monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 13] <<<     >>> [cap. 15]

Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 14]

1 Adeo autem Vergilio Homeri dulcis imitatio est ut et in versibus vitia quae a nonnullis imperite reprehenduntur imitatus sit, eos dico quos Graeci vocant ἀκεφάλους, λαγαροὺς, ὑπερκαταληκτικούς, quos hic quoque heroicum stilum approbans non refugit; ut sunt apud ipsum ἀκέφαλοι: arietat in portas ...
abietibus textum caecis iter ...
et similia; λαγαροὶ autem, qui in medio versu breves syllabas pro longis habent, et duros obice postes ...
concilium ipse pater et magna incepta Latinus ...
Ὑπερκαταληκτικοὶ syllaba longiores sunt: quin protinus omnia
et: Vulcano decoquit umorem
et spumas miscent argenti vivaque sulphura
et: arbutus horrida.2
Sunt apud Homerum versus vulsis ac rasis similes et nihil differentes ab usu loquendi.3 Hos quoque tamquam heroice incomptos adamavit: ἵππους δὲ ξανθὰς ἑκατὸν καὶ πεντήκοντα
πάσας θηλείας
omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.4
Nudus in ignota, Palinure, iacebis harena.5
Sunt amoenae repetitiones quas non fugit: ἅ τε παρθένος ἠΐθεός τε,
παρθένος ἠΐθεός τ᾽ ὀαρίζετον ἀλλήλοιιν.6
Pan etiam Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicet se iudice victum.7
Homerica quoque epitheta quantum sit admiratus imitando confessus est: μοιρηγενὲς ὀλβιόδαιμον
χαλκεοθωρήκων· ἀτὰρ ἀσπίδες ὀμφαλόεσσαι
θωρήκων τε νεοσμήκτων
κυανοχαῖτα Ποσειδάων
Διὸς νεφεληγερέταο
οὔρεά τε σκιόεντα θάλασσά τε ἠχήεσσα
κύαμοι κυανόχροες
et mille talium vocabulorum, quibus velut sideribus micat divini carminis variata maiestas.8 Ad haec a vestro respondetur, malesuada fames,
auricomi rami
centumgeminus Briareus
adde et "fumiferam noctem" et quicquid in singulis paene versibus diligens lector agnoscit. 9 Saepe Homerus inter narrandum velut ad aliquem dirigit orationem: ἔνθ᾽ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον
et φαίης κεν ζάκοτόν τινα ἔμμεναι ἄφρονά τ᾽ αὔτως.10
Nec hoc Vergilius omisit: migrantes cernas totaque ex urbe ruentes,
et: totumque instructo Marte videres
fervere Leucaten
et pelago credas innare revulsas
Cycladas
et studio incassum videas gestire lavandi.11
Item divinus ille vates res vel paulo vel multo ante transactas opportune ad narrationis suae seriem revocat ut et historicum stilum vitet, non per ordinem digerendo quae gesta sunt, nec tamen praeteritorum nobis notitiam subtrahat.12 Theben Asiae civitatem aliasque plurimas Achilles antequam irasceretur everterat, sed Homeri opus ab Achillis ira sumpsit exordium.13 Ne igitur ignoraremus quae prius gesta sunt, fit eorum tempestiva narratio: ᾠχόμεθ᾽ ἐς Θήβην, ἱερὴν πόλιν Ἠετίωνος,
τὴν δὲ διεπράθομεν τε καὶ ἤγομεν ἐνθάδε πάντα,
et alibi: δώδεκα μὲν σὺν νηυσὶ πόλεις ἀλάπαξ᾽ ἀνθρώπων,
πεζὸς δ᾽ ἕνδεκά φημι κατὰ Τροίην ἐρίβωλον.14
Item ne ignoraremus quo duce classis Graecorum ignotum sibi Troiae litus invenerit, cum de Calchante quaereretur, ait: καὶ νήεσσ᾽ ἡγήσατ᾽ Ἀχαιῶν Ἴλιον εἴσω
ἣν διὰ μαντοσύνην, τήν οἱ πόρε Φοῖβος Ἀπόλλων,
et ipse Calchas narrat omen quod Graecis navigantibus de serpente passerum populatore contigerit, ex quo denuntiatum est exercitum annos decem in hostico futurum.15 Alio loco senex, id est referendis fabulis amica et loquax aetas, res refert vetustas: ἤδη γάρ ποτ᾽ ἐγὼ καὶ ἀρείοσιν ἠέ περ ὑμῖν
ἀνδράσιν ὡμίλησα
et reliqua; et alibi: αἴθ᾽ ὣς ἡβώοιμι, βίη δέ μοι ἔμπεδος εἴη
et sequentia.16 Vergilius omne hoc genus pulcherrime aemulatus est: nam memini Hesionae visentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum,
et atque equidem memini Teucrum Sidona venire,
et qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa
stravi,
et de furto vel poena Caci tota narratio.17 Nec vetustissima tacuit, quin et ipsa notitiae nostrae auctoris sui imitator ingereret: namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati ...
et similia.
Macrobius HOME

bav1575.227 bnf6371.136 bus14.181

Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 13] <<<     >>> [cap. 15]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik