monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 8] <<<    

Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 9]

1 «"Bidentes" hostiae quid essent», inquit Avienus, «interrogavi quendam de grammaticorum cohorte et ille "bidentes" oves esse respondit idcircoque "lanigeras" adiectum, ut oves planius demonstrarentur.2 "Esto", inquam, "oves bidentes dicantur.3 Sed quae ratio huius in ovibus epitheti scire" inquam "volo".4 Atque ille nihil cunctatus "oves", inquit, "bidentes dictae sunt quod duos tantum dentes habeant".5 "Vbi terrarum quaeso te", inquam, "duos solos per naturam dentes habere oves aliquando vidisti? Ostentum enim hoc est et factis piaculis procurandum!" Tum ille permotus mihi et inritatus "quaere", inquit, "ea potius quae a grammatico quaerenda sunt: nam de ovium dentibus opiliones percontator!" Facetias nebulonis hominis risi et reliqui; sed te percontor quasi ipsius verborum naturae conscium». 6 Tum Servius: «de numero dentium, quem ille opinatus est, reprehendendus a me non est cum ipse iam riseris, verum procurandum ne illud obrepat quod bidentes epitheton sit ovium, cum Pomponius, egregius Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis hoc scripserit: Mars, tibi voveo facturum, si unquam rediero,
bidente verre.7
Publius autem Nigidius in libro quem de extis composuit "bidentes" appellari ait non oves solas sed omnes hostias bimas.8 Neque tamen dixit cur ita appellentur.9 Sed in commentariis ad ius pontificium pertinentibus legi "bidennes" primo dictas, D littera ex superfluo, ut saepe adsolet, interiecta.10 Sic pro "reire" "redire" dicitur et pro "reamare" "redamare", et "redarguere", non "rearguere".11 Ad hiatum enim duarum vocalium procurandum interponi solet D littera.12 Ergo "bidennes" primum dictae sunt quasi "biennes" et longo usu loquendi corrupta est vox ex "bidennibus" in "bidentes".13 Hyginus tamen, qui ius pontificium non ignoravit, in quinto librorum quos de Vergilio fecit "bidentes" appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent, per quos ex minore in maiorem transcendisse constaret aetatem». 14 Iterum quaerit Avienus in his versibus, frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
impositi dorso atque equitem docuere sub armis
insultare solo et gressus glomerare superbos,
cur Vergilius equi officium equiti dederit: «nam insultare solo et glomerare gressus equi constat esse, non equitis».15 «Bene», inquit Servius, «haec tibi quaestio nata est ex incuria veteris lectionis.16 Nam quia saeculum nostrum ab Ennio et omni bibliotheca vetere descivit, multa ignoramus, quae non laterent si veterum lectio nobis esset familiaris.17 Omnes enim antiqui scriptores ut hominem equo insidentem, ita et equum, cum portaret hominem, "equitem" vocaverunt, et "equitare" non hominem tantum sed equum quoque dixerunt.18 Ennius libro Annalium septimo ait: denique vi magna quadrupes, eques atque elephanti
proiciunt sese.19
Numquid dubium est quin equitem in hoc loco ipsum equum dixerit, cum addidisset illi epitheton quadrupes? Sic et "equitare", quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo utens equo et equus sub homine gradiens dicebatur.20 Lucilius namque, vir adprime linguae Latinae scius, equum equitare dicit hoc versu: nempe hunc currere equum nos atque equitare videmus.21
Ergo et apud Maronem, qui antiquae Latinitatis diligens fuit, ita intellegendum est: atque equitem docuere sub armis -
id est, docuerunt equum portando hominem - insultare solo et gressus glomerare superbos».22
Subiecit Avienus: «cum iam trabibus contextus acernis
staret equus:
scire vellem in equi fabrica casune an ex industria hoc genus ligni nominaverit. Nam licet unum pro quolibet ligno ponere poeticae licentiae sit, solet tamen Vergilius temeritatem licentiae non amare, sed rationi certae in rerum vel nominum ele […]»
Macrobius HOME

bav1575.283 bnf6371.155 bus14.211

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik