monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19 > 24 > 15 > 18
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 17] <<< >>> [cap. 19]
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 18]
1 Adhuc dicente Rufio secundae mensae inlata bellaria novo sermoni principium dederunt.2 Symmachus enim attrectans manu nuces, «vellem», inquit, «ex te audire, Servi, tanta nucibus nomina quae causa vel origo variaverit aut unde, tot mala cum hac una appellatione vocitentur, fiunt tamen seorsum diversa tam vocabulo quam sapore.3 Ac prius de nucibus absolvas volo quae tibi memoria crebrae lectionis occurrunt».4 Et Servius: «nux ista iuglans secundum nonnullorum opinionem a iuvando et a glande dicta existimatur.5 Gavius vero Bassus in libro de significatione verborum hoc refert: iuglans arbor proinde dicta est ac "Iovis glans".6 Nam quia id arboris genus nuces habet quae sunt suaviore sapore quam glans est, hunc fructum antiqui illi, qui egregium glandique similem ipsamque arborem deo dignam existimabant, "Iovis glandem" appellaverunt, quae nunc litteris interlisis iuglans nominatur. 7 Cloatius autem Verus in libro a Graecis tractorum ita memorat: iuglans - D praetermissum est - quasi "diuglans" id est Διὸς βάλανος, sicut Theophrastus ait: "ἴδια δὲ τῶν ὀρεινῶν ἃ ἐν τοῖς πεδίοις οὐ φύεται, ... τερέβινθος πρῖνος φιλύρη ἀφάρκη καρύα, ἣ καὶ Διὸς βάλανος.8 " Hanc Graeci etiam "basilicam" vocant. 9 Nux haec Abellana seu Praenestina, quae est eadem, ex arbore est quae dicitur "corylus", de qua Vergilius dicit "corylum sere".10 Est autem natio hominum iuxta agrum Praenestinum qui Carsitani vocantur ἀπὸ τῶν καρύων, cuius rei meminit Varro in logistorico qui inscribitur Marius de fortuna: inde scilicet Praenestinae nuces.11 Est et illud apud Naevium in fabula Hariolo: - quis heri apud te? - Praenestini et Lanuvini hospites.12
- Suopte utrosque decuit acceptos cibo,
alteris inanem vulvam madidam dari,
alteris nuces in proclivi profundier.13
Hanc autem nucem Graeci "Ponticam" vocant, dum una quaeque natio indit huic nuci nomen ex loco in quo nascitur copiosior. 14 Nux castanea, de qua Vergilius "castaneasque nuces", vocatur et "Heracleotica".15 Nam vir doctus Oppius in libro quem fecit de silvestribus arboribus sic ait: Heracleotica haec nux, quam quidam "castaneam" nominant, itemque Pontica nux atque etiam quae dicuntur "basilicae iuglandes", germina atque flores agunt similiter isdem temporibus quibus Graecae nuces. 16 Nunc dicendum est quae sit Graeca nux».17 Ac simul hoc dicens amygdalam de lance tulit et ostendit.18 «Nux Graeca haec est quae et "amygdale" dicitur: sed et "Thasia" eadem nux vocatur.19 Testis est Cloatius in ordinatorum Graecorum libro quarto, cum sic ait: "nux Graeca amygdale".20 Atta vero in Supplicatione, "nucem Thasiam", inquit, favumque adde quantum libet.21
Nucem molluscam licet hiemis nobis tempus invideat, tamen quia de nucibus loquimur, indictam non relinquemus.22 Plautus in Calceolo sic eius meminit: molluscam nucem
super eius dixit impendere tegulas.23
Ecce Plautus nominat quidem sed quae sit nux mollusca non exprimit.24 Est autem "Persicum" quod vulgo vocatur et mollusca nux dicitur scilicet quod ceteris omnibus nucibus mollior sit.25 Huius rei idoneus adsertor est Sueius vir longe doctissimus, in idyllio quod inscribitur Moretum.26 Nam cum loquitur de hortulano faciente moretum, inter cetera quae eo mittit et hoc pomum mitti ait his verbis: admiscet vaca basilicis haec nunc partim,
partim Persica, quod nomen sic denique fertur
propterea quod qui quondam cum rege potenti,
nomine Alexandro Magno, fera proelia bello
in Persas tetulere, suo post inde reventu
hoc genus arboris in praelatis finibus Grais
disseruere, novos fructus mortalibus dantes.27
Mollusca haec nux est, ne quis forte inscius erret.28
Nux terentina dicitur quae ita mollis est ut vix attrectata frangatur.29 De qua in libro Favorini sic reperitur: "item quod quidam Tarentinas oves vel nuces dicunt, quae sunt terentinae a 'tereno', quod est Sabinorum lingua molle, unde Terentios quoque dictos putat Varro ad Libonem primo".30 Quam in culpam etiam Horatius potest videri incidere, qui ait et "molle Tarentum".31 Nux pinea hos nobis qui adpositi sunt nuculeos dedit.32 Plautus in Cistellaria: qui e nuce nuculeos esse vult frangit nucem.
Macrobius HOME
bav1575.177 bnf5797.118 bnf6371.116 bus14.152
Macrobius, Saturnalia, 3, [cap. 17] <<< >>> [cap. 19]
monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19 > 24 > 15 > 18
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik