monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 7] <<< >>> [cap. 9]
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 8]
1 «Gratum mihi est», Avienus ait, «quod de optimis dictis male opinabar.2 Sed in hoc versu videtur mihi deesse aliquid: ipse Quirinali lituo parvaque sedebat
succinctus trabea.3
Si enim nihil deesse concedimus, restat ut fiat lituo et trabea succinctus, quod est absurdissimum, quippe cum lituus sit virga brevis in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur, nec video qualiter lituo possit succinctus videri». 4 Respondit Servius: «sic hoc dictum est ut pleraque dici per defectionem solent, veluti cum dicitur "M. Cicero, homo magna eloquentia" et "Roscius, histrio summa venustate".5 Non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno ac perfecto auditur.6 Vt Vergilius alio in loco: victorem Buten immani corpore -
id est corpus immane habentem - et item alibi: in medium geminos immani pondere cestus
proiecit,
ac similiter: domus sanie dapibusque cruentis.7
Sic igitur id quoque dictum videri debet: 'ipse Quirinali lituo', id est lituum Quirinalem tenens.8 Quod minime mirandum foret si ita dictum fuisset, Picus Quirinali lituo erat, sicuti dicimus, statua grandi capite erat.9 Et "est" autem et "erat" et "fuit" plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae. 10 Sed quoniam facta litui mentio est, praetermittendum non est quod posse quaeri animadvertimus, utrum a tuba lituus auguralis appelletur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit.11 Vtrumque enim pari forma et pariter in capite incurvum est.12 Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est, ex illo Homeri versu, λίγξε βιός,
necesse est ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur.13 Vtitur autem vocabulo isto Vergilius et pro tuba, ut ibi: et lituo pugnas insignis obibat et hasta».14
Subiecit Avienus: «"maturate fugam" quid sit parum mihi liquet.15 Contraria enim videtur mihi fuga maturitati, unde quid de hoc verbo sentiendum sit quaeso me doceas».16 Et Servius: «Nigidius, homo omnium bonarum artium disciplinis egregius, "mature", inquit, "est quod neque citius neque serius sed medium quiddam et temperatum est".17 Bene atque proprie Nigidius.18 Nam et in frugibus et in pomis "matura" dicuntur quae neque cruda et immitia sunt neque caduca et nimium cocta sed tempore suo temperate adulta.19 Hanc interpretationem Nigidianam divus Augustus duobus verbis Graecis eleganter exprimebat.20 Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis solitum ferunt σπεῦδε βραδέως, per quod monebat ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et tarditas diligentiae, ex quibus duobus contrariis fit maturitas.21 Sic ergo et Vergilius inducit Neptunum discessum ventis imperantem ut et tam cito discedant tamquam fugiant, et tamen flandi mediocritatem in regressu teneant, tamquam mature, id est temperate abeuntes.22 Veretur enim ne ipso discessu classi noceant dum raptu nimio tamquam per fugam redeunt.23 Idem Vergilius duo ista verba "maturare" et "properare" tamquam plane contraria scitissime separavit in his versibus: frigidus agricolas siquando continet imber,
multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
maturare datur.24
Bene et eleganter duo ista verba divisit.25 Namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam ex necessitate otium est, maturari potest: per serenas vero, quoniam tempus instat, properari necesse est.26 Sane cum significandum est coactius quid et festinantius factum, rectius hoc dicitur "praemature" factum quam "mature": sicuti Afranius dixit in togata, cui Titulus nomen est: adpetis dominatum demens praemature praecocem
In quo versu animadvertendum est quod "praecocem" inquit non "praecoquem", est enim casus eius rectus non "praecoquis" sed "praecox"».27 Hic Avienus rursus interrogat: «cum Vergilius», inquit, «Aenean suum tamquam omnia pium a contagione atrocis visus apud inferos vindicaverit, et magis eum fecerit audire reorum gemitus quam ipsa videre tormenta, in ipsos vero campos piorum libenter induxerit, cur hoc tamen versu ostendit illi partem locorum, quibus impii cohibebantur: vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci?
Qui enim vestibulum et fauces vidit, intra ipsam aedem iam sine dubitatione successit, aut si quid aliud de vestibuli vocabulo intellegendum est, scire desidero». 28 Ad haec Servius: «pleraque sunt vocabula quibus vulgo utimur neque tamen liquido advertimus quid ea ex vera proprietate significent, sicuti est "vestibulum" in sermonibus celebre atque obvium verbum, non omnibus tamen qui illo facile utuntur liquido spectatum.29 Putant enim vestibulum esse partem domus priorem, quam atrium vocant.30 Sed Caecilius Gallus, vir doctissimus, in libro de significatione verborum quae ad ius civile pertinent secundo, vestibulum dicit esse non in ipsis aedibus neque aedium partem sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem de via aditus accessusque ad fores aedium sit.31 Ipsa enim ianua procul a via fiebat, area intersita quae vacaret.32 Quae porro huic vocabulo ratio sit quaeri multum solet, sed quae scripta apud idoneos auctores legi proferre in medium non pigebit.33 "Ve" particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat tum minutionem.34 Nam "vetus" et "vehemens", alterum ab aetatis magnitudine compositum elisumque est, alterum a nimio impetu et vi mentis instructum.35 "Vecors" autem et "vesanus" privationem significat sanitatis aut cordis.36 Diximus autem superius eos qui amplas domos antiquitus faciebant locum ante ianuam vacuum relinquere solitos qui inter fores domus et viam medius esset.37 In eo loco qui dominum eius domus salutatum venerant priusquam admitterentur consistebant, et neque in via stabant neque intra aedes erant.38 Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione vestibula appellata sunt spatia in quibus multum staretur ab advenientibus priusquam intromitterentur in domum.39 Alii consentientes vestibula eadem esse quae diximus, in sensu tamen vocabuli dissentiunt.40 Referunt enim non ad eos qui adveniunt, sed ad illos qui in domo commanent, quoniam illic numquam consistunt, sed solius transitus causa ad hunc locum veniunt exeundo sive redeundo.41 Sive igitur ve secundum priores per augmentum sive per secundos per diminutionem intellegendum est, tamen vestibulum constat aream dici quae a via domum dividit.42 Fauces autem iter angustum est per quod ad vestibulum de via flectitur.43 Ergo Aeneas cum videt fauces atque vestibulum domus impiorum, non est intra domum nec contactu aedium saevo execrabilique polluitur, sed de via videt loca inter viam et aedes locata».
Macrobius HOME
bav1575.279 bnf6371.154 bus14.209
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 7] <<< >>> [cap. 9]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik