monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 19] <<<
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 20]
1 Admonent nos et fici aridae ut enumeremus genera ficorum, eodem Cloatio nos de his ut de aliis instruente.2 Sic enim diversas ficos diligentiae suae more dinumerat: Africa albula, harundinea, asinastra atra, palusca, Augusta, bifera, Carica, Chalcidica alba nigra, Chia alba nigra, Calpurniana alba nigra, cucurbitiva, duricoria, Herculanea, Liviana, Lydia, leptolydia, Marsica, Numidica pulla, Pompeiana praecox, Tellana atra. 3 Sciendum quod ficus alba ex felicibus sit arboribus, contra nigra ex infelicibus.4 Docent nos utrumque pontifices.5 Ait enim Veranius de verbis pontificalibus: "felices arbores putantur esse quercus, aesculus, ilex, suberies, fagus, corylus, sorbus, ficus alba, pirus, malus, vitis, prunus, cornus, lotus".6 Tarquitius autem Priscus in ostentario arborario sic ait: arbores quae inferum deorum avertentiumque in tutela sunt, eas infelices nominant: alternum, virgam sanguineam, filicem, ficum atram quaeque bacam nigram nigrosque fructus ferunt, itemque acrifolium, pirum silvaticum, ruscum, rubum sentesque, quibus portenta prodigiaque mala comburi iubere oportet. 7 Quid quod ficum tamquam non pomum secerni a pomis apud idoneos reperimus? Afranius in Sella: "pomum holus ficum uvam", sed et Cicero oeconomicon libro tertio: "neque serit vitem neque quae sata est diligenter colit: oleum ficos poma non habet".8 Nec hoc ignorandum est, ficum solam ex omnibus arboribus non florere.9 "Grossi" appellantur fici quae non maturescunt.10 Hos Graeci dicunt ὀλύνθους.11 Mattius: in milibus tot non videbitis grossum,
et paulo post ait: sumas ab alio lacte diffluos grossos.12
Et Postumius Albinus annali primo de Bruto: "ea causa sese stultum brutumque faciebat, grosullos ex melle edebat". 13 Olearum genera haec enumerantur: Africana, albiceris, Aquilia, Alexandrina, Aegyptia Culminea, conditiva, Liciniana, orchas, oleaster, pausia, phaulia, radius, Sallentina, Sergiana, termitea, sicut uvarum ista sunt genera: Aminea - scilicet a regione, nam Aminei fuerunt ubi nunc Falernum est - asinusca atrusca, albuelis, abena, apiana, Apicia, bumamma - aut ut Graeci dicunt βούμασθος - duracina, labrusca, melampsithia, Maronia Mareotis, Numentana, precia, pramnia, psithia, pilleolata, Rhodia, stephanitis, venucula, variola lagea».14 Inter haec Praetextatus: «velim Servium nostrum diutius audire, sed hora nos quietis admonet ut exorto iubare eloquio Symmachi domi suae fruamur».15 Atque ita facta discessio est.
Macrobius HOME
bav1575.181 bnf5797.119 bnf6371.117 bus14.154
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik