monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 19] <<< >>> [cap. 21]
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 20]
1 Nec illos versus relinquemus intactos qui sunt in primo Georgicon: umida solstitia atque hiemes orate serenas,
agricolae: hiberno laetissima pulvere farra,
laetus ager.2 Nullo tantum se Mysia cultu
iactat et ipsa suas mirantur Gargara messes.3
Sensus hic cum videatur obscurior pauloque perplexius quam poetae huius mos est pronuntiatus, tum habet in se animadvertendam quaestionem ex Graeca antiquitate venientem, quae sint ista Gargara quae Vergilius esse voluit fertilitatis exemplar.4 Gargara haec igitur sunt in Mysia, quae est Hellesponti provincia.5 Sed significatio nominis et loci duplex est.6 Nam et cacumen montis Idae et oppidum sub eodem monte hoc nomine vocantur.7 Homerus significationem cacuminis ita ponit: Ἴδην δ᾽ ἵκανεν πολυπίδακα, μητέρα θηρῶν,
Γάργαρον.8
Hic Gargarum pro excelsissimo montis loco accipi convenire et ipse sensus indicium facit, nam de Iove loquitur.9 Sed et alibi eodem Homero teste manifestius exprimitur: ὣς ὃ μὲν ἀτρέμας εὗδε πατὴρ ἀνὰ Γαργάρῳ ἄκρῳ,
et Epicharmus vetustissimus poeta in fabula quae inscribitur Troes ita posuit: Ζεὺς ἄναξ, ναίων ἀν᾽ Ἴδαν Γάργαρα ἀγάννιφα.10
Ex his liquido claret Gargara cacumen Idae montis appellitari.11 Pro oppido autem Gargara qui dixerint enumerabo.12 Ephorus, notissimus historiarum scriptor, in libro quinto sic ait: μετὰ δὲ τὴν Ἄσσον ἐστὶν τὰ Γάργαρα πλησίον πόλις.13 Nec Ephorus solus, sed etiam Phileas vetus scriptor in eo libro qui inscribitur Asia ita meminit: μετὰ Ἄσσον πόλις ἐστὶν ὄνομα Γάργαρα• ταύτης ἔχεται Ἄντανδρος.14 Arati etiam liber ἐλεγείων fertur in quo de Diotimo quodam poeta sic ait: αἰάζω Διότιμον, ὃς ἐν πέτραισι κάθηται
Γαργαρέων παισὶν βῆτα καὶ ἄλφα λέγων.15
Ex his versibus etiam civium nomen innotuit, quia Gargares vocantur.16 Cum igitur constet Gargara nunc pro montis cacumine, nunc pro oppido sub eodem monte posito accipienda, Vergilius non de summo monte sed de oppido loquitur.17 Cur tamen Gargara posuerit ut locum frugum feracem requiramus. 18 Et omnem quidem illam Mysiam opimis segetibus habitam satis constat scilicet ob umorem soli.19 Vnde et Vergilius in supra dictis versibus cum dixisset "umida solstitia", intulit "nullo tantum se Mysia cultu iactat," ac si diceret, omnis regio quae opportunos habuerit umores aequiperabit fecunditates arvorum Mysiae.20 Sed Homerus cum ait Ἴδην ... πολυπίδακα, umidum designat subiacentem monti agrum.21 Nam πολυπίδακα significat fontibus abundantem.22 Vnde haec Gargara tanta frugum copia erant ut qui magnum cuiusque rei numerum vellet exprimere pro multitudine inmensa "Gargara" nominaret.23 Testis Alcaeus, qui in κωμῳδοτραγῳδίᾳ sic ait: ἐτύγχανον μὲν ἀγρόθεν πλείστους φέρων
εἰς τὴν ἑορτὴν ὅσον οἷον εἴκοσι,
ὁρῶ δ᾽ ἄνωθεν γάργαρ᾽ ἀνθρώπων κύκλῳ.24
Gargara, ut videtis, manifeste posuit pro multitudine, nec aliter Aristomenes ἐν Μύθοις: ἔνδον γὰρ ἡμῖν ἐστιν ἀνδρῶν γάργαρα.25
Aristophanes autem comicus composito nomine ex harena et Gargaris innumerabilem, ut eius lepos est, numerum conatur exprimere.26 In fabula enim Acharneusin ait ἃ δ᾽ ὠδυνήθην, ψαμμακοσιογάργαρα.27
Ψαμμακόσια autem seorsum pro multis Varro saepe in Menippeis suis posuit, sed Aristophanes adiecit γάργαρα ad significationem numerositatis innumerae.28 Est ergo secundum haec sensus horum versuum talis: cum ea sit anni temperies ut hiems serena sit, solstitium vero imbricum, fructus optime proveniunt.29 Haec autem adeo agris necessaria sunt ut sine his nec illi natura fecundissimi Mysiae agri responsuri sint opinioni fertilitatis quae de his habetur.30 Addit Mysiae nominatim Gargara, quod ea urbs posita in imis radicibus Idae montis defluentibus inde umoribus inrigetur possitque videri solstitiales imbres non magnopere desiderare.31 Hoc in loco ad fidem sensui faciendam quod uliginosa sint non sola Gargara pro vicinia montis, sed et universae Mysiae arva, adhiberi potest testis Aeschylus: ἰὼ Κάϊκε Μύσιαί τ᾽ ἐπιρροαί.32
Quid de Graecis in hoc loco traxerit diximus.33 Addemus praeterea hoc iucunditatis gratia et ut liqueat Vergilium vestrum undique veterum sibi ornamenta traxisse, unde hoc dixerit, "hiberno laetissima pulvere farra": in libro enim vetustissimorum carminum, qui ante omnia quae a Latinis scripta sunt compositus ferebatur, invenitur hoc rusticum vetus canticum: hiberno pulvere, verno luto,
grandia farra, camille, metes.
Macrobius HOME
bav1575.244 bnf6371.143 bus14.191
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 19] <<< >>> [cap. 21]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik