monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 10] <<< >>> [cap. 12]
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 11]
1 Et haec quidem iudicio legentium relinquenda sunt, ut ipsi aestiment quid debeant de utriusque collatione sentire.2 Si tamen me consulas, non negabo nonnumquam Vergilium in transferendo densius excoluisse, ut in hoc loco: qualis apes aestate nova per florea rura
exercet sub sole labor, cum gentis adultos
educunt fetos, aut cum liquentia mella
stipant et dulces distendunt nectare cellas,
aut onera accipiunt venientum aut agmine facto
ignavum fucos pecus a praesepibus arcent:
fervet opus redolentque thymo fraglantia mella.3
Ἠΰτε ἔθνεα εἶσι μελισσάων ἀδινάων
πέτρης ἐκ γλαφυρῆς αἰεὶ νέον ἐρχομενάων,
βοτρυδὸν δὲ πέτονται ἐπ᾽ ἄνθεσιν εἰάρινοῖσιν•
αἳ μέν τ᾽ ἔνθα ἅλις πεποτήαται, αἳ δέ τε ἔνθα•
ὣς τῶν ἔθνεα πολλὰ νεῶν ἄπο καὶ κλισιάων
ἠϊόνος προπάροιθε βαθείης ἐστιχόωντο
ἰλαδὸν εἰς ἀγορήν• μετὰ δέ σφισιν Ὄσσα δεδήει.4
Vides descriptas apes a Vergilio opifices, ab Homero vagas: alter discursum et solam volatus varietatem, alter exprimit nativae artis officium. 5 In his quoque versibus Maro extitit locupletior interpres: o socii (neque enim ignari sumus ante malorum),
o passi graviora, dabit deus his quoque finem.6
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes
accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
experti: revocate animos maestumque timorem
mittite; forsan et haec olim meminisse iuvabit.7
Per varios casus ...
et reliqua. 8 Ὦ φίλοι, οὐ γάρ πώ τι κακῶν ἀδαήμονές εἰμεν•
οὐ μὲν δὴ τόδε μεῖζον ἔπι κακὸν, ἠ᾽ ὅτε Κύκλωψ
εἴλει ἐνὶ σπῆϊ γλαφυρῷ κρατερῆφι βίῆφιν•
ἀλλὰ καὶ ἔνθεν ἐμῇ ἀρετῇ βουλῇ τε νόῳ τε
ἐκφύγομεν, καί που τῶνδε μνήσεσθαι ὀΐω.9
Vlixes ad socios unam commemoravit aerumnam: hic ad sperandam praesentis mali absolutionem gemini casus hortatur eventu.10 Deinde ille obscurius dixit, καί που τῶνδε μνήσεσθαι ὀΐω, hic apertius, "forsan et haec olim meminisse iuvabit".11 Sed et hoc quod vester adiecit solacii fortioris est.12 Suos enim non tantum exemplo evadendi, sed et spe futurae felicitatis animavit, per hos labores non solum sedes quietas sed et regna promittens. 13 Hos quoque versus inspicere libet: ac veluti summis antiquam in montibus ornum
cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant
eruere agricolae certatim: illa usque minatur
et tremefacta comam concusso vertice nutat,
vulneribus donec paulatim evicta supremum
congemuit traxitque iugis avulsa ruinam.14
Ἤριπε δ᾽ ὡς ὅτε τις δρῦς ἤριπεν ἠ᾽ ἀχερωῒς,
ἠὲ πίτυς βλωθρή, τήν τ᾽ οὔρεσι τέκτονες ἄνδρες
ἐξέταμον πελέκεσσι νεήκεσι νήϊον εἶναι.15
Magno cultu vester difficultatem abscidendae arboreae molis expressit, verum nullo negotio Homerica arbor absciditur. 16 Haud segnis strato surgit Palinurus et omnes
explorat ventos atque auribus aera captat:
sidera cuncta notat tacito labentia caelo,
Arcturum Pliadasque Hyadas geminosque Triones,
armatumque auro circumspicit Oriona.17
Αὐτὰρ ὁ πηδαλίῳ ἰθύνετο τεχνηέντως
ἥμενος• οὐδέ οἱ ὕπνος ἐπὶ βλεφάροισιν ἔπιπτεν
Πληϊάδας τ᾽ ἐσορῶντι καὶ ὀψὲ δύοντα Βοώτην
Ἄρκτον θ᾽, ἣν καὶ Ἄμαξαν ἐπίκλησιν καλέουσιν,
ἥ τ᾽ αὐτοῦ στρέφεται καὶ τ᾽ Ὠρίωνα δοκεύει.18
Gubernator qui explorat caelum crebro reflectere cervicem debet, captando de diversis caeli regionibus securitatem sereni.19 Hoc mire et velut coloribus Maro pinxit.20 Nam quia Arcturus iuxta septemtrionem est, Taurus vero in quo Hyades sunt, sed et Orion, in regione austri sunt, crebram cervicis reflexionem in Palinuro sidera consulente descripsit.21 "Arcturum" inquit: ecce intuetur partem septemtrionis; deinde "Pliadasque Hyadas": ecce ad austrum flectitur; "geminosque Triones": rursus ad septemtriones vertit aspectum; "armatumque auro circumspicit Oriona": iterum se ad austrum reflectit.22 Sed et verbo "circumspicit" varietatem saepe se vicissim convertentis ostendit.23 Homerus gubernatorem suum semel inducit intuentem Pliadas, quae in australi regione sunt, semel Booten et Arcton, quae sunt in septemtrionali polo. 24 Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,
perfide, sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.25
Νηλεές, οὐκ ἄρα σοί γε πατὴρ ἦν ἱππότα Πηλεύς,
οὐδὲ Θέτις μήτηρ, γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα.26
Plene Vergilius non partionem solam, sicut ille quem sequebatur, sed educationem quoque nutricationis tamquam belualem et asperam criminatus est.27 Addidit enim de suo "Hyrcanaeque admorunt ubera tigres," quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem nutricis ingenium et natura lactis tenet, quae, infusa tenero et mixta parentum semini adhuc recenti, ex hac gemina concretione unam indolem configurat.28 Hinc est quod providentia naturae similitudinem natorum atque gignentium ex ipso quoque nutricatu praeparans, fecit cum ipso partu alimoniae copiam nasci.29 Nam postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus effinxit atque aluit, adventante iam partus tempore idem ad corporis materni superna conscendens in naturam lactis albescit, ut recens natis idem sit altor qui fuerat fabricator.30 Quam ob rem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere.31 Neque in hominibus id solum sed in pecudibus quoque animadversum.32 Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.33 In arboribus etiam et frugibus ad earum indolem vel detrectandam vel augendam maior plerumque vis et potestas est aquarum atque terrarum quae alunt quam ipsius quod iacitur seminis, ac saepe videas laetam nitentemque arborem, si in locum alterum transferatur, suco terrae deterioris elanguisse.34 Ad criminandos igitur mores defuit Homero quod Vergilius adiecit. 35 Non tam praecipites biiugo certamine campum
corripuere ruuntque effusi carcere currus,
nec sic immissis aurigae undantia lora
concussere iugis pronique in verbera pendent.36
Οἱ δ᾽, ὥς τ᾽ ἐν πεδίῳ τετράοροι ἄρσενες ἵπποι,
πάντες ἀφορμηθέντες ὑπὸ πληγῇσιν ἱμάσθλης,
ὑψόσ᾽ ἀειρόμενοι ῥίμφα πρήσσουσι κέλευθα ...
Graius poeta equorum tantum meminit flagro animante currentium, licet dici non possit elegantius quam quod adiecit ὑψόσ᾽ ἀειρόμενοι, quo expressit quantum natura dare poterat impetum cursus.37 Verum Maro et currus de carcere ruentes et campos corripiendo praecipites mira celeritate descripsit, et accepto brevi semine de Homerico flagro pinxit aurigas concutientes lora undantia et pronos in verbera pendentes: nec ullam quadrigarum partem intactam reliquit, ut esset illi certaminis plena descriptio. 38 Magno veluti cum flamma sonore
virgea suggeritur costis undantis aeni,
exsultantque aestu latices, furit intus aquai
fumidus atque alte spumis exuberat amnis.39
Nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.40
Ὡς δὲ λέβης ζεῖ ἔνδον ἐπειγόμενος πυρὶ πολλῷ
κνίσῃ μελδόμενος ἁπαλοτρεφέος σιάλοιο
πάντοθεν ἀμβολάδην, ὑπὸ δὲ ξύλα κάγκανα κεῖται,
ὣς τοῦ καλὰ ῥέεθρα πυρὶ φλέγετο, ζέε δ᾽ ὕδωρ.41
Graeci versus aeni continent mentionem multo igne ebullientis, et totum ipsum locum haec verba ornant, πάντοθεν ἀμβολάδην, nam scaturrigines ex omni parte emergentes sic eleganter expressit.42 In Latinis versibus tota rei pompa descripta est, sonus flammae et pro hoc quod ille dixerat πάντοθεν ἀμβολάδην, exultantes aestu latices et amnem fumidum exuberantem spumis atque intus furentem: unius enim verbi non reperiens similem dignitatem compensavit quod deerat copiae varietate descriptionis.43 Adiecit post omnia, "nec iam se capit unda," quo expressit quod semper usu evenit suppositi nimietate caloris.44 Bene ergo se habet poeticae tubae cultus, omnia quae in hac re eveniunt comprehendens. 45 Portam, quae ducis imperio commissa, recludunt
freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.46
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant,
armati ferro et cristis capita alta coruscis.47
Quales aeriae liquentia flumina circum,
sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum,
consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
attollunt capita et sublimi vertice nutant.48
Τὼ μὲν ἄρα προπάροιθε πυλάων ὑψηλάων
ἕστασαν ὡς ὅτε τε δρύες οὔρεσιν ὑψικάρηνοι,
αἵ τ᾽ ἄνεμον μίμνουσι καὶ ὑετὸν ἤματα πάντα,
ῥίζῃσιν μεγάλῃσι διηνεκέεσσ᾽ ἀραρυῖαι•
ὣς ἄρα τὼ χείρεσσι πεποιθότες ἠδὲ βίηφι
μίμνον ἐπερχόμενον μέγαν Ἄσιον, οὐδὲ φέβοντο.49
Graeci milites Polypoetes et Leonteus stant pro portis et immobiles Asium advenientem hostem velut fixae arbores opperiuntur.50 Hactenus est Graeca descriptio.51 Verum Vergiliana Bitian et Pandarum portam ultro recludere facit, oblaturos hosti quod per vota quaerebat, ut compos castrorum fieret, per hoc futuros in hostium potestate: et geminos heroas modo turres vocat, modo describit luce cristarum coruscos nec arborum, ut ille, similitudinem praetermisit, sed uberius eam pulchriusque descripsit. 52 Nec hoc negaverim cultius a Marone prolatum:
olli dura quies oculos et ferreus urguet
somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.53
Ὣς ὃ μὲν ἔνθα πεσὼν κοιμήσατο χάλκεον ὕπνον.
Macrobius HOME
bav1575.215 bnf6371.131 bus14.173
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 10] <<< >>> [cap. 12]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik