monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5
Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 4] <<<     >>> [cap. 6]

Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 5]

1 Sunt in arte rhetorica ad pathos movendum etiam hi loci qui dicuntur circa rem, et movendis adfectibus peropportuni sunt.2 Ex quibus primus est a simili.3 Huius species sunt tres: exemplum, parabola, imago; Graece παράδειγμα, παραβολή, εἰκών.4 Ab exemplo Vergilius: si potuit Manes accersere coniugis Orpheus,
Threicia fretus cithara fidibusque canoris,
si fratrem Pollux alterna morte redemit
itque reditque viam totiens - quid Thesea, magnum
quid memorem Alciden? Et mi genus ab Iove summo.5

Haec enim omnia misericordiam movent, quoniam indignum videtur negari sibi quod aliis indultum ait.6 Deinde vide unde auget invidiam.7 "si potuit Manes accersere coniugis Orpheus".8 Habes causam disparem: Manes illic coniugis, hic patria; illic accersere, hic videre.9 "Threicia fretus cithara": hic materiam eius irrisit.10 "Si fratrem Pollux alterna morte redemit itque reditque viam totiens": hoc iam a modo, plus est enim saepe ire quam semel.11 "Quid Thesea, magnum quid memorem Alciden?" Hic propter egregias personas non habuit quod minueret vel augeret: verum quod in illis elucebat hoc sibi iactat cum his esse commune: "et mi genus ab Iove summo". 12 Simile est et illud ab indignatione: quid enim? Ait Iuno, Pallasne exurere classem
Argivum ... potuit?
Iam hoc plus est, classem victricem quam reliquias fugientium.13 Deinde causam minuit: unius ob noxam et furias Aiacis Oilei.14
Quam minuit ut"noxam" diceret, quod levis culpae nomen est, et "unius", quod facile possit ignosci, et "furentis" ut nec culpa sit.15 Et alibi: Mars perdere gentem
immanem Lapithum valuit.16
Vides easdem observationes, "gentem" et "immanem".17 Deinde aliud exemplum: concessit in iras
ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae.18
"Antiquam", ut plus honoris accederet ex vetustate: deinde in utroque causam minuit: quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydone merente?
A parabola vero quoniam magis hoc poetae convenit, saepissime pathos movit cum aut miserabilem aut iracundum vellet inducere.19 Miserabilem sic: qualis populea maerens philomela sub umbra ...
qualis commotis excita sacris
Thyas ...
qualem virgineo demessum pollice florem ...
et aliae plurimae patheticae parabolae in quibus miseratus est.20 Quid de ira? ac veluti pleno lupus insidiatus ovili
cum fremit ad caulas
et mugitus veluti fugit cum saucius aram
taurus
et alia plura similia qui quaerit inveniet. 21 Et imago, quae est a simili pars tertia, idonea est movendis adfectibus.22 Ea fit cum aut forma corporis absentis describitur aut omnino quae nulla est fingitur.23 Vtrumque Vergilius eleganter fecit: illud prius circa Ascanium, o mihi sola mei super Astyanactis imago,
sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;
fingit vero cum dicit, quam fama secuta est
candida succinctam latrantibus inguina monstris.24
Sed prior forma οἶκτον praestat, haec δείνωσιν, id est prior misericordiam commovet, horrorem secunda, sicut alibi: et scissa gaudens vadit Discordia palla,
quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello,
et omnia illa quae de Fama dixit.25 Sed et illud nimium pathetice: Furor impius intus
saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis
post tergum nodis fremit horridus ore cruento.
Macrobius HOME

bav1575.190 bnf6371.120 bus14.158

Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 4] <<<     >>> [cap. 6]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik