monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 20] <<< >>> [cap. 22]
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 21]
1 Nomina poculorum Vergilius plerumque Graeca ponit, ut carchesia, ut cymbia, ut cantharos, ut scyphos.2 De carchesiis ita: "cape Maeonii carchesia Bacchi,
Oceano libemus," ait,
et alibi: hic duo rite mero libans carchesia Baccho,
de cymbiis: inferimus tepido spumantia cymbia lacte,
de cantharo: et gravis attrita pendebat cantharus ansa,
de scyphis: et sacer implevit dextram scyphus.3
Ea autem cuius figurae sint quisve eorum fecerit mentionem nemo quaerit, contenti scire cuiuscemodi esse pocula.4 Et scyphos quidem cantharosque, consueta vulgi nomina, ferendum si transeant; sed de carchesiis cymbiisque, quae apud Latinos haud scio an umquam reperias, apud Graecos autem sunt rarissima, non video cur non cogantur inquirere quid sibi nova et peregrina nomina velint.5 Est autem carchesium poculum Graecia tantum modo notum.6 Meminit eius Pherecydes in libris historiarum aitque Iovem Alcmenae pretium concubitus carchesium aureum dono dedisse.7 Sed Plautus insuetum nomen reliquit aitque in fabula Amphitryone pateram datam cum longe utriusque poculi figura diversa sit.8 Patera enim, ut et ipsum nomen indicio est, planum ac patens est, carchesium vero procerum et circa mediam partem compressum, ansatum mediocriter, ansis a summo ad infimum pertingentibus.9 Asclepiades autem, vir inter Graecos adprime doctus ac diligens, carchesia a navali re existimat dicta.10 Ait enim navalis veli partem inferiorem πτέρναν vocari, at circa mediam ferme partem τράχηλον dici, summam vero partem carchesium nominari et inde diffundi in utrumque veli latus ea quae cornua vocantur.11 Nec solus Asclepiades meminit huius poculi sed et alii illustres poetae ut Sappho, quae ait, κῆνοι δ᾽ ἄρα πάντες
καρχάσια ἔσχον,
κἄλειβον ....,
Cratinus ἐν Διονυσαλεξάνδρῳ, - Στολὴν δὲ δὴ τίν᾽ εἶχε; Τοῦτό μοι φράσον.12
- Θύρσον, κροκωτόν, ποικίλον, καρχήσιον,
Sophocles in fabula quae inscribitur Τυρώ, πρὸς τήνδ' εἶμι...
τράπεζαν ἀμφὶ σῖτα καὶ καρχήσια.13
Haec de carchesiis ignoratis Latinitati et a sola Graecia celebratis.14 Sed nec cymbia in nostro sermone reperies: est enim a Graecorum paucis relatum.15 Philemon, notissimus comicus, in Phantasmate ait: ἔπιεν ἡ ῾Ρόδη
κυμβίον ἀκράτου,
Anaxandrides etiam comicus in fabula Ἀγροίκοις: προπινόμενα καὶ μέστ᾽ ἀκράτου κυμβία
ἐκάκωσεν ὑμᾶς.16
Meminit eius et Demosthenes in oratione quae est in Midiam: ἐπ᾽ ἀστράβης δὲ ὀχούμενος ἐξ Ἀργουρᾶς τῆς Εὐβοίας, χλανίδας δὲ καὶ κυμβία ἔχων, ὧν ἐπελαμβάνοντο οἱ πεντηκοστολόγοι.17 Cymbia autem haec, ut ipsius nominis figura indicat, diminutive a cymba dicta, quod et apud Graecos et apud nos ab illis trahentes navigii genus est.18 Ac sane animadverti ego apud Graecos multa poculorum genera a re navali cognominata, ut carchesia supra docui, ut haec cymbia, pocula procera ac navibus similia.19 Meminit huius poculi Eratosthenes, vir longe doctissimus, in epistula ad Hagetorem Lacedaemonium his verbis: κρατῆρα γὰρ ἔστησαν τοῖς θεοῖς, οὐκ ἀργύρεον οὐδὲ λιθοκόλλητον, ἀλλὰ γῆς Κωλιάδος.20 Τοῦτον δὲ ὁσάκις ἐπιπληρώσαιεν, ἀποσπείσαντες τοῖς θεοῖς ᾠνοχόουν ἐφεξῆς βαπτιστῷ κυμβίῳ.21 Fuerunt qui cymbium a cissybio per syncopam dictum existimarent.22 Cissybii autem, ut de Homero taceam qui hoc poculum Cyclopi ab Vlixe datum memorat, multi faciunt mentionem, voluntque nonnulli proprie cissybium ligneum esse poculum ex hedera, id est κισσοῦ.23 Et Nicander quidem Colophonius in primo Αἰτωλικῶν sic ait: ἐν τῇ ἱεροποιήσει τοῦ Διδυμαίου Διὸς κισσῷ σπονδοποιέονται, ὅθεν τὰ ἀρχαῖα ἐκπώματα κισσύβια φωνέεται.24 Sed et Callimachus meminit huius poculi: καὶ γὰρ ὁ Θρηϊκίην μὲν ἀνήνατο χανδὸν ἄμυστιν
ζωροποτεῖν, ὀλίγῳ δ᾽ ἥδετο κισσυβίῳ.25
Qui autem cissybium ex hedera factum poculum οἷον εἰ κίσσιον dici arbitrantur Euripidis auctoritate niti videntur, qui in Andromeda sic ait: πᾶς δὲ ποιμένων ἔρρει λεώς,
ὁ μὲν γάλακτος κίσσινον φέρων σκύφον,
πόνων ἀναψυκτῆρ᾽, ὁ δ᾽ ἀμπέλων γάνος.26
Haec de cymbio.27 Sequitur ut quando cantharum et poculi et navigii genus esse supra diximus, probetur exemplis.28 Et pro poculo quidem nota res est vel ex ipso Vergilio, qui aptissime proprium Liberi patris poculum adsignat Sileno: sed id, ut supra polliciti sumus, etiam pro navigio poni solitum debemus ostendere.29 Menander in Nauclero: - Ἥκει λιπὼν Αἰγαῖον ἁλμυρὸν βάθος
Θεόφιλος ἡμῖν.30 Ὦ Στράτων, ὡς εἰς καλὸν•
τὸν υἱὸν εὐτυχοῦντα καὶ σεσωσμένον
πρῶτος λέγω σοι τόν τε χρυσοῦν κάνθαρον.31
- Ποῖον;•Τὸ πλοῖον;
- •Οὐδὲν οἶσθας, ἄθλιε.32
Et sacer implevit dextram scyphus. 33 Scyphus Herculis poculum est, ita ut Liberi patris cantharus.34 Herculem vero fictores veteres non sine causa cum poculo fecerunt - et nonnumquam cassabundum et ebrium - non solum quod is heros bibax fuisse perhibetur, sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tamquam navigio vectum immensa maria transisse.35 Sed de utraque re pauca ex Graecis antiquitatibus dicam.36 Et multibibum heroa istum fuisse, ut taceam quae vulgo nota sunt, illud non obscurum argumentum est quod Ephippus in Busiride inducit Herculem sic loquentem: οὐκ οἶσθά μ᾽ ὄντα πρὸς θεῶν Τιρύνθιον
Ἀργεῖον, οἳ μεθύοντες ἀεὶ τὰς μάχας
πάσας μάχονται;
- Τοιγαροῦν φεύγουσ᾽ ἀεί.37
Est etiam historia non adeo notissima nationem quandam hominum fuisse prope Heracleam ab Hercule constitutam Cylicranorum composito nomine ἀπὸ τῆς κύλικος, quod poculi genus nos una littera immutata calicem dicimus.38 Poculo autem Herculem vectum ad Ἐρύθειαν, id est Hispaniae insulam, navigasse et Panyassis, egregius scriptor Graecorum, dicit et Pherecydes auctor est, quorum verba subdere supersedi, quia propiora sunt fabulae quam historiae.39 Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum sed navigio cui scypho nomen fuit ita ut supra cantharum et carchesium et a cymbis derivata cymbia, omnia haec asseruimus esse navigiorum vocabula.
Macrobius HOME
bav1575.247 bnf6371.144 bus14.193
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 20] <<< >>> [cap. 22]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik