monumenta.ch > Macrobius > 1
>>> Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 2]

Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 1]

1 HIC Praetextatus, «Mirum», inquit, «in modum digessit Eustathius quae de Graeca antiquitate carmini suo Vergilius inseruit.2 Sed meminimus viros inter omnes nostra aetate longe doctissimos, Rufium Caecinamque Albinos, promisisse se prodituros quid idem Maro de antiquis Romanis scriptoribus traxerit, quod nunc ut fiat tempus admonet».3 Cumque omnibus idem placeret, tum Rufius Albinus: «etsi vereor ne dum ostendere cupio quantum Vergilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex omnibus flores vel quae in carminis sui decorem ex diversis ornamenta libaverit, occasionem reprehendendi vel imperitis vel malignis ministrem, exprobrantibus tanto viro alieni usurpationem nec considerantibus hunc esse fructum legendi, aemulari ea quae in aliis probes, et quae maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum opportuna derivatione convertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt.4 Et ut de alienigenis taceam, possem pluribus edocere quantum se mutuo compilarint bibliothecae veteris auctores, quod tamen opportune alias si volentibus vobis erit probabo.5 Vnum nunc exemplum proferam quod ad probanda quae adsero paene sufficiet. 6 Afranius enim togatarum scriptor in ea togata quae Compitalia inscribitur, non inverecunde respondens arguentibus quod plura sumpsisset a Menandro, "Fateor," inquit, "sumpsi non ab illo modo sed ut quisquis habuit quod conveniret mihi quodque me non posse melius facere credidi, etiam a Latino".7 Quod si haec societas et rerum communio poetis scriptoribusque omnibus inter se exercenda concessa est, quis fraudi Vergilio vertat, si ad excolendum se quaedam ab antiquioribus mutuatus sit? Cui etiam gratia hoc nomine habenda est quod nonnulla ab illis in opus suum, quod aeterno mansurum est, transferendo fecit ne omnino memoria veterum deleretur, quos, sicut praesens sensus ostendit, non solum neglectui verum etiam risui habere iam coepimus.8 Denique et iudicio transferendi et modo imitandi consecutus est ut quod apud illum legerimus alienum, aut illius esse malimus aut melius hic quam ubi natum est sonare miremur. 9 Dicam itaque primum quos ab aliis traxit vel ex dimidio sui versus vel paene solidos, post hoc locos integros cum parva quadam immutatione translatos sensusve ita transcriptos ut unde essent eluceret, immutatos alios ut tamen origo eorum non ignoraretur, post haec quaedam de his quae ab Homero sumpta sunt ostendam non ipsum ab Homero tulisse, sed prius alios inde sumpsisse, et hunc ab illis, quos sine dubio legerat, transtulisse. 10 Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox.11
Ennius libro sexto: vertitur interea caelum cum ingentibus signis.12
Axem umero torquet stellis ardentibus aptum.13
Ennius in primo: qui caelum versat stellis fulgentibus aptum,
et in tertio: caelum prospexit stellis fulgentibus aptum,
et in decimo: hinc nox processit stellis ardentibus apta.14
Conciliumque vocat divum pater atque hominum rex.15
Ennius in sexto: tum cum corde suo divum pater atque hominum rex
effatur.16
Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt.17
Ennius in primo: est locus Hesperiam quam mortales perhibebant.18
Tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto
Ennius in primo: teque, pater Tiberine, tuo cum flumine sancto
accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello
pectora.19
Ennius in primo: accipe daque fidem foedusque feri bene firmum.20
Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.21
Ennius in primo: cum superum lumen nox intempesta teneret.22
Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
persolves.23
Ennius in primo: nec pol homo quisquam faciet impune animatus
hoc nec tu, nam mi calido das sanguine poenas.24
Concurrunt undique telis
indomiti agricolae.25
Ennius in tertio: postquam defessi sunt, stant et spargere sese
hastis ansatis, concurrunt undique telis.26
Summa nituntur opum vi.27
Ennius in quarto: Romani scalis summa nituntur opum vi,
et in sexto decimo: reges per regnum statuasque sepulcraque quaerunt,
aedificant nomen, summa nituntur opum vi.28
Et mecum ingentes oras evolvite belli.29
Ennius in sexto: quis potis ingentes oras evolvere belli?
Ne qua meis dictis esto mora: Iuppiter hac stat.30
Ennius in septimo: non semper vestra evertit: nunc Iuppiter hac stat.31
Invadunt urbem somno vinoque sepultam.32
Ennius in octavo: nunc hostes vino domiti somnoque sepulti.33
Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini ...
Ennius in septimo decimo: tollitur in caelum clamor exortus utrisque.34
Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.35
Ennius in sexto: explorant Numidae: totam quatit ungula terram,
idem in octavo: consequitur, summo sonitu quatit ungula terram,
idem in septimo decimo: it eques et plausu cava concutit ungula terram.36
Vnus qui nobis cunctando restituit rem.37
Ennius in duodecimo: unus homo nobis cunctando restituit rem.38
Corruit in vulnus: sonitum super arma dederunt.39
Ennius in sexto decimo: concidit et sonitum simul insuper arma dederunt.40
Et iam prima novo spargebat lumine terras.41
Lucretius in secundo: cum primum aurora respergit lumine terras.42
Flammarum longos a tergo involvere tractus.43
Lucretius in secundo: nonne vides longos flammarum ducere tractus?
Ingeminant abruptis nubibus ignes.44
Lucretius in secundo: nunc hinc, nunc illinc abruptis nubibus ignes ....
belli simulacra ciebat.45
Lucretius in secundo: componunt, complent: belli simulacra cientur.46
Simulacraque luce carentum.47
Lucretius in quarto: cum saepe figuras
contuimur miras simulacraque luce carentum.48
Asper, acerba tuens, retro redit
Lucretius in quinto: asper, acerba tuens, immani corpore serpens
Tithoni croceum linquens Aurora cubile
Furius in primo annali: interea Oceani linquens Aurora cubile
quod genus hoc hominum quaeve hunc tam
barbara morem ... ?
Furius in sexto: quod genus hoc hominum, Saturno sancte create?
Rumoresque serit varios ac talia fatur.49
Furius in decimo: rumoresque serunt varios et multa requirunt.50
Nomine quemque vocans reficitque ad
proelia pulsos.51
Furius in undecimo: nomine quemque ciet, dictorum tempus adesse
commemorat,
deinde infra: confirmat dictis simul atque exsuscitat acris
ad bellandum animos reficitque ad proelia mentes.52
Dicite, Pierides: non omnia possumus omnes.53
Lucilius in quinto: Maior erat natu: non omnia possumus omnes.54
Diversi circumspiciunt, hoc acrior idem ....
Pacuvius in Medea: Diversi circumspicimus, horror percipit.55
Ergo iter inceptum peragunt rumore secundo.56
Sueius in libro quinto: redeunt, repetita ferunt rumore secundo.57
Numquam hodie effugies: veniam, quocumque
vocaris.58
Naevius in Equo Troiano: numquam hodie effugies, quin mea manu moriare.59
Vendidit hic auro patriam dominumque potentem
imposuit: fixit leges pretio atque refixit.60
Varius de morte: vendidit hic Latium populis agrosque Quiritum
eripuit, fixit leges pretio atque refixit.61
Vt gemma bibat et Sarrano dormiat ostro.62
Varius de morte: incubet ut Tyriis atque ex solido bibat auro.63
"Talia saecla", suis dixerunt, "currite," fusis.64
Catullus: currite, ducenti subtemine, currite fusi.65
Felix, heu nimium felix, si litora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.66
Catullus: Iuppiter omnipotens, utinam non tempore primo
Cnosia Cecropiae tetigissent litora puppes.67
Magna ossa lacertosque
extulit
Lucilius in septimo decimo: magna ossa lacertique
apparent homini
placidam per membra quietem
irrigat
Furius in primo: mitemque rigat per pectora somnum.68
Et Lucretius in quarto: nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
inrigat.69
Camposque liquentes.70
Lucretius in sexto: et liquidam molem camposque natantes ....
et geminos, duo fulmina belli, Scipiadas.71
Lucretius in tertio: Scipiades, belli fulmen, Carthaginis horror.72
Et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaro.73
Lucretius in secundo: foedo pertorquent ora sapore.74
Morte obita quales fama est volitare figuras.75
Lucretius in primo: cernere uti videamur eos audireque coram,
morte obita quorum tellus amplectitur ossa.76
Hinc est et illud Vergilii: et patris Anchisae gremio complectitur ossa.77
Ora modis attollens pallida miris.78
Lucretius in primo: sed quaedam simulacra modis pallentia miris.79
Tum gelidus toto manabat corpore sudor.80
Ennius in sexto decimo: tunc timido manat ex omni corpore sudor.81
Labitur uncta vadis abies
Ennius in quarto decimo: labitur uncta carina, volat super impetus undas.82
Ac ferreus ingruit imber.83
Ennius in octavo: hastati spargunt hastas, fit ferreus imber.84
Apicem tamen incita summum
hasta tulit.85
Ennius in sexto: tamen induvolans secum abstulit hasta
insigne.86
Pulverulentus eques furit: omnes arma requirunt.87
Ennius in sexto: balantum pecudes quatit: omnes arma requirunt.88
Nec visu facilis nec dictu adfabilis ulli.89
Accius in Philoctete: quem neque tueri contra neque adfari queas.90
Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis
aut leto insigni.91
Accius in Armorum iudicio: nam tropaeum ferre me a forti viro
pulchrum est; si autem vincar, vinci a tali nullum
est probrum.92
Nec si miserum Fortuna Sinonem
finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.93
Accius in Telepho: nam si a me regnum Fortuna atque opes
eripere quivit, at virtutem nequit.94
Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem,
fortunam ex aliis.95
Accius in Armorum iudicio: virtuti sis par, dispar fortunis patris.96
Iam iam nec maxima Iuno
nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.97
Accius in Antigona: iam iam neque di regunt,
neque profecto deum summus rex omnibus curat.98
Num capti potuere capi? Num incensa cremavit
Troia viros?
Ennius in decimo, cum de Pergamis loqueretur: quae neque Dardaniis campis potuere perire
nec cum capta capi nec cum combusta cremari.99
Multi praeterea, quos fama obscura recondit.100
Ennius in Alexandro: multi alii adventant, paupertas quorum obscurat
nomina.101
Audentes fortuna iuvat.102
Ennius in septimo: fortibus est fortuna viris data.103
Recoquunt patrios fornacibus enses
et curvae rigidum falces conflantur in ensem.104
Lucretius in quinto: inde minutatim processit ferreus ensis
versaque in obscenum species est falcis aenae.105
Pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
flumina.106
Lucretius in quinto: at sedare sitim fluvii fontesque vocabant.107
Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
sponte tulere sua, carpit.108
Lucretius in quinto: quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
sponte sua, satis id placabat pectora donum.
Macrobius HOME

bav1575.251 bnf6371.146 bus14.196

>>> Macrobius, Saturnalia, 6, [cap. 2]
monumenta.ch > Macrobius > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik