monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1
>>> Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 2]

Macrobius, Saturnalia, 4, [cap. 1]

1 «[…] nec magis incepto vultum sermone movetur,
quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.2
Tandem corripuit sese atque inimica refugit.3
Item pathos est et in hoc versu: obstupui steteruntque comae et vox faucibus haesit.4
Sed et tota Daretis fatigatio habitu depingitur:
ast illum fidi aequales genua aegra trahentem
quassantemque utroque caput crassumque cruorem
ore eiectantem
sociorum quoque eius trepidationem breviter ostendit: galeamque ensemque vocati
accipiunt,
quasi non sponte accepturi munus quod erat damnum verecundiae.5 Ex eodem genere est illud: totoque loquentis ab ore
scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis.6
Est et in descriptione languoris habitus, ut est tota descriptio pestilentiae apud Thucydiden et: labitur infelix studiorum atque immemor herbae
victor equus,
et demissae aures, incertus ibidem
sudor et ille quidem morituris frigidus.7
Est inter pathe et pudor ut circa Deiphobum, pavitantem et dira tegentem
supplicia,
et luctus habitu proditur ut in Euryali matre: expulsi manibus radii revolutaque pensa;
evolat infelix,
et Latinus, quia miratur, defixa.8
Obtutu tenet ora,
et Venus quia rogatura est, tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes ...,
et Sibylla quia insanit, subito non vultus, non color unus,
non comptae mansere comae.
Macrobius HOME

bav1575.183 bnf6371.118 bus14.155

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik