monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19 > 24 > 15 > 18 > 16
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 15] <<< >>> [cap. 17]
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 16]
1 Vterque in catalogo suo post difficilium rerum vel nominum narrationem infert fabulam cum versibus amoenioribus, ut lectoris animus recreetur.2 Homerus inter enumeranda regionum et urbium nomina facit locum fabulis quae horrorem satietatis excludant: καὶ Πτελεὸν καὶ Ἕλος καὶ Δώριον,•ἐνθάδε Μοῦσαι
ἀντόμεναι Θάμυριν τὸν Θρήϊκα παῦσαν ἀοιδῆς
Οἰχαλίηθεν ἰόντα παρ᾽ Εὐρύτου Οἰχαλιῆος -
στεῦτο γὰρ εὐχόμενος νικησέμεν, εἴ περ ἂν αὐταὶ
Μοῦσαι ἀείδοιεν κοῦραι Διὸς αἰγιόχοιο• -
αἳ δὲ χολωσάμεναι πηρὸν θέσαν, αὐτὰρ ἀοιδὴν
θεσπεσίην ἀφέλοντο καὶ ἐκλέλαθον κιθαριστύν,
et alibi: τῶν μὲν Τληπόλεμος δουρικλυτὸς ἡγεμόνευεν,
ὃν τέκεν Ἀστυόχεια βίῃ Ἡρακληείῃ,
τὴν ἄγετ᾽ ἐξ Ἐφύρης ποταμοῦ ἄπο Σελλήεντος
πέρσας ἄστεα πολλὰ διοτρεφέων αἰζηῶν.3
Τληπόλεμος δ᾽ ἐπεὶ οὖν τράφ᾽ ἐνὶ μεγάρῳ εὐπήκτῳ,
αὐτίκα πατρὸς ἑοῖο φίλον μήτρωα κατέκτα,
et reliqua quibus protraxit iucunditatem.4 Vergilius in hoc secutus auctorem in priore catalogo modo de Aventino, modo de Hippolyto fabulatur, in secundo Cycnus ei fabula est.5 Et sic amoenitas intertexta fastidio narrationum medetur.6 In omnibus vero Georgicorum libris hoc idem summa cum elegantia fecit.7 Nam post praecepta, quae natura res dura est, ut legentis animum vel auditum novaret, singulos libros acciti extrinsecus argumenti interpositione conclusit, primum de signis tempestatum, de laudatione rusticae vitae secundum, et tertius desinit in pestilentiam pecorum, quarti finis est de Orpheo et Aristaeo non otiosa narratio.8 Ita in omni opere Maronis Homerica lucet imitatio. 9 Homerus omnem poesin suam ita sententiis farsit ut singula eius ἀποφθέγματα vice proverbiorum in omnium ore fungantur: ἀλλ᾽ οὔ πως ἅμα πάντα θεοὶ δόσαν ἀνθρώποισιν.10
Χρὴ ξεῖνον παρεόντα φιλεῖν, ἐθέλοντα δὲ πέμπειν.11
Μέτρον δ᾽ ἐπὶ πᾶσιν ἄριστον.12
Οἱ πλέονες κακίους.13
Δειλαί τοι δειλῶν γε καὶ ἐγγύαι ἐγγυάασθαι.14
Ἄφρων θ' ὅς κ᾽ ἐθέλῃ πρὸς κρείσσονας ἀντιφερίζειν.15
Et alia innumerabilia, quae sententialiter proferuntur.16 Nec haec apud Vergilium frustra desideraveris: non omnia possumus omnes
omnia vincit Amor
labor omnia vincit
improbus
usque adeone mori miserum est?
Stat sua cuique dies
dolus an virtus, quis in hoste requirit?
Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset
auri sacra fames.17
Et, ne obtundam nota referendo, mille sententiarum talium aut in ore sunt singulorum aut obviae intentioni legentis occurrunt. 18 In nonnullis ab Homerica secta haud scio casune an sponte desciscit.19 Fortunam Homerus nescire maluit et soli decreto, quam μοῖραν vocat, omnia regenda committit, adeo ut hoc vocabulum τύχη in nulla parte Homerici voluminis nominetur.20 Contra Vergilius non solum novit et meminit, sed omnipotentiam quoque eidem tribuit, quam et philosophi qui eam nominant nihil sua vi posse, sed decreti sive providentiae ministram esse voluerunt.21 Et in fabulis seu in historiis nonnumquam idem facit.22 Aegaeon apud Homerum auxilio est Iovi, hunc contra Iovem armant versus Maronis.23 Eumedes Dolonis proles bello praeclara animo manibusque parentem refert, cum apud Homerum Dolon inbellis sit.24 Nullam commemorationem de iudicio Paridis Homerus admittit.25 Idem vates Ganymedem non ut Iunonis paelicem a Iove raptum, sed Iovialium poculorum ministrum in caelum a dis ascitum refert velut θεοπρεπῶς.26 Vergilius tantam deam, quod cuivis de honestis feminae deforme est, velut specie victam Paride iudicante doluisse, et propter Catamiti paelicatum totam gentem eius vexasse commemorat. 27 Interdum sic auctorem suum dissimulanter imitatur, ut loci inde descripti solam dispositionem mutet et faciat velut aliud videri.28 Homerus ingenti spiritu ex perturbatione terrae ipsum Ditem patrem territum prosilire et exclamare quodammodo facit: ἔδδεισεν δ᾽ ὑπένερθεν ἄναξ ἐνέρων Ἀϊδωνεύς,
δείσας δ᾽ ἐκ θρόνου ἆλτο καὶ ἴαχε, μή οἱ ἔνερθεν
γαῖαν ἀναρρήξειε Ποσειδάων ἐνοσίχθων,
οἰκία δὲ θνητοῖσι καὶ ἀθανάτοισι φανείη
σμερδαλέ᾽ εὐρώεντα, τά τε στυγέουσι θεοί περ·
Hoc Maro non narrationis sed parabolae loco posuit, ut aliud esse videretur: non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens
infernas reseret sedes et regna recludat
pallida, dis invisa, superque inmane barathrum
cernatur, trepident immisso lumine Manes.29
Hoc quoque dissimulando subripuit; nam cum ille dixisset deos sine labore vivere, θεοὶ ῥεῖα ζώοντες, hoc idem dixit occultissime: di Iovis in tectis casum miserantur inanem
amborum et tantos mortalibus esse labores,
quibus ipsi scilicet carent.
Macrobius HOME
bav1575.232 bnf6371.138 bus14.183
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 15] <<< >>> [cap. 17]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19 > 24 > 15 > 18 > 16
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik