monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19 > 24 > 15 > 18 > 16 > 22 > 17 > 13 > 2 > 10 > 22
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 21] <<<
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 22]
1 Nomina quoque Vergilius nonnumquam ex antiquissimis Graecorum historiis mutuatur.2 Scitis apud illum unam ex comitibus Dianae "Opin" vocari, quod nomen vulgo fortasse temere impositum vel etiam fictum putatur ab ignorantibus insidiosum poetam cognomen, quod a veteribus Graecis scriptoribus ipsi Dianae fuerat impositum, comiti eius adsignare voluisse.3 Sed Vergilius sic ait: velocem interea superis in sedibus Opin,
unam ex virginibus sociis sacraque caterva,
compellabat et has tristis Latonia voces
ore dabat;
et infra: at Triviae custos iam dudum in montibus Opis.4
Opin inquit comitem et sociam Dianae.5 Sed audite unde Vergilius hoc nomen acceperit, qui, ut dixi, quod epitheton ipsiusce legerat sociae eius imposuit.6 Alexander Aetolus, poeta egregius, in libro qui inscribitur Musae, refert quanto studio populus Ephesius dedicato templo Dianae curaverit, praemiis propositis ut qui tunc erant poetae ingeniosissimi in deam carmina diversa componerent.7 In his versibus Opis non comes Dianae, sed Diana ipsa vocitata est.8 Loquitur autem, uti dixi, de populo Ephesio: ἀλλ᾽ ὅγε πευθόμενος πάγχυ Γραικοῖσι μέλεσθαι
Τιμόθεον, κιθάρης ἴδμονα καὶ μελέων,
υἱὸν Θερσάνδρου τὸν ᾔνεσεν ἀνέρα σίγλων
χρυσείων ἱερὴν δὴ τότε χιλιάδα
ὑμνῆσαι ταχέων τ᾽ Ὦπιν βλήτειραν ὀϊστῶν,
ἥ δ᾽ ἐπὶ Κεγχρείων τίμιον οἶκον ἔχει
et mox: μηδὲ θεῆς προλίπῃ Λητωΐδος ἀκλέα ἔργα.9
Apparuit, ni fallor, Opin Dianam dictam, et Vergilium de nimia doctrina hoc nomen in eius comitem transtulisse. 10 Excessere omnes adytis arisque relictis
di ...
Hoc unde Vergilius dixerit nullus inquirit, sed constat illum de Euripide traxisse, qui in fabula Troadibus inducit Apollinem cum Troia capienda esset ista dicentem: λείπω τὸ κλεινὸν Ἴλιον, βωμούς τ᾽ ἐμούς•
ἐρημία γὰρ πόλιν ὅταν λάβηι κακή,
νοσεῖ τὰ τῶν θεῶν οὐδὲ τιμᾶσθαι θέλει,
qui versus docent unde Vergilius usurpaverit discessisse deos a civitate iam capta.11 Nec hoc sine auctoritate Graecae vetustatis est quod ait: ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem.12
Euripides enim inducit Minervam ventos contra Graecorum classem a Neptuno petentem dicentemque debere illum facere quod Iuppiter fecerit, a quo in Graecos fulmen acceperit. 13 Apud Vergilium Pan niveo lanae munere Lunam inlexisse perhibetur, "in nemora alta vocans" "munere sic niveo lanae, sic credere dignum est" et reliqua.14 In hoc loco Valerius Probus, vir perfectissimus, notat nescire se hanc historiam sive fabulam quo referat auctore.15 Quod tantum virum fugisse miror.16 Nam Nicander huius est auctor historiae, poeta quem Didymus, grammaticorum omnium quique sint quique fuerint instructissimus, fabulosum vocat.17 Quod sciens Vergilius adiecit, "si credere dignum est": adeo se fabuloso usum fatetur auctore. 18 In tertio libro cursim legitur, neque unde translatum sit quaeritur: quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
praedixit
et cetera.19 In talibus locis grammatici excusantes imperitiam suam inventiones has ingenio magis quam doctrinae Maronis adsignant, nec dicunt eum ab aliis mutuatum, ne nominare cogantur auctores.20 Sed adfirmo doctissimum vatem etiam in hoc Aeschylum, eminentissimum tragoediarum scriptorem, secutum qui in fabula quae Latina lingua Sacerdotes inscribitur sic ait: στέλλειν ὅπως τάχιστα• ταῦτα γὰρ πατὴρ
Ζεὺς ἔνθα καθίει Λοξίᾳ θεσπίσματα,
et alibi: πατρὸς προφήτης ἐστὶ Λοξίας Διός.21
Ecquid clarum factum est inde sumpsisse Vergilium quod Apollo ea vaticinetur quae sibi Iuppiter fatur? Probatumne vobis est Vergilium, ut ab eo intellegi non potest qui sonum Latinae vocis ignorat, ita nec ab eo posse qui Graecam non hauserit extrema satietate doctrinam? Nam si fastidium facere non timerem, ingentia poteram volumina de his quae a penitissima Graecorum doctrina transtulisset implere: sed ad fidem rei propositae relata sufficient».
Macrobius HOME
bav1575.249 bnf6371.145 bus14.194
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 21] <<<
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19 > 24 > 15 > 18 > 16 > 22 > 17 > 13 > 2 > 10 > 22
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik