monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 16] <<< >>> [cap. 18]
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 17]
1 Quid Vergilio contulerit Homerus hinc maxime liquet quod, ubi rerum necessitas exegit a Marone dispositionem inchoandi belli, quam non habuit Homerus - quippe qui Achillis iram exordium sibi fecerit, quae decimo demum belli anno contigit - laboravit ad rei novae partum: cervum fortuito saucium fecit causam tumultus.2 Sed ubi vidit hoc leve nimisque puerile, dolorem auxit agrestium, ut impetus eorum sufficeret ad bellum.3 Sed nec servos Latini, et maxime stabulo regio curantes atque ideo quid foederis cum Troianis Latinus icerit ex muneribus equorum et currus iugalis non ignorantes, bellum generis domini oportebat inferre.4 Quid igitur? Deorum maxima deducitur e caelo, et maxima Furiarum de Tartaris adsciscitur, sparguntur angues velut in scaena parturientes furorem, regina non solum de penetralibus reverentiae matronalis educitur, sed et per urbem mediam cogitur facere discursus; nec hoc contenta silvas petit accitis reliquis matribus in societatem furoris, bacchatur chorus quondam pudicus et orgia insana celebrantur.5 Quid plura? Maluissem Maronem et in hac parte apud auctorem suum vel apud quemlibet Graecorum alium quod sequeretur habuisse.6 "Alium" non frustra dixi, quia non de unius racemis vindemiam sibi fecit, sed bene in rem suam vertit quidquid ubicumque invenit imitandum; adeo ut de Argonauticorum quarto, quorum scriptor est Apollonius, librum Aeneidos suae quartum totum paene formaverit, ad Didonem vel Aenean amatoriam incontinentiam Medeae circa Iasonem transferendo.7 Quod ita elegantius auctore digessit, ut fabula lascivientis Didonis, quam falsam novit universitas, per tot tamen saecula speciem veritatis obtineat et ita pro vero per ora omnium volitet, ut pictores fictoresque et qui figmentis liciorum contextas imitantur effigies, hac materia vel maxime in effigiandis simulacris tamquam unico argumento decoris utantur, nec minus histrionum perpetuis et gestibus et cantibus celebretur.8 Tantum valuit pulchritudo narrandi ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, coniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem prementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit. 9 Videamus utrum attigerit et Pindarum, quem Flaccus imitationi inaccessum fatetur.10 Et "minuta" quidem "atque rorantia" quae inde subtraxit relinquo, unum vero locum quem temptavit ex integro paene transcribere volo communicare vobiscum, quia dignus est ut eum velimus altius intueri.11 Cum Pindari carmen quod de natura atque flagrantia montis Aetnae compositum est aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima et pingui facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.12 Atque uti vosmet ipsos eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum mihi est memoriae, dicam: Τᾶς ἐρεύγονται μὲν ἀπλάτου πυρὸς ἁγνόταται
ἐκ μυχῶν παγαί• ποταμοὶ δ᾽ ἁμέραισιν
μὲν προχέοντι ῥόον καπνοῦ
αἴθων᾽• ἀλλ᾽ ἐν ὄρφναισιν
φοίνισσα κυλινδομένα φλὸξ ἐς βαθεῖ
αν φέρει πόντου πλάκα σὺν πατάγῳ.13
κεῖνο δ᾽ Ἁφαίστοιο κρουνοὺς ἑρπετόν
δεινοτάτους ἀναπέμπει, τέρας μὲν
θαυμάσιον προσιδέσθαι,
θαῦμα δὲ καὶ παρεόντων ἀκοῦσαι.14
Audite nunc Vergilii versus ut inchoasse eum verius quam perfecisse dicatis: portus ab accessu ventorum immotus et ingens
ipse: sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis,
interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
turbine fumantem piceo et candente favilla,
attollitque globos flammarum et sidera lambit.15
Interdum scopulos avulsaque viscera montis
erigit eructans liquefactaque saxa sub auras
cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.16
In principio Pindarus veritati obsecutus dixit, quod res erat quodque illic oculis deprehenditur, interdiu fumare Aetnam, noctu flammigare.17 Vergilius autem dum in strepitu sonituque verborum conquirendo laborat, utrumque tempus nulla discretione facta confudit.18 Atque ille Graecos quidem fontes imitatus ignis eructare et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit, at hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et immodice congessit, globos quoque flammarum, quod ille κρουνούς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.19 Hoc vero vel inenarrabile est, quod nubem atram fumare dixit turbine piceo et favilla candente.20 Non enim fumare solent neque atra esse quae sunt candentia, nisi forte candenti dixit pervulgate et improprie pro ferventi, non pro relucenti: nam candens scilicet a candore dictum, non a calore.21 Quod autem scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum, et omnium quae monstra dicuntur monstruosissimum est. 22 Postremo Graiae linguae quam se libenter addixerit de crebris quae usurpat vocabulis aestimate: dius Vlixes
spelaea ferarum,
daedala ... tecta,
Rhodopeiae arces,
altaque Panchaea ...
atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia
et Thyas ubi audito stimulat trieterica Baccho
orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron,
et non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae,
et ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae,
et hinc atque hinc glomerantur Oreades,
et pars pedibus plaudunt choreas,
et Milesia vellera nymphae
carpebant hyali saturo fucata colore,
Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque
et Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque
et Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque
et Amphion Dircaeus in Actaeo Aracintho,
et senior Glauci chorus Inousque Palaemon.23
Versus est Parthenii quo grammatico in Graecis Vergilius usus est: Γλαύκῳ καὶ Νηρῆι καὶ Ἰνώῳ Μελικέρτῃ,
hic ait: Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.24
Et Tritonesque citi,
et immania cete.25
Adeo autem et declinationibus Graecis delectatur ut "Mnesthea" dixerit pro "Mnestheum", sicut ipse alibi: nec fratre Mnestheo,
et pro "Orpheo" dicere maluerit "Orphi" Graece declinando, ut Orphi Calliopea, Lino formosus Apollo,
et vidimus o cives Diomede,
ut talium nominum accusativus Graecus est in H desinens.26 Nam si quis eum putat Latine dixisse "Diomeden", sanitas metri in versu desiderabitur.27 Denique omnia carmina sua Graece maluit inscribere "Bucolica" "Georgica" "Aeneis", cuius nominis figuratio a regula Latinitatis aliena est.
Macrobius HOME
bav1575.234 bnf6371.139 bus14.185
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 16] <<< >>> [cap. 18]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik