monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6
Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 5] <<<    

Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 6]

1 Diximus a simili: nunc dicamus a minore pathos a poeta positum.2 Nempe cum aliquid proponitur quod per se magnum sit, deinde minus esse ostenditur quam illud quod volumus augeri, sine dubio infinita miseratio movetur: ut est illud, o felix una ante alias Priameia virgo,
hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
iussa mori
primum quod ait "felix", comparationem sui fecit, deinde posuit a loco, "hostilem ad tumulum", et a modo, quod non minus acerbum est: "iussa mori".3 Sic ergo haec accipienda sunt: quamvis hostilem ad tumulum, quamvis iussa mori, felicior tamen quam ego, quia sortitus non pertulit ullos.4
Simile est et illud: o terque quaterque beati!
Et quod de Pasiphae dicit: Proetides implerunt falsis mugitibus agros;
deinde ut minus hoc esse monstraret: at non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est
concubitus.5
Quid, illud non vehementer patheticum est a minore? Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.6
Quid hic intellegimus, nisi omnia quae passus erat minora illi visa quam patris mortem? A maiore negaverunt quidam augeri rem posse; sed eleganter hoc circa Didonem Vergilius induxit: non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis
Carthago aut antiqua Tyros.7
Dixit enim non minorem luctum fuisse ex unius morte quam si tota urbs, quod sine dubio esset maius, ruisset.8 Et Homerus idem fecit: ὡς εἰ ἅπασα
Ἴλιος ὀφρυόεσσα πυρὶ σμήχοιτο κατ᾽ ἄκρης.9
Est apud oratores et ille locus idoneus ad pathos movendum qui dicitur praeter spem.10 Hunc Vergilius frequenter exercuit: nos tua progenies, caeli quibus annuis arcem
et cetera.11 Et Dido: hunc ego si potui tantum sperare dolorem,
et perferre, soror, potero.12
Aeneas de Euandro, et nunc ille quidem spe multum captus inani
fors et vota facit,
et illud: advena nostri,
quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli
diceret: haec mea sunt, veteres migrate coloni.13
Invenio tamen posse aliquem et ex eo quod iam speraverit movere pathos, ut Euander: haud ignarus eram quantum nova gloria in armis
et praedulce decus.14
Oratores homoeopathian vocant quotiens de similitudine passionis pathos nascitur, ut apud Vergilium, fuit et tibi talis
Anchises genitor
et animum patriae strinxit pietatis imago
et subiit cari genitoris imago
et Dido, me quoque per multos similis fortuna labores.15
Est et ille locus ad permovendum pathos, in quo sermo dirigitur vel ad inanimalia vel ad muta, quo loco oratores frequenter utuntur.16 Vtrumque Vergilius bene pathetice tractavit, vel cum ait Dido: dulces exuviae, dum fata deusque sinebant,
vel cum Turnus: tuque, optima, ferrum,
Terra, tene,
et idem alibi: nunc o numquam frustrata vocatus
hasta meos,
et Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est,
viximus.17
Facit apud oratores pathos etiam addubitatio quam Graeci ἀπόρησιν vocant.18 Est enim vel dolentis vel irascentis dubitare quid agas: en quid ago? Rursusne procos inrisa priores
experiar?
Et illud de Orpheo, quid faceret? Quo se rapta bis coniuge ferret?
Et de Niso, quid faciat? Qua vi iuvenem, quibus audeat armis
eripere?
Et Anna permoventer, quid primum deserta querar? Comitemne sororem
sprevisti moriens?
Et attestatio rei visae apud rhetoras pathos movet.19 Hoc Vergilius sic exequitur: ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
ut vidit levique patens in pectore vulnus,
et illud: implevitque sinum sanguis,
et moriensque suo se in sanguine versat
et crudelis nati monstrantem vulnera cernit,
et ora virum tristi pendebant pallida tabo,
et volvitur Euryalus ... pulchrosque per artus
it cruor,
et vidi egomet duo de numero ... corpora nostro.20
Facit hyperbole, id est nimietas, pathos, per quam exprimitur vel ira vel misericordia: ira, ut cum forte dicimus "milies ille perire debuerat," quod est apud Vergilium, omnes per mortes animam sontem ipse dedissem,
miseratio, cum dicit, Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones
interitum.21
Nascitur praeter haec de nimietate vel amatorium vel alterius generis pathos, si mihi non haec lux toto iam longior anno est
et illud seorsum, maria ante exurere Turno
quam sacras dabitur pinus
et non si tellurem effundat in undas.22
Exclamatio, quae apud Graecos ἐκφώνησις dicitur, movet pathos.23 Haec fit interdum ex persona poetae, nonnumquam ex ipsius quem inducit loquentem.24 Ex poetae quidem persona est: Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae!
Infelix, utcumque ferent ea facta nepotes!
Crimen amor vestrum!
Et alia similia.25 Ex persona vero alterius, di capiti ipsius generique reservent!
Et di, talia Grais
instaurate, pio si poenas ore reposco!
et di talem terris avertite pestem!
Contraria huic figurae ἀποσιώπησις, quod est taciturnitas.26 Nam ut illic aliqua exclamando adicimus, ita hic aliqua tacendo subducimus, quae tamen intellegere possit auditor.27 Hoc autem praecipue irascentibus convenit, ut Neptunus, quos ego - sed motos praestat componere fluctus,
et Mnestheus, nec vincere certo,
quamquam o - sed superent quibus hoc, Neptune, dedisti,
et Turnus, quamquam o si solitae quicquam virtutis adesset!
Et in Bucolicis, novimus et qui te transversa tuentibus hircis,
et quo - sed faciles Nymphae risere - sacello.28
Sed et miseratio ex hac figura mota est a Sinone: donec Calchante ministro -
sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?
Nascitur pathos et de repetitione, quam Graeci ἐπαναφορὰν vocant, cum sententiae ab isdem nominibus incipiunt.29 Hinc Vergilius: Eurydicen vox ipsa et frigida lingua,
a! Miseram Eurydicen anima fugiente vocabat.30
Eurydicen toto referebant flumine ripae,
et illud: te dulcis coniunx, te solo in litore secum,
te veniente die, te decedente canebat,
et illud: te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,
te liquidi flevere lacus.31
Ἐπιτίμησις, quae est obiurgatio, habet et ipsa pathos, id est cum obiecta isdem verbis refutamus: "Aeneas ignarus abest": ignarus et absit».
Macrobius HOME

bav1575.192 bnf6371.121 bus14.159

Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 5] <<<    
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik