monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 2]
1 Tunc Euangelus irridenti similis, «bene», inquit, «opifici deo a rure Mantuano poetam comparas quem Graecos rhetoras, quorum fecisti mentionem, nec omnino legisse adseveraverim! Vnde enim Veneto rusticis parentibus nato, inter silvas et frutices educto, vel levis Graecarum notitia litterarum?» Et Eustathius: «cave», inquit, «Euangele, Graecorum quemquam vel de summis auctoribus tantam Graecae doctrinae hausisse copiam credas, quantam sollertia Maronis vel adsecuta est vel in suo opere digessit.2 Nam praeter philosophiae et astronomiae amplam illam copiam de qua supra disseruimus, non parva sunt alia quae traxit a Graecis et carmini suo tamquam illic nata conseruit».3 Et Praetextatus, «oratus sis», inquit, «Eustathi, ut haec quoque communicata nobiscum velis, quantum memoria repente incitata suffecerit».4 Omnes Praetextatum secuti ad disserendum Eustathium provocaverunt.5 Ille sic incipit: «Dicturumne me putatis ea quae vulgo nota sunt, quod Theocritum sibi fecerit pastoralis operis auctorem, ruralis Hesiodum, et quod in ipsis Georgicis tempestatis serenitatisque signa de Arati phaenomenis traxerit, vel quod eversionem Troiae cum Sinone suo et equo ligneo ceterisque omnibus quae librum secundum faciunt a Pisandro ad verbum paene transcripserit, qui inter Graecos poetas eminet opere quod a nuptiis Iovis et Iunonis incipiens universas historias, quae mediis omnibus saeculis usque ad aetatem ipsius Pisandri contigerunt, in unam seriem coactas redegerit et unum ex diversis hiatibus temporum corpus effecerit, in quo opere inter historias ceteras interitus quoque Troiae in hunc modum relatus est, quae Maro fideliter interpretando fabricatus sibi est Iliacae urbis ruinam? Sed et haec et talia pueris decantata praetereo. 6 Iam vero Aeneis ipsa, nonne ab Homero sibi mutuata est errorem primum ex Odyssea, deinde ex Iliade pugnas? Quia operis ordinem necessario rerum ordo mutavit, cum apud Homerum prius Iliacum bellum gestum sit, deinde revertenti de Troia error contigerit Vlixi, apud Maronem vero Aeneae navigatio bella quae postea in Italia sunt gesta praecesserit.7 Rursus Homerus in primo, cum vellet iniquum Graecis Apollinem facere, causam struxit de sacerdotis iniuria: hic ut Troianis Iunonem faceret infestam, causarum sibi congeriem comparavit.8 Nec illud cum magna cura relaturus sum, licet ut aestimo non omnibus observatum, quod cum primo versu promisisset producturum se de Troiae litoribus Aenean, Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Lavinaque venit
litora,
ubi ad ianuam narrandi venit, Aeneae classem non de Troia, sed de Sicilia producit: vix e conspectu Siculae telluris in altum
vela dabant laeti,
quod totum Homericis filis texuit.9 Ille enim vitans in poemate historicorum similitudinem, quibus lex est incipere ab initio rerum et continuam narrationem ad finem usque perducere, ipse poetica disciplina a rerum medio coepit et ad initium post reversus est.10 Ergo Vlixis errorem non incipit a Troiano litore describere, sed facit eum primo navigantem de insula Calypsonis, et ex persona sua perducit ad Phaeacas.11 Illic in convivio Alcinoi regis narrat ipse quem ad modum de Troia ad Calypsonem usque pervenerit.12 Post Phaeacas rursus Vlixis navigationem usque ad Ithacam ex persona propria poeta describit.13 Quem secutus Maro Aenean de Sicilia producit, cuius navigationem describendo perducit ad Libyam.14 Illic in convivio Didonis ipse narrat Aeneas usque ad Siciliam de Troia navigationem et addit uno verso quod iam copiose poeta descripserat: hinc me digressum vestris deus appulit oris.15
Post Africam quoque rursus poeta ex persona sua iter classis usque ad ipsam descripsit Italiam: interea medium Aeneas iam classe tenebat
certus iter.16
Quid quod et omne opus Vergilianum velut de quodam Homerici operis speculo formatum est? Nam et tempestas mira imitatione descripta est - versus utriusque qui volet conferat - et Venus in locum Nausicaae Alcinoi filiae successit, ipsa autem Dido refert speciem regis Alcinoi convivium celebrantis.17 Scylla quoque et Charybdis et Circe decenter attingitur et pro Solis armentis Strophades insulae finguntur.18 At pro consultatione inferorum descensus ad eos cum comitatu sacerdotis inducitur: ibi Palinurus Elpenori, sed et infesto Aiaci infesta Dido et Tiresiae consiliis Anchisae monita respondent.19 Iam proelia Iliadis et vulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis varietas, ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis, ita Drancis et Turni - utrobique enim alter suum, alter publicum commodum cogitabat - pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captivi inferiis destinati, ut illic Patrocli, hic Pallantis: Sulmone creatos
quattuor hic iuvenes, totidem quos educat Vfens,
viventes rapit, inferias quos immolet umbris.20
Quid quod pro Lycaone Homerico, qui inter fugientes deprehensus non mirum si ad preces confugerat, nec tamen Achilles propter occisi Patrocli dolorem pepercit, simili condicione Magus in medio tumultu subornatus est? Inde Mago procul infestam contenderat hastam,
et cum ille genua amplectens supplex vitam petisset, respondit, belli commercia Turnus
sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.21
Sed et insultatio Achillis in ipsum Lycaonem iam peremptum in Tarquitium a Marone transfertur.22 Ille ait, ἐνταυθοῖ νῦν κεῖσο
et cetera, at hic vester: istic nunc, metuende, iace,
et reliqua.
Macrobius HOME
bav1575.198 bnf6371.123 bus14.162
Macrobius, Saturnalia, 5, [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik