monumenta.ch > Macrobius > 2 > 40 > 12 > 1
>>> Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 2]
Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 1]
1 PRIMIS mensis post epulas iam remotis et discursum variantibus poculis minutioribus Praetextatus, «solet cibus», inquit, «cum sumitur, tacitos efficere, potus loquaces.2 At nos et inter pocula silemus tamquam debeat seriis vel etiam philosophis carere tractatibus tale convivium». 3 Et Symmachus: «verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit et non tamquam censoria quaedam et plus nimio reverenda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum, sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat? Doceat nos vel peregrina institutio et disciplina a Parthis petita, qui solent cum concubinis, non cum coniugibus, inire convivia, tamquam has et in vulgus produci et lascivire quoque, illas non nisi domi abditas tueri deceat tectum pudorem.4 An ego censeam producendam philosophiam quo rhetorica venire ars et professio popularis erubuit? Isocrates enim Graecus orator qui verba prius libera sub numeros ire primus coegit, cum in convivio a sodalibus oraretur ut aliquid in medium de eloquentiae suae fonte proferret, hanc venia deprecatus est: "quae praesens", inquit, "locus et tempus exigit ego non calleo, quae ego calleo nec loco praesenti sunt apta nec tempori".5 » Ad haec Eustathius: «probo, Symmache, propositum tuum, quo philosophiam ea quam maximam putas observatione veneraris, ut tantum intra suum penetral aestimes adorandam.6 Sed si propter hoc a conviviis exulabit, procul hinc facessant et alumnae eius, honestatem dico et modestiam, nec minus cum sobrietate pietatem.7 Quam enim harum dixerim minus esse venerabilem? Ita fit ut ab huiusmodi coetibus relegatus matronarum talium chorus libertatem conviviorum solis concubinis, id est vitiis et criminibus, addicat.8 Sed absit ut philosophia, quae in scholis suis sollicite tractat de officiis convivalibus, ipsa convivia reformidet, tamquam non possit rebus adserere quae solet verbis docere, aut nesciat servare modum cuius in omnibus humanae vitae actibus terminos ipsa constituit.9 Neque enim ita ad mensas invito philosophiam ut non se ipsa moderetur, cuius disciplina est rerum omnium moderationem docere.10 Vt ergo inter te et Vettium velut arbitrali iudicatione componam, aperio quidem philosophiae tricliniorum fores, sed spondeo sic interfuturam, ne mensuram notae sibi ac sectatoribus suis dispensationis excedat». 11 Tunc Rufius: «quia te unicum, Eustathi», inquit, «sectatorem philosophiae nostra aetas tulit, oratus sis ut modum dispensationis quam das ei convivanti nobis ipse patefacias». 12 Et Eustathius: «primum hoc eam scio servaturam, ut secum aestimet praesentium ingenia convivarum, et si plures peritos vel saltem amatores sui in convivii societate reppererit, sermonem de se patietur agitari, quia velut paucae litterae mutae dispersae inter multas vocales in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores inperiti gaudentes consortio peritorum aut consonant si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu.13 Si vero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sonare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur. 14 Et haec una est de philosophiae virtutibus, quia cum orator non aliter nisi orando probetur, philosophus non minus tacendo pro tempore quam loquendo philosophatur.15 Sic ergo pauci qui aderunt doctiores in consensum rudis consortii salva et intra se quiescente veri notione migrabunt, ut omnis discordiae suspicio facessat.16 Nec mirum si doctus faciet quod fecit quondam Pisistratus Athenarum tyrannus.17 Qui cum filiis suis rectum dando consilium non obtinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit, ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet: sciret igitur civitas subolem regis cum patre concordem.18 Hoc commento spem detraxit insidiantibus regnantis quieti.19 Ita in omni vitae genere praecipueque in laetitia convivali omne quod videtur absonum in unam concordiam soni salva innocentia redigendum est.20 Sic Agathonis convivium, quia Socratas Phaedros Pausanias et Erysimachos habuit, sic ea cena quam Callias doctissimis dedit, Charmadam dico, Antisthenen et Hermogenen ceterosque his similes, verbum nullum nisi philosophum sensit.21 At vero Alcinoi vel Didonis mensa quasi solis apta deliciis habuit haec Iopam illa Phemium cithara canentes, nec deerant apud Alcinoum saltatores viri, et apud Didonem Bitias sic hauriens merum ut se totum superflua eius effusione prolueret.22 Nonne si quis aut inter Phaeacas aut apud Poenos sermones de sapientia erutos convivalibus fabulis miscuisset, et gratiam illis coetibus aptam perderet et in se risum plane iustum moveret? Ergo prima eius observatio erit aestimare convivas. 23 Deinde ubi sibi locum patere viderit, non de ipsis profunditatis suae inter pocula secretis loquetur, nec nodosas et anxias, sed utiles quidem, faciles tamen, quaestiones movebit.24 Nam sicut inter illos qui exercitii genus habent in mediis saltare conviviis, si quis ut se amplius exerceat vel ad cursum vel ad pugilatum sodales lacessiverit, quasi ineptus relegabitur ab alacritate consortii, sic apud mensam quando licet aptis philosophandum est, ut crateri liquoris ad laetitiam nati adhibeatur non modo Nympharum sed Musarum quoque admixtione temperies.25 Nam si, ut fateri necesse est, in omni conventu aut tacendum est aut loquendum, quaeramus silentiumne conviviis an et opportunus sermo conveniat.26 Nam si, ut apud Athenas Atticas Areopagitae tacentes iudicant, ita inter epulas oportet semper sileri, non est ultra quaerendum inter mensas philosophandum necne sit.27 Si vero non erunt muta convivia, cur ubi sermo permittitur, honestus sermo prohibetur, maxime cum non minus quam dulcedo vini hilarent verba convivium? Nam si Homeri latentem prudentiam scruteris altius, delenimentum illud quod Helena vino miscuit - νηπενθές τ᾽ ἄχολόν τε, κακῶν ἐπίληθον ἁπάντων -
non herba fuit, non ex India sucus, sed narrandi opportunitas quae hospitem maeroris oblitum flexit ad gaudium.28 Vlixis enim praeclara facinora filio praesente narrabat: οἷον καὶ τόδ᾽ ἔρεξε καὶ ἔτλη καρτερὸς ἀνήρ.29
Ergo paternam gloriam et singula eius facta fortia digerendo animum filii fecit alacriorem, et ita credita est contra maerorem vino remedium miscuisse. 30 Quid hoc, inquis, ad philosophiam? Immo nihil tam cognatum sapientiae quam locis et temporibus aptare sermones, personarum quae aderunt aestimatione in medium vocata.31 Alios enim relata incitabunt exempla virtutum, alios beneficiorum, nonnullos modestiae, ut et qui aliter agebant saepe auditis talibus ad emendationem venirent.32 Sic autem vitiis inretitos, si et hoc in conviviis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso ferit per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in convivio censorem ut palam vitia castiget; ceterum his obnoxii repugnabunt et talis erit convivii tumultus ut sub huiusmodi invitati videantur edicto: quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
procurate, viri, et pugnam sperate parati,
aut ut Homerus brevius et expressius dixit, νῦν δ᾽ ἔρχεσθ᾽ ἐπὶ δεῖπνον, ἵνα ξυνάγωμεν ἄρηα.33
Ergo si opportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur ut et tecta et efficax sit.34 Quid mirum si feriet sapiens, ut dixi, non sentientes, cum interdum sic reprehendat ut reprehensus hilaretur, nec tantum fabulis suis sed interrogationibus quoque vim philosophiae nihil ineptum loquentis ostendet? Hanc ergo nullus honestus actus locusve, coetus nullus excludat, quae ita se aptat ut ubique sic appareat necessaria tamquam abesse illam nefas fuerit».
Macrobius HOME
bav1575.285 bnf6371.156 bus14.212
>>> Macrobius, Saturnalia, 7, [cap. 2]
monumenta.ch > Macrobius > 2 > 40 > 12 > 1
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik