monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 5] <<< >>> [cap. 7]
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 6]
1 Figuras vero quas traxit de vetustate, si volentibus vobis erit, cum repentina memoria suggesserit, enumerabo.2 Sed nunc dicat volo Servius quae in Vergilio notaverit ab ipso figurata, non a veteribus accepta, vel ausu poetico nove quidem sed decenter usurpata.3 Cotidie enim Romanae indoli enarrando eundem vatem, necesse est habeat huius adnotationis scientiam promptiorem».4 Placuit universis electio in reliqua suffecti, et adhortati sunt Servium ut quae in se refusa sunt adnotaret. 5 Ille sic incipit: «vates iste venerabilis varie modo verba, modo sensus figurando multum Latinitati leporis adiecit.6 Qualia sunt haec: supposita de matre nothos furata creavit,
ut ipsa creaverit quos creari fecit; et tepidaque recentem
caede locum,
cum locus recens caede nove dictus sit; et haec ait, et socii cesserunt aequore iusso,
pro eo quod iussi cesserunt; et caeso sparsurus sanguine flammas,
qui ex caesis videlicet profunditur; et vota deum primo victor solvebat Eoo,
pro "quae dis vota sunt"; et me consortem nati concede sepulcro,
alius dixisset, "et me consortem nato concede sepulcri".7 Et illa viam celerans per mille coloribus arcum,
id est "per arcum mille colorum".8 Et hic alii spolia occisis direpta Latinis
coniciunt igni,
pro "in ignem".9 Et corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit,
"tela exit" pro "vitat".10 Et senior leto canentia lumina solvit,
pro "vetustate senilia".11 Et exesaeque arboris antro
pro "caverna".12 Et frontem obscenam rugis arat,
"arat" non nimie sed pulchre dictum.13 Et Ter secum ... aerato circumfert tegmine silvam,
pro "iaculis", et "vir gregis" pro "capro".14 Et illa quam pulchra sunt: "aquae mons", "telorum seges", "ferreus imber", ut apud Homerum: λάϊνον ἕσσο χιτῶνα κακῶν ἕνεχ᾽, ὅσσα ἔοργας
et dona laboratae Cereris,
et oculisque aut pectore noctem
accipit,
et vocisque offensa resultat imago,
et pacemque per aras
exquirunt,
et paulatim abolere Sychaeum
incipit.15
Saepe etiam verba pro verbis pulchre ponit: oraque corticibus sumunt horrenda cavatis,
"ora" pro "personis", et discolor unde auri per ramos aura refulsit.16
Quid est enim "aura" auri, aut quemadmodum aura "refulget"? Sed tamen pulchre usurpavit.17 Et simili frondescit virga metallo,
quam bene usus est "frondescit metallo"! Et nigri cum lacte veneni
[…] nigro imponere nomen lactis? Et haud aliter iustae quibus est Mezentius irae,
"odio esse" aliquem usitatum, "irae esse" inventum Maronis est. 18 Item de duobus incipit dicere et in unum desinit: interea reges, ingenti mole Latinus
quadriiugo vehitur curru,
ut est apud Homerum: οἱ δὲ δύω σκόπελοι ὁ μὲν οὐρανὸν εὐρὺν ἱκάνει
ὀξείῃ κορυφῇ, νεφέλη δέ μιν ἀμφιβέβηκεν.19
Et protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum
corpora, sed Buten aversum cuspide fixit
et cetera. 20 Iuturnam misero.21 fateor, succurrere fratri
suasi,
cum solitum sit dici "Iuturnae suasi", et urbem quam statuo, vestra est,
pro "urbs quam statuo vestra est"; et tu modo, quos in spem statues submittere gentis,
praecipuum iam inde a teneris impende laborem,
pro "in eos impende". 22 Facit pulcherrimas repetitiones:
nam neque Parnassi vobis iuga, nam neque Pindi
ulla moram fecere.23
Quae vobis, quae digna, viri, pro talibus ausis?
Vidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis?
Nec interpositiones eius otiosae sunt:
"si te nulla movet tantarum gloria rerum,
at ramum hunc" - aperit ramum qui forte latebat -
"agnoscis".24
"Vt sceptrum hoc" - dextra sceptrum nam forte
gerebat -
"numquam fronde levi .."..
Et illa mutatio elegantissima est ut de quo loquebatur subito ad ipsum verba converteret: ut bello egregias idem disiecerit urbes,
Troiamque Oechaliamque et duros mille labores
rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
pertulerit: "tu nubigenas invicte bimembris ..".25
et reliqua.26 Illa vero intermissio quos ego - sed motos praestat componere fluctus
tracta est a Demosthene: ἀλλ᾽ ἐμοὶ μὲν• - οὐ βούλομαι δυσχερὲς οὐδὲν εἰπεῖν ἀρχόμενος τοῦ λόγου, οὗτος δὲ ἐκ περιουσίας ἐμοῦ κατηγορεῖ.27 Haec vero quam poetica indignatio: "pro Iuppiter! Ibit
hic?," ait,
haec miseratio: o patria, o rapti nequiquam ex hoste Penates!
Et illa trepidatio: ferte citi ferrum, date tela et scandite muros:
hostis adest!,
et conquestio: mene igitur socium tantis adiungere rebus,
Nise, fugis?
Quid et illa excogitatio novorum intellectuum ut mentitaque tela,
et ferrumque armare veneno,
et cultusque feros mollire colendo,
et exuerint silvestrem animum,
et virgineumque alte bibit acta cruorem,
ut apud Homerum de hasta λιλαιομένη χροὸς ἆσαι
et pomaque degenerant sucos oblita priores,
et glacie cursus frenaret aquarum,
et mixtaque ridenti colocasia fundit acantho,
et est mollis flamma medullas
interea et tacitum vivit sub pectore vulnus,
et udo sub robore vivit
stuppa vomens tardum fumum,
et saevitque canum latratus in auras,
et caelataque amnem fundens pater Inachus urna,
et adfixae venis animasque in vulnera ponunt,
et quicquid de apibus dixit in virorum fortium similitudinem, ut adderet quoque mores et studia et populos et proelia, quid plura, ut et Quirites vocaret.28 Dies me deficiet si omnia persequi a Vergilio figurata velim, sed ex his quae dicta sunt omnia similia lector diligens adnotabit».
Macrobius HOME
bav1575.273 bnf6371.152 bus14.206
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 5] <<< >>> [cap. 7]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik