monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5 > 4 > 11 > 5 > 4 > 40 > 15 > 6 > 3 > 7 > 4 > 4 > 33 > 3
Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 2] <<<     >>> [cap. 4]

Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 3]

1 Nunc dicamus ex habitu pathos, quod est vel in aetate vel in debilitate et ceteris quae sequuntur.2 Eleganter hoc servavit ut ex omni aetate pathos misericordiae moveret: ab infantia, infantumque animae flentes in limine primo;
a pueritia, infelix puer atque impar congressus Achilli,
et parvumque patri tendebat Iulum,
ut non minus miserabile sit periculum in parvo quam in filio, et superet coniunxne Creusa
Ascaniusque puer,
et alibi, et parvi casus Iuli;
a iuventa vero, impositique rogis iuvenes ante ora parentum,
et pubentesque genae et iuvenali in corpore pallor;
a senecta, Dauni miserere senectae
et ducitur infelix aevo confectus Aletes
et canitiem multo deformat pulvere.3
Movit et a fortuna modo misericordiam, modo indignationem: misericordiam, tot quondam populis terrisque superbum
regnatorem Asiae
et Sinon: et nos aliquod nomenque decusque
gessimus,
et Ausoniisque olim ditissimus arvis;
indignationem vero ex verbis Didonis, et nostris illuserit advena regnis? -
Eleganter enim ex contemptu Aeneae auget iniuriam suam - et Amata: exulibusne datur ducenda Lavinia Teucris?
Et Numanus: bis capti Phryges.4
Movit pathos misericordiae et ex debilitate: ex quo me divum pater atque hominum rex
fulminis adflavit ventis et contigit igne,
et alibi et truncas inhonesto vulnere nares,
et de Mezentio, attollit in aegrum
se femur,
et huc caput atque illuc umero ex utroque pependit,
et te decisa suum, Laride, dextera quaerit,
et aterque cruento
pulvere perque pedes traiectus lora tumentes.5
Movit pathos misericordiae frequenter et a loco: cum vitam in silvis inter deserta ferarum
lustra domosque traho,
et Libyae deserta peragro,
et at nos hinc alii sitientes ibimus Afros,
pars Scythiam et rapidum cretae veniemus Oaxem.6
Et illud egregie et breviter ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros -
'Iliacos', id est patriae muros, quos ipse defenderat, pro quibus efficaciter per decem annorum spatia pugnaverat - Et illud nos patriam fugimus
et litora cum patriae lacrimans portusque relinquo
et dulces moriens reminiscitur Argos
et ignarum Laurens habet ora Mimanta,
et Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum.7
Et ut Agamemnonem indigne ostenderet occisum, adsumpsit locum: prima inter limina dextra
oppetiit,
et illud: moenibus in patriis atque inter tuta domorum.8
Sacer vero locus praecipue pathos movet.9 Occisum inducit Orphea, et miserabiliorem interitum eius a loco facit: inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi.10
Et in eversione Troiae: perque domos et religiosa deorum
limina.11
Cassandrae quoque raptum vel deminutionem quam miserabilem fecit sacer locus: ecce trahebatur...
a templo ... adytisque Minervae
et alibi: divae armipotentis ad aram
procubuit.12
Et Andromache cum de Pyrrhi nece diceret, ut invidiam occidentis exprimeret: excipit incautum patriasque obtruncat ad aras
et Venus quod Aeneas in mari vexatur ira Iunonis quam invidiose de loco queritur Neptuno: in regnis hoc ausa tuis?
Fecit sibi pathos saepe et ex tempore: priusquam
pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.13
Et Orpheus miserabilis ex longo dolore; septem illum totos perhibent ex ordine menses,
et Palinurus: vix lumine quarto
prospexi Italiam
et Achemenides: tertia iam lunae se cornua lumine complent
et septima post Troiae excidium iam vertitur aestas.
Macrobius HOME

bav1575.185 bnf6371.119 bus14.156

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik