monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 4] <<<     >>> [cap. 6]

Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 5]

1 Multa quoque epitheta apud Vergilium sunt quae ab ipso ficta creduntur, sed et haec a veteribus tracta monstrabo.2 Sunt autem ex his alia simplicia, ut Gradivus, Mulciber, alia composita ut Arquitenens, Vitisator.3 Sed prius de simplicibus dicam. 4 Et discinctos Mulciber Afros:
Mulciber est Vulcanus, quod ignis sit et omnia mulceat ac domet.5 Accius in Philoctete: heu Mulciber!
Arma ignavo invicta es fabricatus manu,
et Egnatius de rerum natura libro primo: denique Mulciber ipse ferens altissima caeli
contingunt ....
Haedique petulci
floribus insultent.6
Lucretius in secundo: praeterea teneri tremulis in vocibus haedi
corniferas norunt matres agnique petulci.7
Illud audaciae maximae videri possit, quod ait in Bucolicis: et liquidi simul ignis,
pro "puro" vel "lucido" seu pro "effuso et abundanti", nisi prior hoc epitheto Lucretius usus fuisset in sexto: hac etiam fit uti de causa mobilis ille
devolet in terram liquidi calor aureus ignis.8
"Tristis" pro "amaro" translatio decens est ut tristisque lupini,
et ita Ennius in libro Saturarum quarto: neque triste quaeritat sinapi,
neque cepe maestum.9
"Auritos lepores" non Maro primus usurpat, sed Afranium sequitur, qui in prologo ex persona Priapi ait: nam quod vulgo praedicant
aurito me parente natum, non ita est.10
Et ut composita subiungam, quod ait Vergilius, vidit, turicremis cum dona imponeret aris,
iam Lucretius in secundo dixerat: nam saepe ante deum vitulus delubra decora
turicremas propter mactatus concidit aras.11
Quam pius Arquitenens
hoc epitheto usus est Naevius belli Punici libro secundo: deinde pollens sagittis inclitus arquitenens
sanctusque Delphis prognatus Pythius Apollo.12
Idem alibi: cum tu arquitenens, sagittis pollens dea
sed et Hostius libro secundo belli Histrici: dia Minerva simul, simul autem invictus Apollo
arquitenens Latonius.13
Silvicolae Fauni ...
Naevius belli Punici libro primo: silvicolae homines bellique inertes
Accius in Bacchis: et nunc silvicolae ignota invisentes loca.14
Despiciens mare velivolum,
Laevius in Helena: tu qui
permensus ponti maria alta
velivola.15
Ennius in quarto decimo: cum procul aspiciunt hostes accedere ventis
navibus velivolis.16
Idem in Andromache: rapit ex alto naves velivolas.17
Vitisator curvam servans sub imagine falcem,
Accius in Bacchis: o Dionyse,
pater optime vitisator, Semela
genitus, Euhie.18
Almaque curru
noctivago Phoebe
Egnatius de rerum natura libro primo: roscida noctivagis astris labentibus Phoebe
pulsa loco cessit concedens lucibus altis.19
Tu nubigenas, invicte, bimembris ...,
Cornificius in Glauco: centauros foedare bimembres.20
Caprigenumque pecus nullo custode per herbas,
Pacuvius in Paulo: quamvis caprigeno pecori grandior gressio est;
Accius in Philoctete: caprigenum trita ungulis;
idem in Minotauro: taurigeno semine ortum fuisse an humano?
Decenter et his epithetis Vergilius usus est: pro sagitta "volatile ferrum", et pro Romanis "gentemque togatam", quorum altero Sueius, altero Laberius usus erat.21 Nam Sueius in libro quinto ait, volucrumque volatile telum.22
Ac Laberius in Ephebo: licentiam ac libidinem ut tollam petis
togatae stirpis.23
Idem infra: id circo ope nostra dilatatum est dominium
togatae gentis.
Macrobius HOME

bav1575.271 bnf6371.151 bus14.205

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik