monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2
Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 2]
1 Nunc videamus pathos quo tenore orationis exprimitur.2 Ac primum quaeramus quid de tali oratione rhetorica arte praecipitur.3 Oportet enim ut oratio pathetica aut ad indignationem aut ad misericordiam dirigatur, quae a Graecis οἶκτος καὶ δείνωσις appellantur.4 Horum alterum accusatori necessarium est, alterum reo. 5 Et necesse est initium abruptum habeat, quoniam satis indignantibus leniter incipere non convenit.6 Ideo apud Vergilium sic incipit: quid me alta silentia cogis
rumpere?
Et alibi: mene incepto desistere victam?
Et alibi: heu stirpem invisam et fatis contraria nostris
fata Phrygum
et Dido: "moriemur inultae,
sed moriamur," ait
et eadem: "pro Iuppiter! ibit
hic?" Ait,
et Priamus: "at tibi pro scelere," exclamat, "pro talibus ausis ..".7
Nec initium solum tale esse debet, sed omnis si fieri potest oratio videri pathetica et brevibus sententiis et crebris figurarum mutationibus debet velut inter aestus iracundiae fluctuare.8 Vna ergo nobis Vergiliana oratio pro exemplo sit: Heu stirpem invisam
initium ab ecphonesi, deinde sequuntur breves interrogatiunculae: num Sigeis occumbere campis,
num capti potuere capi? Num incensa cremavit
Troia viros?
Deinde sequitur hyperbole: medias acies mediosque per ignes
invenere viam
deinde ironia: at credo mea numina tandem
fessa iacent, odiis aut exsaturata quievi
Deinde ausus suos inefficaces queritur: per undas
ausa sequi et profugis toto me opponere ponto
secunda post haec hyperbole: absumptae in Teucros vires caelique marisque
inde dispersae querelae: quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
profuit?
Iungitur deinde argumentum a minore ut pathos augeatur: Mars perdere gentem
immanem Lapithum valuit
minor scilicet persona: ideo illud sequitur: ast ego magna Iovis coniunx
deinde cum causas quoque contulisset, quanto impetu dea dixit, infelix quae memet in omnia verti!
Nec dixit, "non possum perdere Aeneam," sed vincor ab Aenea
Deinde confirmat se ad nocendum et, quod proprium est irascentis, etsi desperat perfici posse, tamen impedire contenta est: flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.9
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis ...
at trahere atque moras tantis licet addere rebus,
at licet amborum populos excindere regum.10
Post haec in novissimo, quod irati libenter faciunt, maledicit: sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,
et protinus argumentum a simili conveniens ex praecedentibus: nec face tantum
Cisseis praegnans ignes enixa iugales.11
Vides quam saepe orationem mutaverit ac frequentibus figuris variaverit, qui ira, quae brevis furor est, non potest unum continuare sensum in loquendo. 12 Nec desunt apud eundem orationes misericordiam commoventes.13 Turnus ad Iuturnam: an miseri fratris letum ut crudele videres?
Et idem cum auget invidiam occisorum pro se amicorum: vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem
Murranum
et idem cum miserabilem fortunam suam faceret, ut victo sibi parceretur: vicisti et victum tendere palmas
Ausonii videre
id est quos minime vellem.14 Et aliorum preces orantium vitam: per te, per qui te talem genuere parentes
et similia.
Macrobius HOME
bav1575.184 bnf6371.118 bus14.155
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik