monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 6] <<< >>> [cap. 8]
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 7]
1 Cum Servius ista dissereret, Praetextatus Avienum Eustathio insusurrantem videns, «quin age», inquit, «Eustathi, verecundiam Avieni probi adulescentis iuva et ipse publicato nobis quod immurmurat».2 Eustathius «iam dudum», inquit, «multa de Vergilio Servium gestit interrogare, quorum enarratio respicit officium litteratoris, et tempus indulgeri optat quo de obscuris ac dubiis sibi a doctiore fiat certior».3 Et Praetextatus, «probo», inquit, «mi Aviene, quod ea de quibus ambigis clam te esse non pateris.4 Vnde exoratus sit a nobis doctissimus doctor ut te secum negotium habere patiatur, quia in commune proficient quae desideras audire.5 Ne tu modo ultra cesses aperire Servio viam de Vergilio disserendi». 6 Tunc Avienus totus conversus in Servium, «dicas volo», inquit, «doctorum maxime, quid sit quod Vergilius cum anxie semper diligens fuerit in verbis pro causae merito vel atrocitate ponendis, incuriose et abiecte in his versibus verbum posuit: candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates.7
"Vexasse" enim verbum est levis ac parvi incommodi nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua immanissima rapti laniatique sint.8 Sed et aliud huiuscemodi deprehendi: quis aut Eurysthea durum
aut inlaudati nescit Busiridis aras?
Hoc enim verbum "inlaudati" non est idoneum ad exprimendam sceleratissimi hominis detestationem, qui quod homines omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione exsecrationeque totius generis humani dignus est.9 Sed nec hoc verbum ex diligentia Vergiliana venire mihi videtur, per tunicam squalentem auro:
non enim convenit dicere "auro squalentem" quoniam nitori splendorique auri contraria sit squaloris inluvies». 10 Et Servius: «de verbo "vexasse" ita responderi posse arbitror: vexasse grave verbum est tractumque ab eo videtur quod est vehere in quo inest iam vis quaedam alieni arbitrii, non enim sui potens est qui vehitur.11 Vexare autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiore est.12 Nam qui fertur et raptatur atque huc et illuc distrahitur, is "vexari" proprie dicitur sicuti "taxare" pressius crebriusque est quam "tangere", unde id procul dubio inclinatum est, et "iactare" multo fusius largiusque est quam "iacere", unde id verbum traductum est, "quassare" etiam quam "quatere" gravius violentiusque est.13 Non igitur quia vulgo dici solet vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit conservata est.14 M. Catonis verba sunt ex oratione quam de Achaeis scripsit: "cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret".15 "Vexatam" Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit.16 M. Tullius quarto in Verrem: "quae ab isto sic spoliata atque direpta est, ut non ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur". 17 De "inlaudato" autem duo videntur responderi posse.18 Vnum est eiusmodi: nemo quisquam tam efflictis est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat.19 Vnde hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est: πολλάκι γὰρ καὶ μωρὸς ἀνὴρ μάλα καίριον εἶπε.20
Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat, is inlaudatus est isque omnium pessimus deterrimusque est, ac sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit, inculpatus autem instar est absolutae virtutis, inlaudatus quoque igitur finis est extremae malitiae.21 Itaque Homerus non virtutibus appellandis sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet.22 Hoc enim est: τὼ δ᾽ οὐκ ἄκοντε πετέσθην
et item illud: ἔνθ᾽ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον
οὐδὲ καταπτώσσοντ᾽ οὐδ᾽ οὐκ ἐθέλοντα μάχεσθαι.23
Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις.24 Eadem ratione idem Vergilius "inamabilem" dixit Stygiam paludem: nam sicut inlaudatum κατὰ στέρησιν laudis, ita inamabilem per amoris στέρησιν detestatus est.25 Altero modo inlaudatus ita defenditur: "laudare" significat prisca lingua nominare appellareque; sic in actionibus civilibus auctor laudari dicitur, quod est nominari.26 Inlaudatus ergo est quasi inlaudabilis, id est numquam nominandus, sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesiae incenderat ne quis ullo in tempore nominaret. 27 Tertium restat ex iis quae reprehensa sunt, quod "tunicam squalentem auri" dixit.28 Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti.29 "Squalere" enim dictum ab squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentum pisciumve coriis visuntur.30 Quam rem et alii et hic idem poeta locis aliquot demonstrat: "quem pellis", inquit, in plumam squamis auro conserta tegebat,
et alio loco: iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis
horrebat squamis.31
Accius in Pelopidibus ita scribit: eius serpentis squamae squalido auro et purpura
praetextae.32
Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.33 Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium "squalor" appellatur, cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam "squalor" de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit».
Macrobius HOME
bav1575.276 bnf6371.153 bus14.208
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 6] <<< >>> [cap. 8]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik