monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5 > 4 > 11 > 5 > 4
Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 3] <<<     >>> [cap. 5]

Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 4]

1 Frequens apud illum pathos a causa: re vera enim plerumque efficit causa ut res aut atrox aut miserabilis videatur, ut Cicero in Verrem, qui ob sepulturam in carcere necatorum a parentibus rogabatur.2 Hic enim non tam rogari aut pecuniam exigere quam ob hanc causam indignum erat.3 Et Demosthenes cum queritur quendam a Midia circumventum, ex causa auget invidiam: "circumvenit", inquit, "arbitrum qui inter me atque se integre iudicaverat".4 Ergo et Vergilius egregie saepe ex hoc loco traxit affectum.5 Occiditur, inquit, in acie Galesus: hoc per se non est dignum misericordia belli tempore, sed admovit causam: dum paci medium se offert.6
Idem alio loco: sternitur infelix,
deinde subicit causam miserabilem alieno vulnere,
id est, cum ad alium telum esset emissum.7 Et cum Palameden indigne occisum vellet: quem falsa sub proditione Pelasgi
insontem infando indicio, quia bella vetabat
demisere neci.8
Et Aeneas ut ostenderet magnitudinem timoris sui bene causam posuit et pariter comitique onerique timentem.9
Quid? Iapyx ut contemptis ceteris artificiis "inglorius", quem ad modum poeta ait, viveret, qualis causa proponitur? Ille ut depositi proferret fata parentis.10
Ex eodem genere est: fallit te incautum pietas tua.11
Haec enim causa illum hostibus etiam miserabilem fecit.12 Sed Aeneas cum hortatur ut sepeliantur occisi, quam causam proponit? Qui sanguine nobis
hanc patriam peperere suo.13
Nec non et indignatio demonstratur a causa ut illic: multa gemens ignominiam plagasque superbi
victoris, tum quos amisit inultus amores.14
Et illud a causa est ex adfectu indignantis: an solos tangit Atridas
iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis?
Et illud: at tu dictis, Albane, maneres,
et illa omnia: vendidit hic auro patriam,...
quique ob adulterium caesi ...
nec partem posuere suis.15
Ad pathos movendum nec duos illos praetermisit locos quos rhetores appellant a modo et a materia.16 Modus est cum dico: occidit manifeste vel occulte.17 Materia est cum dico ferro an veneno.18 Demosthenes de modo invidiam Midiae facit, se pulsatum cothurno; Cicero Verri cum nudum quendam dicit ab eo statuae impositum.19 Vergilius non minus evidenter: altaria ad ipsa trementem
traxit et in multo lapsantem sanguine nati,
et capulo tenus abdidit ensem.20
Et illa omnia a modo sunt: rostroque immanis vultur adunco
immortale iecur tondens
et reliqua, et quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
imminet adsimilis.21
Sed et misericordiam a modo saepe commovet, ut de Orpheo, latos iuvenem sparsere per agros;
et illud: obruit Auster aqua involvens navemque virosque,
et: saxum ingens volvunt alii
et mortua quin etiam iungebat corpora vivis,
et in Georgicis: nec via mortis erat simplex,
et cetera in descriptione morbi.22 Sed et materia apud rhetoras pathos movet, ut dum queritur Cicero flammam ex lignis viridibus factam atque ibi inclusum fumo necatum.23 Hoc enim a materia est, quoniam hic usus est fumo materia ad occidendum - ut alius gladio, alius veneno - et ideo acerrimum pathos ex hoc motum est.24 Idem facit et cum flagellis caesum queritur civem Romanum.25 Invenies idem apud Vergilium: at pater omnipotens densa inter nubila telum
contorsit: non ille faces nec fumea taedis,
lumina
et reliqua.26 Eleganter autem illius quidem materiam elusit, ex huius autem vera et vehementi materia expressit iracundiam. 27 Et singula quidem enumeravimus, ex quibus apud rhetoras pathos nascitur, quibus ostendimus usum Maronem.28 Sed nonnumquam Vergilius in una re ad augendum pathos duobus aut pluribus locis coniunctis utitur, ut in Turno ab aetate: miserere parentis
longaevi,
a loco: quem nunc maestum patria Ardea longe
dividit,
et circa Cassandram ex modo: ecce trahebatur
ex habitu corporis: passis Priameia virgo
crinibus,
ex loco: a templo ... adytisque Minervae.29
Et circa Agamemnonem a patria: ipse Mycenaeus
a fortuna: magnorum ductor Achivum,
a necessitudine: coniugis ...
a loco: prima inter limina ...,
a causa: possedit adulter.30
Tacite quoque et quasi per definitionem pathos movere solet, cum res quae miserationem movet non dilucide dicitur sed datur intellegi, ut cum dicit Mezentius, nunc alte vulnus adactum:
quid enim aliud ex hoc intellegendum est quam hoc altum vulnus esse amittere filium? Et rursus idem, haec via sola fuit qua perdere posses.31
Sed et hic scilicet accipiendum est perire esse amittere filium.32 Et Iuturna cum queritur quod adiuvare fratrem prohibeatur, immortalis ego?
Quid enim sequitur? Non est immortalitas in luctu vivere.33 Haec, ut dixi, vim definitionis habent et a poeta eleganter introducta sunt.
Macrobius HOME

bav1575.187 bnf6371.119 bus14.157

Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 3] <<<     >>> [cap. 5]
monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5 > 4 > 11 > 5 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik