monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 18] <<< >>> [cap. 20]
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 19]
1 Et quia mala videmus admixta bellariis, post nuces de malorum generibus disserendum est.2 Sunt de agri cultura scriptores qui nuces et mala sic dividunt, ut nuces dicant omne pomum quod foris duro tegatur et intus habeat quod esui est, malum vero quod foris habeat quod est esui et durum intus includat.3 Secundum hanc definitionem Persicum, quod Sueius poeta superius inter nuces numerat, magis erit inter mala numerandum. 4 His praemissis malorum enumeranda sunt genera, quae Cloatius in ordinatorum Graecorum libro quarto ita diligenter enumerat: sunt autem genera malorum: Amerinum cotonium citreum coccymelum conditivum ἐπιμηλίς musteum Mattianum orbiculatum ogratianum praecox pannuceum Punicum Persicum Quirinianum prosivum rubrum Scaudianum silvestre struthium Scantianum tubur Verianum. 5 Vides Persicum a Cloatio inter mala numeratum, quod nomen originis suae tenuit, licet iam dudum nostri soli germen sit.6 Quod autem ait idem Cloatius citreum, et ipsum Persicum malum est secundum Vergilium: felicis mali, quo non praestantius ullum,
et reliqua.7 Et ut nemo dubitet haec de citreo dixisse Vergilium, accipite quae Oppius in libro de silvestribus arboribus dicat: "citrea item malus et Persica, altera generatur in Italia et in Media altera".8 Et paulo post de citreo loquens ait: est autem odoratissimum, ex quo interiectum vesti tineas necat.9 Fertur etiam venenis contrarium, quod tritum cum vino purgatione virium suarum bibentes servat.10 Generantur autem in Perside omni tempore mala citrea.11 Alia enim praecarpuntur, alia interim maturescunt. 12 Vides hic et citreum nominari et omnia signa poni quae de eo Vergilius dixit, licet nomen citrei ille non dixerit.13 Nam et Homerus, qui citreum θύον appellat, ostendit esse odoratum pomum: θύου δ᾽ ἀπὸ καλὸν ὀδώδει.14
Et quod ait Oppius inter vestem poni citreum, idem significat Homerus cum dicit, εἵματα δ᾽ ἀμφιέσασα θυώδεα σιγαλόεντα.15
Hinc et Naevius poeta in bello Punico ait "citrosam vestem".16 Pira haec quae vidimus varietas nominum numerosa discernit.17 Nam idem Cloatius sic eorum vocabula describit: Anicianum, cucurbitivum, cirritum, cervisca, calculosum, Crustuminum, decimanum, Graeculum, Lollianum, Lanuvinum, laureum, Lateresianum, myrapium, Milesium murteum, Naevianum, orbiculatum, Praecianum, rubile, Signinum, Tullianum, Titianum, thymosum, Turranianum praecox, volaemum, mespilum serum, sementivum serum, Sextilianum serum, Tarentinum serum, Valerianum serum.
Macrobius HOME
bav1575.180 bnf5797.118 bnf6371.117 bus14.153
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik