monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 3] <<< >>> [cap. 5]
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 4]
1 Tum Caecina: «In versibus vel in locis quantum sibi Maro ex antiquitate quaesiverit, Rufius ut memor et veteris et novae auctorum copiae disseruit.2 Ego conabor ostendere hunc studiosissimum vatem et de singulis verbis veterum aptissime iudicasse et inseruisse electa operi suo verba, quae nobis nova videri facit incuria vetustatis.3 Vt ecce "addita" pro inimica et infesta quis non aestimet poetam arbitrio suo novum verbum sibi voluisse fabricari? Sed non ita est.4 Nam quod ait: nec Teucris addita Iuno
usquam aberit,
id est adfixa et per hoc infesta, hoc iam dixerat Lucilius in libro quarto decimo his versibus: si mihi non praetor siet additus atque agitet me,
non male sit: ille, ut dico, me exenterat unus.5
Mane salutantum totis vomit aedibus undam.6
Pulchre "vomit undam" - et antique, nam Ennius ait, et Tiberis flumen vomit in mare salsum,
unde et nunc vomitoria in spectaculis dicimus, unde homines glomeratim ingredientes in sedilia se fundunt.7 Agmen pro actu et ductu quodam ponere non inelegans est ut: leni fluit agmine Thybris -
immo et antiquum est, Ennius enim in quinto ait, quod per amoenam urbem leni fluit agmine flumen.8
Quod ait crepitantibus urere flammis,
non novum usurpavit verbum, sed prior Lucretius in sexto posuit: nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
terribili sonitu flamma crepitante crematur.9
Tum ... ferreus hastis
horret ager.10
'Horret' mire se habet, sed et Ennius in quarto decimo: horrescit telis exercitus asper utrimque,
et in Erectheo: arma arrigunt, horrescunt tela,
et in Scipione: sparsis hastis longis campus splendet et horret.11
Sed et ante omnes Homerus: ἔφριξεν δὲ μάχη φθισίμβροτος ἐγχείῃσιν.12
Splendet tremulo sub lumine pontus.13
"Tremulum lumen" de imagine rei ipsius expressum est.14 Sed prior Ennius in Melanippe, lumine sic tremulo terra et cava caerula candent,
et Lucretius in sexto: praeterea solis radiis iactatur aquai
umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu.15
Hic candida populus antro
imminet et lentae texunt umbracula vites.16
Sunt qui aestiment hoc verbum "umbracula" Vergilio auctore compositum, cum Varro rerum divinarum libro decimo dixerit: "nonnullis magistratibus in oppido id genus umbraculi concessum"; et Cicero in quinto de legibus: "visne igitur - quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, neque dum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur - descendatur ad Lirim eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?" Similiter in Bruto: "Sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis […]" Transmittunt cursu campos atque agmina cervi
pulverulenta fuga glomerant.17
Quod ait speciose "transmittunt" pro "transeunt", sic et Lucretius in secundo: et circumvolitant equites mediosque repente
transmittunt valido quatientes impete campos.18
Sed et "Paestanum et Vibonensem", Cicero ait, "pedibus aequis transmisimus," quod est "transivimus".19 Quam tota cohors imitata relictis
ad terram defluxit equis.20
Sic Furius in primo: ille gravi subito devinctus vulnere habenas
misit equi lapsusque in humum defluxit et armis
reddidit aeratis sonitum.21
Tum durare solum et discludere Nerea ponto
coeperit.22
Ferit aures nostras hoc verbum "discludere" ut novum, sed prior Lucretius in quinto: diffugere inde loci partes coepere paresque
cum paribus iungi res et discludere mundum.23
Pastorem, Tityre, pingues
pascere oportet oves, deductum dicere carmen.24
"Deductum" pro "tenui et subtili" eleganter positum est: sic autem et Afranius in Virgine: verbis pauculis
respondit tristis voce deducta mihi
malleque se non quiesse dixit.25
Item apud Cornificium: deducta mihi voce garrienti.26
Sed haec ab illo fluxerunt quod Pomponius in Atellania quae Kalendae Martiae inscribitur ait: vocem deducas oportet, ut mulieris videantur
verba.27 - Iube modo adferatur munus, ego
vocem reddam
tenuem et tinnulam,
et infra: etiam nunc vocem deducam.28
Proiectaque saxa Pachyni
radimus ...
"Proiecta", si secundum consuetudinem dicatur, intelligitur "abiecta", si secundum veteres, "porrecta" "porro iacta", ut alibi ait, proiecto dum pede laevo
aptat se pugnae.29
Sed et Sisenna in secundo dixit: "et Marsi propius succedunt atque ita scutis proiectis tecti saxa certatim lenta manibus coniciunt in hostes".30 Et in eodem: "vetus atque ingens erat arbor ilex, quae circum proiectis ramis maiorem partem loci summi tegebat".31 Et Lucretius in tertio: quamlibet immani proiectu corporis exstet.32
Et tempestivam silvis evertere pinum.33
Hoc verbum de pino "tempestivam" a Catone sumpsit, qui ait, "pineam nuceam hanc atque aliam materiem omnem cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem, sine vento austro; tum vero erit tempestiva cum semen suum maturum erit". 34 Inseruit operi suo et Graeca verba, sed non primus hoc ausus; auctorum enim veterum audaciam secutus est. 35 Dependent lychni laquearibus aureis,
sicut Ennius in nono: lychnorum lumina bis sex,
et Lucretius in quinto: quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
lumina, pendentes lychni.36
Lucilius in primo: porro "clinopodas" "lychnosque" ut diximus σεμνῶς
ante "pedes lecti" atque "lucernas".37
Et quod dixit, nec lucidus aethra
siderea polus.38
Ennius prior dixerat in sexto decimo: interea fax
occidit Oceanumque rubra tractim obruit aethra.39
Et Iulius in Teuthrante: flammeam per aethram late fervidam ferri facem.40
Daedala Circe,
quia Lucretius dixerat: daedala tellus.41
Reboant silvaeque et longus Olympus,
quia est apud Lucretium: nec cithara reboant laqueata aurataque tecta.42
Sed hac licentia largius usi sunt veteres, parcius Maro: quippe illi dixerunt et "pausam" et "machaeram" et "asotiam" et "malachen" et alia similia.43 Nec non et Punicis Oscisque verbis usi sunt veteres, quorum imitatione Vergilius peregrina verba non respuit, ut in illo silvestres uri adsidue
"uri" enim Gallica vox est, qua feri boves significantur. 44 Et camuris hirtae sub cornibus aures
"camuris" peregrinum verbum est, id est in se redeuntibus.45 Et forte nos quoque camaram hac ratione figuravimus.
Macrobius HOME
bav1575.268 bnf6371.150 bus14.204
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 3] <<< >>> [cap. 5]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik