monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 2] <<< >>> [cap. 4]
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 3]
1 Et si vultis me et ipsos proferre versus ad verbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obvios adnotabo. 2 Νευρὴν μὲν μαζῷ πέλασεν, τόξῳ δὲ σίδηρον.3
Totam rem quanto compendio lingua ditior explicavit! Vester licet periodo usus idem tamen dixit: adduxit longe, donec curvata coirent
inter se capita et manibus iam tangeret aequis,
laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.4
Ille ait: οὐδέ τις ἄλλη
φαίνετο γαιάων, ἀλλ᾽ οὐρανὸς ἠδὲ θάλασσα.5
nec iam amplius ulla
apparet tellus, caelum undique et undique pontus.6
Πορφύρεον δ᾽ ἄρα κῦμα παρίστατο, οὔρει ἶσον,
κυρτωθέν
curvata in molis faciem circumstetit unda.7
Et de Tartaro ille ait: τόσσον ἔνερθ᾽ Ἀΐδεω ὅσον οὐρανός ἐστ᾽ ἀπὸ γαίης,
bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras
quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.8
Αὐτὰρ ἐπεὶ πόσιος καὶ ἐδητύος ἐξ ἔρον ἕντο.9
Postquam exempta fames et amor compressus edendi.10
Τῷ δ᾽ ἕτερον μὲν δῶκε θεός, ἕτερον δ᾽ ἀνένευσε.11
Audiit et votis Phoebus succedere partem
mente dedit, partem volucres dispersit in auras.12
Νῦν δὲ δὴ Αἰνείαο βίη Τρώεσσιν ἀνάσσει
καὶ παίδων παῖδες, τοί κεν μετόπισθε γένωνται.13
Hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris
et nati natorum et qui nascentur ab illis.14
Καὶ τότ᾽ Ὀδυσσῆος λύτο γούνατα καὶ φίλον ἦτορ,
et alibi: Αἴας δ᾽ ἐρρίγησε κασιγνήτοιο πεσόντος.15
Hic de duobus unum fabricatus est, extemplo Aeneae solvuntur frigore membra.16
Πότνι᾽ Ἀθηναίη, ἐρυσίπτολι, δῖα θεάων,
ἆξον δὴ ἔγχος Διομήδεος, ἠδὲ καὶ αὐτὸν
πρηνέα δὸς πεσέειν Σκαιῶν προπάροιθε πυλάων.17
Armipotens, praesens belli, Tritonia virgo,
frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum
pronum sterne solo portisque effunde sub ipsis.18
Οὐρανῷ ἐστήριξε κάρη καὶ ἐπὶ χθονὶ βαίνει.19
Ingrediturque solo et caput inter nubila condit.20
Ille de somno ait: νήδυμος ἥδιστος, θανάτῳ ἄγχιστα ἐοικώς.21
Hic posuit: dulcis et alta quies placidaeque simillima morti.22
Ναὶ μὰ τόδε σκῆπτρον, τὸ μὲν οὔποτε φύλλα καὶ ὄζους
φύσει, ἐπεὶ δὴ πρῶτα τομὴν ἐν ὄρεσσι λέλοιπεν,
οὐδ᾽ ἀναθηλήσει, περὶ γὰρ ῥά ἑ χαλκὸς ἔλεψεν
φύλλα τε καὶ φλοιόν• νῦν αὖτέ μιν υἷες Ἀχαιῶν
ἐν παλάμαις φορέουσι δικασπόλοι οἵ τε θέμιστας
πρὸς Διὸς εἰρύαται.23
"Vt sceptrum hoc" - dextra sceptrum nam forte gerebat -
"numquam fronde levi fundet virgulta neque umbram,
cum semel in silvis imo de stirpe recisum
matre caret posuitque comas et brachia ferro,
olim arbos, nunc artificis manus aere decoro
inclusit patribusque dedit gestare Latinis".24
Sed iam, si videtur, a collatione versuum translatorum facesso, ut nec uniformis narratio pariat ex satietate fastidium, et sermo ad alia non minus praesenti causae apta vertatur». 25 «Perge quaeso», inquit Avienus, «omnia quae Homero subtraxit investigare.26 Quid enim suavius quam duos praecipuos vates audire idem loquentes? Quia cum tria haec ex aequo inpossibilia putentur, vel Iovi fulmen vel Herculi clavam vel versum Homero subtrahere, quod etsi fieri possent, alium tamen nullum deceret vel fulmen praeter Iovem iacere, vel certare praeter Herculem robore, vel canere quod cecinit Homerus: hic opportune in opus suum quae prior vates dixerat transferendo fecit ut sua esse credantur.27 Ergo pro voto omnium feceris si cum hoc coetu communicata velis quaecumque vestro noster poeta mutuatus est». 28 «Cedo igitur», Eustathius ait, «Vergilianum volumen, quia locos singulos eius inspiciens Homericorum versuum promptius admonebor».29 Cumque Symmachi iussu famulus de bibliotheca petitum librum detulisset, temere volvit Eustathius ut versus quos fors obtulisset inspiceret et, «videte», inquit, «portum ad civitatem Didonis ex Ithaca migrantem: est in secessu longo locus: insula portum
efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.30
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
in caelum scopuli, quorum sub vertice late
aequora tuta silent; tum silvis scena coruscis
desuper horrentique atrum nemus imminet umbra.31
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum:
intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,
nympharum domus.32 Hic fessas non vincula naves
ulla tenent, unco non alligat anchora morsu.33
Φόρκυνος δέ τίς ἐστι λιμὴν, ἁλίοιο γέροντος,
ἐν δήμῳ Ἰθάκης• δύο δὲ προβλῆτες ἐν αὐτῷ
ἀκταὶ ἀπορρῶγες λιμένος ποτὶ πεπτηυῖαι
αἵ τ᾽ ἀνέμων σκεπόωσι δυσαήων μέγα κῦμα
ἔκτοθεν• ἔντοσθεν δέ τ᾽ ἄνευ δεσμοῖο μένουσιν
νῆες ἐΰσσελμοι, ὅτ᾽ ἂν ὅρμου μέτρον ἵκωνται.34
Αὐτὰρ ἐπὶ κρατὸς λιμένος τανύφυλλος ἐλαίη
ἀγχόθι δ᾽ αὐτῆς ἄντρον ἐπήρατον ἠεροειδές
ἱρὸν νυμφάων αἳ νηϊάδες καλέονται».
Macrobius HOME
bav1575.201 bnf6371.124 bus14.164
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 2] <<< >>> [cap. 4]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik