monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 2] <<< >>> [cap. 4]
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 3]
1 Sunt quaedam apud Vergilium quae ab Homero creditur transtulisse, sed ea docebo a nostris auctoribus sumpta qui priores haec ab Homero in carmina sua traxerant.2 Quod quidem summus Homericae laudis cumulus est quod cum ita a plurimis adversus eum vigilatum sit coactaeque omnium vires manum contra fecerint, "ille velut pelagi rupes immota resistit". 3 Homerus de Aiacis forti pugna ait: Αἴας δ᾽ οὐκέτ᾽ ἔμιμνε• βιάζετο γὰρ βελέεσσι•
δάμνα μιν Ζηνός τε νόος καὶ Τρῶες ἀγαυοὶ
βάλλοντες• δεινὴν δὲ περὶ κροτάφοισι φαεινὴ
πήληξ βαλλομένη καναχὴν ἔχε, βάλλετο δ᾽ αἰεὶ
κὰπ φάλαρ᾽ εὐποίηθ᾽• ὃ δ᾽ ἀριστερὸν ὦμον ἔκαμνεν
ἔμπεδον αἰὲν ἔχων σάκος αἰόλον• οὐδ᾽ ἐδύναντο
ἀμφ᾽ αὐτῷ πελεμίξαι ἐρείδοντες βελέεσσιν.4
Αἰεὶ δ᾽ ἀργαλέῳ ἔχετ᾽ ἄσθματι, κὰδ δέ οἱ ἰδρὼς
πάντοθεν ἐκ μελέων ῥέεν ἄσπετος, οὐδέ πῃ εἶχεν
ἀμπνεῦσαι• πάντῃ δὲ κακὸν κακῷ ἐστήρικτο.5
Hunc locum Ennius in quinto decimo ad pugnam Aelii tribuni his versibus transfert: undique conveniunt velut imber tela tribuno:
configunt parmam, tinnit hastilibus umbo,
aerato sonitu galeae, sed nec pote quisquam
undique nitendo corpus discerpere ferro.6
Semper abundantes hastas frangitque quatitque.7
Totum sudor habet corpus multumque laborat,
nec respirandi fit copia.8 Praepete ferro
Histri tela manu iacientes sollicitabant.9
Hinc Vergilius eundem locum de incluso Turno gratia elegantiore composuit: ergo nec clipeo iuvenis subsistere tantum
nec dextra valet, obiectis sic undique telis
obruitur.10 Strepit adsiduo cava tempora circum
tinnitu galea et saxis solida aera fatiscunt
discussaeque iubae capiti nec sufficit umbo
ictibus: ingeminant hastis et Troes et ipse
fulmineus Mnestheus.11 Tum toto corpore sudor
liquitur et piceum - nec respirare potestas -
fulmen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.12
Homerus ait: ἀσπὶς ἄρ᾽ ἀσπίδ᾽ ἔρειδε, κόρυς κόρυν, ἀνέρα δ᾽ ἀνήρ.13
Furius in quarto annali: pressatur pede pes, mucro mucrone, viro vir.14
Hinc Vergilius ait: haeret pede pes densusque viro vir.15
Homeri est: οὐδ᾽ εἴ μοι δέκα μὲν γλῶσσαι, δέκα δὲ στόματ᾽ εἶεν.16
Hunc secutus Hostius poeta in libro secundo belli Histrici ait: non si mihi linguae
centum atque ora sient totidem vocesque liquatae.17
Hinc Vergilius ait: non mihi si linguae centum sint oraque centum.18
Homerica descriptio est equi fugientis in haec verba: ὡς δ᾽ ὅτε τις στατὸς ἵππος, ἀκοστήσας ἐπὶ φάτνῃ,
δεσμὸν ἀπορρήξας θείῃ πεδίοιο κροαίνων,
εἰωθὼς λούεσθαι ἐϋρρεῖος ποταμοῖο,
κυδιόων• ὑψοῦ δὲ κάρη ἔχει, ἀμφὶ δὲ χαῖται
ὤμοις ἀΐσσονται• ὃ δ᾽ ἀγλαΐηφι πεποιθὼς,
ῥίμφά ἐ γοῦνα φέρει μετά τ᾽ ἤθεα καὶ νομὸν ἵππων.19
Ennius hinc traxit: et tum, sicut equus qui de praesepibus fartus
vincla suis magnis animis abrupit et inde
fert sese campi per caerula laetaqua prata
celso pectore: saepe iubam quassat simul altam,
spiritus ex anima calida spumas agit albas.20
Vergilius: qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis
et cetera.21 Nemo ex hoc viles putet veteres poetas, quod versus eorum scabri nobis videntur.22 Ille enim stilus Enniani saeculi auribus solus placebat, et diu laboravit aetas secuta ut magis huic molliori filo adquiesceretur.23 Sed ulterius non moror Caecinam quin et ipse prodat quae meminit Maronem ex antiquitate transtulisse».
Macrobius HOME
bav1575.266 bnf6371.150 bus14.203
Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 2] <<< >>> [cap. 4]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik