα, quibus nec vocabula Latina reperio, nisi forte dicas loedoriam exprobrationem esse ac directam contumeliam, scomma enim paene dixerim morsum figuratum, quia saepe fraude vel urbanitate tegitur ut aliud sonet, aliud intellegas.4 Nec tamen semper ad amaritudinem pergit, sed nonnumquam his in quos iacitur et dulce est.5 Quod genus maxime vel sapiens vel alias urbanus exercet praecipue inter mensas et pocula, ubi facilis est ad iracundiam provocatio.6 Nam sicut in praecipiti stantem vel levis tactus impellit, ita vino vel infusum vel aspersum parvus quoque dolor incitat in furorem.7 Ergo cautius in convivio abstinendum scommate quod tectam intra se habet iniuriam.8 Tanto enim pressius haerent dicta talia quam directae loedoriae, ut hami angulosi quam directi mucrones tenacius infiguntur, maxime quia dicta huiusmodi risum praesentibus movent, quo velut adsensus genere confirmatur iniuria.9 Est autem loedoria huiusmodi: oblitusne es quia salsamenta vendebas? Scomma autem, quod diximus saepe contumeliam esse celatam, tale est: meminimus quando bracchio te emungebas.10 Nam cum res eadem utrobique dicta sit, illud tamen loedoria est, quod aperte obiectum exprobratumque est, hoc scomma, quod figurate.11 Octavius, qui natu nobilis videbatur, Ciceroni recitanti ait: "non audio quae dicis".12 Ille respondit: "certe solebas bene foratas habere aures".13 Hoc eo dictum quia Octavius Libys oriundus dicebatur, quibus mos est aurem forare.14 In eundem Ciceronem Laberius cum ab eo ad consessum non reciperetur, dicentem, "reciperem te nisi anguste sederemus," ait mimus ille mordaciter, "atqui solebas duabus sellis sedere," obiciens tanto viro lubricum fidei.15 Sed et quod Cicero dixit, "nisi anguste sederemus", scomma fuit in Caesarem, qui in senatum passim tam multos admittebat ut eos quattuordecim gradus capere non possent.16 Tali ergo genere, quod fetum contumeliae est, abstinendum sapienti semper, ceteris in convivio est. 17 Sunt alia scommata minus aspera, quasi edentatae beluae morsus, ut Tullius in consulem qui uno tantum die consulatum peregit: "solent", inquit, "esse flamines diales, modo consules diales habemus".18 Et in eundem: "vigilantissimus est consul noster, qui in consulatu suo somnum non vidit," eidemque exprobranti sibi quod ad eum consulem non venisset, "veniebam", inquit, "sed nox me comprehendit".19 Haec et talia sunt quae plus urbanitatis, minus amaritudinis habent, ut sunt et illa de nonnullis corporis vitiis, aut parum aut nihil gignentia doloris; ut si in calvitium cuiusquam dicas vel in nasi seu curvam erectionem seu Socraticam depressionem.20 Haec enim quanto minoris infortunii sunt tanto levioris doloris.21 Contra oculorum orbitas non sine excitatione commotionis obicitur.22 Quippe Antigonus rex Theocritum Chium, de quo iuraverat quod ei parsurus esset, occidit propter scomma ab eodem de se dictum.23 Cum enim quasi puniendus ad Antigonum raperetur, solantibus eum amicis ac spem pollicentibus quod omni modo clementiam regis experturus esset, cum ad oculos eius venisset, respondit: "ergo impossibilem mihi dicitis spem salutis".24 Erat autem Antigonus uno orbatus oculo, et importuna urbanitas male dicacem luce privavit. 25 Nec negaverim philosophos quoque incurrisse nonnumquam per indignationem hoc genus scommatis.26 Nam cum regis libertus ad novas divitias nuper erectus philosophos ad convivium congregasset, et inridendo eorum minutulas quaestiones scire se velle dixisset cur et ex nigra et ex alba faba pulmentum unius coloris edatur, Aridices philosophus indigne ferens, "tu nobis", inquit, "absolve cur et de albis et de nigris loris similes maculae gignantur". 27 Sunt scommata quae in superficie habent speciem contumeliae sed interdum non tangunt audientes, cum eadem, si obnoxio dicantur, exagitant, ut contra sunt quae speciem laudis habent, et persona audientis efficit contumeliae plena.28 De priore genere prius dicam.29 T. Quietus praetor de provincia nuper reverterat, observata - quod mireris Domitiani temporibus - praeturae maxima castitate.30 Is cum aeger adsidenti amico diceret frigidas se habere manus, renidens ille ait, "atquin eas de provincia calidas paulo ante revocasti".31 Risit Quietus delectatusque est, quippe alienissimus a suspicione furtorum; contra, si hoc diceretur male sibi conscio et sua furta recolenti, exacerbasset auditum.32 Critobulum famosae pulchritudinis adulescentem Socrates cum ad comparationem formae provocaret, iocabatur, non inridebat.33 Certe si dicas consummatarum divitiarum viro, "tibi excito creditores tuos," aut si nimis casto, "gratae tibi sunt meretrices, quia continua eas largitate ditasti," uterque delectabuntur, scientes his dictis suam conscientiam non gravari, sicut contra sunt quae sub specie laudis exagitant, sicut paulo ante divisi.34 Nam si timidissimo dixero, "Achilli vel Herculi comparandus es," aut famosae iniquitatis viro, "ego te Aristidi in aequitate praepono," sine dubio verba laudem sonantia ad notam vituperationis suae uterque tracturus est. 35 Eadem scommata eosdem modo iuvare, modo mordere possunt pro diversitate praesentium personarum.36 Sunt enim quae si coram amicis obiciantur nobis, libenter audire possimus, uxore vero seu parentibus magistrisve praesentibus dici in nos aliquod scomma nolimus, nisi forte tale sit quod illorum censura libenter accipiat: ut si quis adulescentem coram parentibus vel magistris inrideat quod insanire possit continuis vigiliis lectionibusque nocturnis, aut uxore praesente quod stulte faciat uxorium se praebendo nec ullam elegantiam eligendo formarum.37 Haec enim et in quos dicuntur et praesentes hilaritate perfundunt.38 Commendat scomma et condicio dicentis, si in eadem causa sit: ut si alium de paupertate pauper inrideat, si obscure natum natus obscure.39 Nam Tarseus Amphias cum ex hortulano potens esset et in amicum quasi degenerem nonnulla dixisset, mox subiecit: "sed et nos de isdem seminibus sumus," et omnes pariter laetos fecit.40 Illa vero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si virum fortem vituperes quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori volentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo.41 Sic et Diogenes Antisthenen Cynicum, magistrum suum, solebat veluti vituperando laudare.42 "Ipse me", aiebat, "mendicum fecit ex divite, et pro ampla domo in dolio fecit habitare".43 Melius autem ista dicebat quam si diceret, "gratus illi sum quia ipse me philosophum et consummatae virtutis virum fecit". 44 Ergo cum unum nomen scommatis sit, diversi in eo continentur effectus.45 Ideo apud Lacedaemonios inter cetera exactae vitae instituta hoc quoque exercitii genus a Lycurgo est institutum, ut adulescentes et scommata sine morsu dicere et ab aliis in se dicta perpeti discerent, ac si quis eorum in indignationem ob tale dictum prolapsus fuisset, ulterius ei in alterum dicere non licebat.46 Cum ergo videas, mi Aviene - instituenda est enim adulescentia tua, quae ita docilis est ut discenda praecipiat - cum videas, inquam, anceps esse omne scommatum genus, suadeo in conviviis, in quibus laetitiae insidiatur ira, ab huiusmodi dictis facessas et magis quaestiones convivales vel proponas vel ipse dissolvas.47 Quod genus veteres ita ludicrum non putarunt ut et Aristoteles de ipsis aliqua conscripserit et Plutarchus et vester Apuleius, nec contemnendum sit quod tot philosophantium curam meruit».
Macrobius HOME

bav1575.292 bnf6371.158 bus14.215

Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 2] <<<     >>> [cap. 4]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik